de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Omnia in supervacuum temptata sunt. Fatigatae adlocutiones amicorum, auctoritates magnorum et adfinium tibi virorum; studia, hereditarium et paternum bonum, surdas aures irrito et vix ad brevem occupationem proficiente [*]( proficiente F: proficientes A : proliciente Waltz.) solacio transeunt; illud ipsum naturale remedium temporis, quod maximas quoque aerumnas componit, in te una vim suam perdidit.

Tertius iam praeterit annus, cum interim nihil ex primo illo impetu cecidit ; renovat se et corroborat cotidie luctus et iam sibi ius mora fecit

p.8
eoque adductus est, ut putet turpe desinere. Quem- admodum omnia vitia penitus insidunt, nisi, dum surgunt, oppressa sunt, ita haec quoque tristia et misera et in se saevientia ipsa novissime acerbitate pascuntur et fit infelicis animi prava voluptas dolor.

Cupissem itaque primis temporibus ad istam cura- tionem accedere. Leniore medicina fuisset oriens adhuc restringenda vis ; vehementius contra in- veterata pugnandum est. Nam vulnerum quoque sanitas facilis est, dum a sanguine recentia sunt; tunc et uruntur et in altum revocantur et digitos scrutantium recipiunt, ubi corrupta in malum ulcus verterunt. Non possum nunc per obsequium nec molliter adsequi tam durum dolorem ; frangendus est.

Scio a praeceptis incipere omnis, qui monere aliquem volunt, in exemplis desinere. Mutari hunc interim morem expedit; aliter enim cum alio agendum est. Quosdam ratio ducit, quibusdam nomina clara opponenda sunt et auctoritas, quae liberum non relinquat animum ad speciosa stupenti.

Duo tibi ponam ante oculos maxima et sexus et saeculi tui exempla: alterius feminae, quae se tradidit ferendam dolori, alterius, quae pari adfecta casu, maiore damno, non tamen dedit longum in se malis suis dominium, sed cito animum in sedem suam reposuit.

Octavia et

p.10
Livia, altera soror Augusti, altera uxor, amiserant filios iuvenes, utraque spe futuri principis certa. Octavia Marcellum, cui et avunculus et socer incumbere coeperat, in quem onus imperii reclinare, adulescentem animo alacrem, ingenio potentem, sed frugalitatis continentiaeque in illis aut annis aut opibus non mediocriter admirandae, patientem laborum, voluptatibus alienum, quantumcumque imponere illi avunculus et, ut ita dicam, inaedificare voluisset, laturum ; bene legerat nulli cessura ponderi fundamenta.