de Brevitate Vitae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Maior pars mortalium, Pauline, de naturae malignitate conqueritur, quod in exiguum aevi gignamur, quod haec tam velociter, tam rapide dati nobis temporis spatia decurrant, adeo ut exceptis admodum paucis ceteros in ipso vitae apparatu vita destituat. Nec huic publico, ut opinantur, malo turba tantum et imprudens [*]( imprudens inferior MSS.: impudens A.) volgus ingemuit; clarorum quoque virorum hic affectus querellas evocavit. Inde illa maximi medicorum exclamatio est: 'vitam brevem esse, longam artem ';
inde Aristotelis cum rerum natura exigentis minime conveniens sapienti viro lis : ' aetatis illam animalibus tantum indulsisse, ut
Non exiguum temporis habemus, sed multum perdimus. Satis longa vita et in maximarum rerum consummationem large data est, si tota bene collocaretur ; sed ubi per luxum ac neglegentiam diffluit, ubi nulli bonae rei impenditur, ultima demum necessitate cogente quam ire non intelleximus transisse sentimus.
Ita est : non accipimus brevem vitam, sed facimus, nec inopes eius sed prodigi sumus. Sicut amplae et regiae opes, ubi ad malum dominum pervenerunt, momento dissipantur, at quamvis modicae, si bono custodi traditae sunt, usu crescunt» ita aetas nostra bene disponenti multum patet.
Quid de rerum natura querimur ? Illa se benigne gessit; vita, si uti scias, longa est. At [*]( at supplied by Pauly.) alium insatiabilis tenet avaritia, alium in supervacuis laboribus operosa sedulitas ; alius vino madet, alius inertia torpet ; alium defatigat ex alienis iudiciis suspensa semper ambitio, alium mercandi praeceps cupiditas circa omnis terras, omnia maria spe lucri ducit ; quosdam torquet cupido militiae numquam non aut alienis periculis intentos aut suis anxios ; sunt quos ingratus superiorum cultus voluntaria servitute consumat;
multos aut affectatio alienae fortunae aut suae querella [*]( querella Madvig: qua A: cura Haase.) detinuit; plerosque