de consolatione ad Helviam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

numquam tibi placuit vestis, quae nihil amplius nudaret, cum poneretur. Unicum tibi ornamentum, pulcherrima et nulli obnoxia aetati forma, maximum decus visa est pudicitia.

Non potes itaque ad obtinendum dolorem muliebre nomen praetendere, ex quo te virtutes tuae seduxerunt; tantum debes a feminarum lacrimis abesse, quantum vitiis. Ne feminae quidem te sinent intabescere volneri tuo, sed leviorem [*]( leviorem fortasse = laetiorem Basore: levior necessario A: vel pio necessarioque Gertz: leviore et necessario Ellis: alii alia. ) necessario maerore cito defunctam iubebunt exsurgere, si modo illas intueri voles feminas, quas conspecta virtus inter magnos viros posuit.

Corneliam ex duodecim liberis ad duos fortuna redegerat; si numerare funera Corneliae velles, amiserat decem, si aestimare, amiserat Gracchos. Flentibus tamen circa se et fatum eius execrantibus interdixit, ne fortunam accusarent, quae sibi filios Gracchos dedisset. Ex hac femina debuit nasci, qui diceret in contione: " Tu matri meae male dicas, quae me peperit ? " Multo mihi vox matris videtur animosior; filius magno aestimavit Gracchorum natales, mater et funera.

p.474

Rutilia Cottam filium secuta est in exilium et usque eo fuit indulgentia constricta, ut mallet exilium pati quam desiderium, nec ante in patriam quam eum filio rediit. Eundem iam reducem et in republica florentem tam fortiter amisit quam secuta est, nec quisquam lacrimas eius post elatum filium notavit. In expulso virtutem ostendit, in amisso prudentiam ; nam et nihil illam a pietate deterruit et nihil in tristitia supervacua stultaque detinuit. Cum his te numerari feminis volo. Quarum vitam semper imi- tata es, earum in coercenda comprimendaque aegritudine optime sequeris exemplum.