de consolatione ad Helviam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

O miserabiles, quorum palatum nisi ad

p.450
pretiosos cibos non excitatur ! Pretiosos autem non eximius sapor aut aliqua faucium dulcedo sed raritas et difficultas parandi facit. Alioqui, si ad sanam illis mentem placeat reverti, quid opus est tot artibus ventri servientibus ? Quid mercaturis ? Quid vastatione silvarum ? Quid profundi perscrutatione ? Passim iacent alimenta, quae rerum natura omnibus locis disposuit, sed haec velut caeci transeunt et omnes regiones pervagantur, maria traiciunt et, cum famem exiguo possint sedare, magno irritant.

Libet dicere : " Quid deducitis naves ? Quid manus et adversus feras et adversus homines armatis ? Quid tanto tumultu discurritis ? Quid opes opibus adgeritis ? Non vultis cogitare, quam parva vobis corpora sint ? Nonne furor et ultimus mentium error est, eum tam exiguum capias, cupere multum ? Licet itaque augeatis census, promoveatis fines ; numquam tamen corpora vestra laxabitis. Cum bene cesserit negotiatio, multum militia rettulerit, eum indagati undique cibi coierint, non habebitis, ubi istos apparatus vestros conlocetis.

Quid tam multa conquiritis ? Scilicet maiores nostri, quorum virtus etiamnunc vitia nostra sustentat, infelices erant, qui sibi manu sua parabant cibum, quibus terra cubile erat, quorum tecta nondum auro fulgebant, quorum templa nondum gemmis nitebant. Itaque tune per fictiles deos religiose iurabatur ; qui illos invocaverant,

p.452
ad hostem morituri, ne fallerent, redibant.

Scilicet minus beate vivebat dictator noster, qui Samnitium legatos audit, eum vilissimum cibum in foco ipse manu sua versaret, illa, qua iam saepe hostem percusserat laureamque in Capitolini Iovis gremio reposuerat, quam Apicius nostra memoria vixit, qui in ea urbe, ex qua aliquando philosophi velut corruptores iuventutis abire iussi sunt, scientiam popinae professus disciplina sua saeculum infecit." Cuius exitum nosse operae pretium est.

Cum sestertium milliens in culinam coniecisset, cum tot congiaria principum et ingens Capitolii vectigal singulis comisationibus exsorpsisset, aere alieno oppressus rationes suas tune primum coactus inspexit. Superfuturum sibi sestertium centiens computavit et velut in ultima fame victurus, si in sestertio centiens vixisset, veneno vitam finivit.

Quanta luxuria erat, cui centiens sestertium egestas fuit ! I nunc et puta pecuniae modum ad rem pertinere, non animi. Sestertium centiens aliquis extimuit et, quod alii voto petunt, veneno fugit ! Illi vero tam pravae mentis homini ultima potio saluberrima fuit. Tune venena edebat bibebatque, eum immensis epulis non delectaretur tantum, sed gloriaretur, eum vitia sua ostentaret, eum civitatem in luxuriam suam converteret, eum iuventutem ad imitationem sui sollici-

p.454
taret etiam sine malis exemplis per se docilem.

Haec accidunt divitias non ad rationem revocantibus, cuius certi fines sunt, sed ad vitiosam consuetudinem, cuius immensum et incomprensibile arbitrium est. Cupiditati nihil satis est, naturae satis est etiam parum. Nullum ergo paupertas exulis incommodum habet ; nullum enim tam inops exilium est, quod non alendo homini abunde fertile sit.