de consolatione ad Helviam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ceterum quia necesse est, cum omnia feceris, cogitationes tamen tuas subinde ad me recurrere nec quemquam nune ex liberis tuis frequentius tibi obversari, non quia illi minus cari sunt, sed quia naturale est manum saepius ad id referre, quod doleat, qualem me cogites accipe :

p.488
laetum et alacrem velut optimis rebus. Sunt enim optimae, quoniam animus omnis occupationis expers operibus suis vacat et modo se levioribus studiis oblectat, modo ad considerandam suam universique naturam veri avidus insurgit.

Terras primum situmque earum quaerit, deinde condicionem circumfusi maris cursusque eius alternos et recursus. Tunc quidquid inter caelum terrasque plenum formidinis interiacet perspicit et hoc toni- tribus, fulminibus, ventorum flatibus ac nimborum nivisque et grandinis iactu tumultuosum spatium. Tum peragratis humilioribus ad summa perrumpit et pulcherrimo divinorum spectaculo fruitur, aeterni- tatis suae memor in omne quod fuit futurumque est vadit omnibus saeculis.