de consolatione ad Helviam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Nec omnibus eadem causa relinquendi quaerendique patriam fuit. Alios excidia urbium suarum hostilibus armis elapsos in aliena spoliatos suis expulerunt ; alios domestica seditio summovit ; alios nimia superfluentis populi frequentia ad exonerandas vires[*]( vires A : urbes Pincianus.) emisit; alios pestilentia aut frequentes terrarum hiatus aut aliqua intoleranda infelicis soli

p.436
vitia eiecerunt; quosdam fertilis orae et in maius laudatae fama corrupit. Alios alia causa excivit domibus suis ;

illud utique manifestum est, nihil eodem loco mansisse, quo genitum est. Adsiduus generis humani discursus est ; cotidie aliquid in tam magno orbe mutatur. Nova urbium fundamenta iaciuntur, nova gentium nomina extinctis prioribus aut in accessionem validioris conversis oriuntur. Omnes autem istae populorum transportationes quid aliud quam publica exilia sunt ? Quid te tam longo circumitu traho ?