de consolatione ad Helviam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ignominia tu putas quemquam sapientem moveri posse, qui omnia in se reposuit, qui ab opinionibus vulgi secessit ? Plus etiam quam ignominia est mors ignominiosa. Socrates tamen eodem illo vultu, quo

p.464
triginta tyrannos solus aliquando in ordinem redegerat, carcerem intravit ignominiam ipsi loco detracturus ; neque enim poterat carcer videri in quo Socrates erat.

Quis usque eo ad conspiciendam veritatem excaecatus est, ut ignominiam putet Marci Catonis fuisse duplicem in petitione praeturae et consulatus repulsam ? Ignominia illa praeturae et consulatus fuit, quibus ex Catone honor habebatur.

Nemo ab alio contemnitur, nisi a se ante contemptus est. Humilis et proiectus animus sit isti contumeliae opportunus ; qui vero adversus saevissimos casus se extollit et ea mala, quibus alii opprimuntur, evertit, ipsas miserias infularum loco habet, quando ita adfecti sumus, ut nihil aeque magnam apud nos admirationem occupet quam homo fortiter miser.

Ducebatur Athenis ad supplicium Aristides, cui quisquis occurrerat deiciebat oculos et ingemescebat, non tamquam in hominem iustum sed tamquam in ipsam iustitiam animadverteretur; inventus est tamen, qui in faciem eius inspueret. Poterat ob hoc moleste ferre, quod sciebat neminem id ausurum puri oris ; at ille abstersit faciem et subridens ait comitanti se magistratui: " Admone istum, ne postea tam improbe oscitet." Hoc fuit contumeliam ipsi contumeliae facere.