de consolatione ad Helviam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Gravissimum est ex omnibus, quae umquam in corpus tuum descenderunt, recens vulnus, fateor; non summam cutem rupit, pectus et viscera ipsa divisit. Sed quemadmodum tirones leviter saucii tamen vociferantur et manus medicorum magis quam ferrum horrent, at veterani, quamvis confossi, patienter ac sine gemitu velut aliena corpora exsaniari patiuntur, ita tu nunc debes fortiter praebere te curationi.

Lamentationes quidem et heiulatus et alia, per quae fere muliebris dolor tumultuatur, amove; perdidisti enim tot mala, si nondum misera esse didicisti. Ecquid videor non timide tecum egisse ? Nihil tibi subduxi ex malis tuis, sed omnia coacervata ante te posui.

Magno id animo feci; constitui enim vincere dolorem tuum, non circumscribere. Vineam autem,

p.424
puto, primum si ostendero nihil me pati, propter quod ipse dici possim miser, nedum propter quod miseros etiam quos contingo faciam, deinde si ad te transiere et probavero ne tuam quidem gravem esse fortunam, quae tota ex mea pendet.

Hoc prius adgrediar, quod pietas tua audire gestit, nihil mihi mali esse. Si potuero, ipsas res, quibus me putat premi, non esse intolerabiles faciam manifestum ; sin id credi non potuerit, at ego mihi ipse magis placebo, quod inter eas res beatus ero, quae miseros solent facere.

Non est, quod de me aliis credas ; ipse tibi, ne quid incertis opinionibus perturberis, indico me non esse miserum. Adiciam, quo securior sis, ne fieri quidem me posse miserum.