de consolatione ad Helviam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Dedignatur aliquis paupertatem, cuius tam clarae imagines sunt ? Indignatur exsul aliquid sibi deesse, eum defuerit Scipioni dos, Regulo mercennarius, Menenio funus, cum omnibus illis quod deerat ideo honestius supple-

p.462
tum sit, quia defuerat ? His ergo advocatis non tantum tuta est, sed etiam gratiosa paupertas.

Responderi potest: " Quid artificiose ista diducis, quae singula sustineri possunt, conlata non possunt ? Commutatio loci tolerabilis est, si tantum locum mutes ; paupertas tolerabilis est, si ignominia absit, quae vel sola opprimere animos solet."

Adversus hunc, quisquis me malorum turba terrebit, his verbis utendum erit : "Si contra unam quamlibet partem fortunae satis tibi roboris est, idem adversus omnis erit. Cum semel animum virtus induravit, undique invulnerabilem praestat. Si avaritia dimisit, vehementissima generis humani pestis, moram tibi ambitio non faciet; si ultimum diem non quasi poenam, sed quasi naturae legem aspicis, ex quo pectore metum mortis eieceris, in id nullius rei timor audebit intrare ;