de consolatione ad Helviam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Numerarem inter magna solacia patrem quoque tuum, nisi abesset; nunc tamen ex adfectu tuo,

p.482
qui illius in te sit cogita; intelleges, quanto iustius sit te illi servari quam mihi impendi. Quotiens te immodica vis doloris invaserit et sequi se iubebit, patrem cogita ! Cui tu quidem tot nepotes pronepotesque dando effecisti, ne unica esses; consummatio tamen aetatis actae feliciter in te vertitur. Illo vivo nefas est te, quod vixeris, queri.

Maximum adhuc solacium tuum tacueram, sororem tuam, illud fidelissimum tibi pectus, in quod omnes curae tuae pro indiviso transferuntur, illum animum omnibus nobis maternum. Cum hae tu lacrimas tuas miscuisti, in huius primum respirasti sinu. Illa quidem adfectus tuos semper sequitur;

in mea tamen persona non tantum pro te dolet. Illius manibus in urbem perlatus sum, illius pio maternoque nutricio per longum tempus aeger convalui ; illa pro quaestura mea gratiam suam extendit et, quae ne sermonis quidem aut clarae salutationis sustinuit audaciam, pro me vicit indulgentia verecundiam. Nihil illi seductum vitae genus, nihil modestia in tanta feminarum petulantia rustica, nihil quies, nihil secreti et ad otium repositi mores obstiterunt, quo minus pro me etiam ambitiosa fieret.

Hoc est, mater carissima, solacium quo reficiaris. Illi te, quantum potes, iunge, illius

p.484
artissimis amplexibus alliga. Solent maerentes ea, quae maxime diligunt, fugere et libertatem dolori suo quaerere. Tu ad illam te, quidquid cogita- veris, confer ; sive servare istum habitum voles sive deponere, apud illam invenies vel finem doloris tui vel comitem.