de consolatione ad Helviam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

O fortunatiorem Marcellum eo tempore, quo exilium suum Bruto adprobavit, quam quo rei publicae consulatum ! Quantus ille vir fuit, qui effecit, ut aliquis exul sibi videretur, quod ab exule recederet ! Quantus vir fuit, qui in admirationem sui adduxit hominem etiam Catoni suo mirandum !

Idem Brutus ait C. Caesarem Mytilenas praetervectum, quia non sustineret videre deformatum virum. Illi quidem reditum impetravit senatus publicis precibus tam sollicitus ac maestus, ut omnes illo die Bruti habere animum viderentur et non pro Marcello sed pro se deprecari, ne exules essent, si sine illo fuissent ; sed plus multo consecutus

p.446
est, quo die illum exulem Brutus relinquere non potuit. Caesar videre. Contigit enim illi testimonium utriusque : Brutus sine Marcello reverti se doluit, Caesar erubuit.

Num dubitas, quin se ille Marcellus tantus vir sic ad tolerandum aequo animo exilium saepe adhortatus sit : " Quod patria cares, non est miserum. Ita te disciplinis imbuisti, ut scires omnem locum sapienti viro patriam esse. Quid porro ? Hic, qui te expulit, non ipse per annos decem continuos patria caruit ? Propagandi sine dubio imperii causa ; sed nempe caruit.

Nunc ecce trahit illum ad se Africa resurgentis belli minis plena, trahit Hispania, quae fractas et adflictas partes refovet, trahit Aegyptus infida, totus denique orbis, qui ad occasionem concussi imperii intentus est. Cui primum rei occurret ? Cui parti se opponet ? Aget illum per omnes terras victoria sua. Illum suspiciant et colant gentes ; tu vive Bruto miratore contentus ! "

Bene ergo exilium tulit Marcellus nec quicquam in animo eius mutavit loci mutatio, quamvis eam paupertas sequeretur. In qua nihil mali esse, quisquis modo nondum pervenit in insaniam omnia subvertentis avaritiae atque luxuriae, intellegit. Quantulum enim est, quod in tutelam hominis necessarium sit ! Et cui deesse hoc potest ullam modo virtutem habenti ?

Quod ad me quidem pertinet, intellego me non opes sed occupationes

p.448
perdidisse. Corporis exigua desideria sunt. Frigus summoveri vult, alimentis famem ac sitim extinguere; quidquid extra concupiscitur, vitiis, non usibus laboratur. Non est necesse omne perscrutari profundum nec strage animalium ventrem onerare nec conchylia ultimi maris ex ignoto litore eruere ; dii istos deaeque perdant, quorum luxuria tam invidiosi imperii fines transcendit !

Ultra Phasin capi volunt, quod ambitiosam popinam instruat, nec piget a Parthis, a quibus nondum poenas repetimus, aves petere. Undique convehunt omnia, nota ignota,[*]( ignota added by Hermes after Gertz.) fastidienti gulae ; quod dissolutus deliciis stomachus vix admittat, ab ultimo portatur oceano ; vomunt ut edant, edunt ut vomant, et epulas, quas toto orbe conquirunt, nec concoquere dignantur. Ista si quis despicit, quid illi paupertas nocet ? Si quis concupiscit, illi paupertas etiam prodest ; invitus enim sanatur et, si remedia ne coactus quidem recipit, interim certe, dum non potest, illa[*]( illa A with punctuation of Duff: velle Hermes after Madvig. ) nolenti similis est.

C. Caesar, quem mihi videtur rerum natura edidisse, ut ostenderet, quid summa vitia in summa fortuna possent, centiens sestertio cenavit uno die ; et in hoc omnium adiutus ingenio vix tamen invenit, quomodo trium provinciarum tributum una cena fieret.

O miserabiles, quorum palatum nisi ad

p.450
pretiosos cibos non excitatur ! Pretiosos autem non eximius sapor aut aliqua faucium dulcedo sed raritas et difficultas parandi facit. Alioqui, si ad sanam illis mentem placeat reverti, quid opus est tot artibus ventri servientibus ? Quid mercaturis ? Quid vastatione silvarum ? Quid profundi perscrutatione ? Passim iacent alimenta, quae rerum natura omnibus locis disposuit, sed haec velut caeci transeunt et omnes regiones pervagantur, maria traiciunt et, cum famem exiguo possint sedare, magno irritant.

Libet dicere : " Quid deducitis naves ? Quid manus et adversus feras et adversus homines armatis ? Quid tanto tumultu discurritis ? Quid opes opibus adgeritis ? Non vultis cogitare, quam parva vobis corpora sint ? Nonne furor et ultimus mentium error est, eum tam exiguum capias, cupere multum ? Licet itaque augeatis census, promoveatis fines ; numquam tamen corpora vestra laxabitis. Cum bene cesserit negotiatio, multum militia rettulerit, eum indagati undique cibi coierint, non habebitis, ubi istos apparatus vestros conlocetis.