de consolatione ad Helviam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Dicet aliquis : " Quod hoc genus est consolandi, obliterata mala revocare et animum in omnium aerumnarum

p.420
suarum conspectu conlocare vix unius patientem ? " Sed is cogitet, quaecumque usque eo perniciosa sunt, ut contra remedium convaluerint, plerumque contrariis curari. Omnis itaque luctus illi suos, omnia lugubria admovebo ; hoc erit non molli via mederi, sed urere ac secare. Quid consequar ? Ut pudeat animum tot miseriarum victorem aegre ferre unum vulnus in corpore tam cicatricoso.

Fleant itaque diutius et gemant, quorum delicatas mentes enervavit longa felicitas, et ad levissimarum iniuriarum motus conlabantur; at quorum omnes anni per calamitates transierunt, gravissima quoque forti et immobili constantia perferant. Unum habet adsidua infelicitas bonum, quod quos semper vexat, novissime indurat.