de Brevitate Vitae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Quid, quod gaudia quoque eorum trepida sunt ? Non enim solidis causis innituntur, sed eadem qua oriuntur vanitate turbantur. Qualia autem putas esse tempora etiam ipsorum confessione misera, cum haec quoque, quibus se attollunt et super hominem efferunt, parum sincera sint ?
Maxima quaeque bona sollicita sunt nec ulli fortunae minus bene quam optimae creditur ; alia felicitate ad tuendam felicitatem opus est et pro ipsis quae successere votis vota facienda sunt. Omne enim quod fortuito obvenit instabile est, quoque altius surrexerit, opportunius est in occasum. Neminem porro casura delectant ; miserrimam ergo necesse est, non tantum brevissimam, vitam esse eorum, qui magno parant labore, quod maiore possideant. Operose adsecuntur quae volunt, anxii tenent quae adsecuti sunt ;
nulla interim numquam amplius redi-
Marium caliga dimisit ? Consulatus exercet. Quintius dictaturam properat pervadere ? Ab aratro revocabitur. Ibit[*]( ibit A : ivit Haase : ibat Duff.) in Poenos nondum tantae maturus rei Scipio ; victor Hannibalis, victor Antiochi, sui consulatus decus, fraterni sponsor, ni per ipsum mora esset, cum Iove reponeretur ; civiles servatorem agitabunt seditiones et post fastiditos a iuvene diis aequos honores iam senem contumacis exili delectabit ambitio. Num- quam derunt vel felices vel miserae sollicitudinis causae; per occupationes vita trudetur. Otium numquam agetur, semper optabitur.
Excerpe itaque te volgo, Pauline carissime, et in tranquilliorem portum non pro aetatis spatio iactatus tandem recede. Cogita, quot fluctus subieris, quot tempestates partim privatas sustinueris, partim
Nec te ad segnem aut inertem quietem voco, non ut somno et caris turbae voluptatibus quidquid est in te indolis vividae mergas. Non est istud adquiescere ; invenies maiora omnibus adhuc strenue tractatis operibus, quae repositus et securus agites.