de consolatione ad Helviam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Non est quod utaris excusatione muliebris nominis, cui paene concessum est immoderatum in lacrimas ius, non immensum tamen ; et ideo maiores decem mensum spatium lugentibus viros dederunt, ut cum pertinacia muliebris maeroris publica constitutione deciderent. Non prohibuerunt luctus, sed finierunt ; nam et infinito dolore, cum aliquem ex carissimis amiseris, adfici stulta indulgentia est, et nullo inhumana duritia. Optimum inter pietatem et rationem temperamentum est et sentire desiderium et opprimere.

Non est quod ad quasdam feminas respicias, quarum tristitiam semel sumptam mors finivit (nosti quasdam, quae amissis filiis imposita lugubria numquam exuerunt). A te plus exigit vita ab initio fortior ; non potest muliebris excusatio contingere ei, a qua omnia muliebria vitia afuerunt.

Non te maximum saeculi malum, impudicitia, in numerum plurium adduxit ; non gemmae te, non margaritae flexerunt ; non tibi divitiae velut maximum generis humani bonum refulserunt; non te, bene in antiqua et severa institutam domo, periculosa etiam probis peiorum detorsit imitatio ; numquam te fecunditatis tuae, quasi exprobraret aetatem, puduit,

p.472
numquam more aliarum, quibus omnis commendatio ex forma petitur, tumescentem uterum abscondisti quasi indecens onus, nec intra viscera tua conceptas spes liberorum elisisti; non faciem coloribus ac lenociniis polluisti;

numquam tibi placuit vestis, quae nihil amplius nudaret, cum poneretur. Unicum tibi ornamentum, pulcherrima et nulli obnoxia aetati forma, maximum decus visa est pudicitia.