de Brevitate Vitae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ita est : non accipimus brevem vitam, sed facimus, nec inopes eius sed prodigi sumus. Sicut amplae et regiae opes, ubi ad malum dominum pervenerunt, momento dissipantur, at quamvis modicae, si bono custodi traditae sunt, usu crescunt» ita aetas nostra bene disponenti multum patet.

Quid de rerum natura querimur ? Illa se benigne gessit; vita, si uti scias, longa est. At [*]( at supplied by Pauly.) alium insatiabilis tenet avaritia, alium in supervacuis laboribus operosa sedulitas ; alius vino madet, alius inertia torpet ; alium defatigat ex alienis iudiciis suspensa semper ambitio, alium mercandi praeceps cupiditas circa omnis terras, omnia maria spe lucri ducit ; quosdam torquet cupido militiae numquam non aut alienis periculis intentos aut suis anxios ; sunt quos ingratus superiorum cultus voluntaria servitute consumat;

multos aut affectatio alienae fortunae aut suae querella [*]( querella Madvig: qua A: cura Haase.) detinuit; plerosque

p.290
nihil certum sequentis vaga et inconstans et sibi displicens levitas per nova consilia iactavit ; quibusdam nihil, quo cursum derigant, placet, sed marcentis oscitantisque fata deprendunt, adeo ut quod apud maximum poetarum more oraculi dictum est, verum esse non dubitem : " Exigua pars est vitae, qua vivimus." Ceterum quidem omne spatium non vita sed tempus est.