de consolatione ad Helviam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Nemo ab alio contemnitur, nisi a se ante contemptus est. Humilis et proiectus animus sit isti contumeliae opportunus ; qui vero adversus saevissimos casus se extollit et ea mala, quibus alii opprimuntur, evertit, ipsas miserias infularum loco habet, quando ita adfecti sumus, ut nihil aeque magnam apud nos admirationem occupet quam homo fortiter miser.

Ducebatur Athenis ad supplicium Aristides, cui quisquis occurrerat deiciebat oculos et ingemescebat, non tamquam in hominem iustum sed tamquam in ipsam iustitiam animadverteretur; inventus est tamen, qui in faciem eius inspueret. Poterat ob hoc moleste ferre, quod sciebat neminem id ausurum puri oris ; at ille abstersit faciem et subridens ait comitanti se magistratui: " Admone istum, ne postea tam improbe oscitet." Hoc fuit contumeliam ipsi contumeliae facere.

Scio quosdam dicere contemptu nihil esse gravius, mortem ipsis potiorem videri. His ego respondebo et* exilium saepe contemptione omni carere. Si magnus vir cecidit, magnus iacuit, non magis illum contemni, quam

p.466
aedium sacrarum ruinae calcantur, quas religiosi aeque ae stantis adorant.