de consolatione ad Helviam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Hoc prius adgrediar, quod pietas tua audire gestit, nihil mihi mali esse. Si potuero, ipsas res, quibus me putat premi, non esse intolerabiles faciam manifestum ; sin id credi non potuerit, at ego mihi ipse magis placebo, quod inter eas res beatus ero, quae miseros solent facere.

Non est, quod de me aliis credas ; ipse tibi, ne quid incertis opinionibus perturberis, indico me non esse miserum. Adiciam, quo securior sis, ne fieri quidem me posse miserum.

Bona condicione geniti sumus, si eam non deseruerimus. Id egit rerum natura, ut ad bene vivendum non magno apparatu opus esset; unusquisque facere se beatum potest. Leve momentum in adventiciis rebus est et quod in neutram partem magnas vires habeat. Nec secunda sapientem evehunt nec adversa demittunt; laboravit enim semper, ut in se plurimum poneret, ut a se omne gaudium peteret. Quid ergo ?

Sapientem esse me dico ? Minime ; nam id quidem si profiteri possem, non tantum negarem miserum esse me, sed omnium fortunatissimum et in vicinum deo perductum prae-

p.426
dicarem. Nunc, quod satis est ad omnis miserias leniendas, sapientibus me viris dedi et nondum in auxilium mei validus in aliena castra confugi, eorum scilicet, qui facile se ae suos tuentur.