de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Immortalia, aeterna volutat animo et in nepotes pronepotesque disponit, cum interim longa conantem eum mors opprimit et hoc, quod senectus vocatur, paucissimorum est [*]( paucissimorum est Gertz: paucissimo A.) circuitus annorum.

Dolor tuus, si modo ulla illi ratio est, utrum sua spectat incommoda an eius qui decessit ? Utrum te in amisso filio movet, quod nullas ex illo voluptates cepisti, an quod maiores, si diutius vixisset, percipere potuisti ? Si nullas percepisse te dixeris, tolerabilius efficies detrimentum tuum ; minus enim homines de- siderant ea, ex quibus nihil gaudi laetitiaeque per- ceperant. Si confessa fueris percepisse magnas voluptates, oportet te non de eo quod detractum est queri, sed de eo gratias agere quod contigit.

Pro- venerunt enim satis magni fructus laborum tuorum ex ipsa educatione, nisi forte ii, qui catulos avesque et frivola animorum oblectamenta summa diligentia nutriunt, fruuntur aliqua voluptate ex visu tactuque et blanda adulatione mutorum, liberos nutrientibus non fructus educationis ipsa educatio est. Licet itaque nil tibi industria eius contulerit, nihil diligentia custodierit, nihil prudentia suaserit, ipsum quod habuisti, quod amasti, fructus est.

p.38
" At potuit longior esse, maior."