de consolatione ad Helviam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Non te maximum saeculi malum, impudicitia, in numerum plurium adduxit ; non gemmae te, non margaritae flexerunt ; non tibi divitiae velut maximum generis humani bonum refulserunt; non te, bene in antiqua et severa institutam domo, periculosa etiam probis peiorum detorsit imitatio ; numquam te fecunditatis tuae, quasi exprobraret aetatem, puduit,

p.472
numquam more aliarum, quibus omnis commendatio ex forma petitur, tumescentem uterum abscondisti quasi indecens onus, nec intra viscera tua conceptas spes liberorum elisisti; non faciem coloribus ac lenociniis polluisti;

numquam tibi placuit vestis, quae nihil amplius nudaret, cum poneretur. Unicum tibi ornamentum, pulcherrima et nulli obnoxia aetati forma, maximum decus visa est pudicitia.

Non potes itaque ad obtinendum dolorem muliebre nomen praetendere, ex quo te virtutes tuae seduxerunt; tantum debes a feminarum lacrimis abesse, quantum vitiis. Ne feminae quidem te sinent intabescere volneri tuo, sed leviorem [*]( leviorem fortasse = laetiorem Basore: levior necessario A: vel pio necessarioque Gertz: leviore et necessario Ellis: alii alia. ) necessario maerore cito defunctam iubebunt exsurgere, si modo illas intueri voles feminas, quas conspecta virtus inter magnos viros posuit.