Opus Paschale

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885.

Quoniam uero Thomas aeque nenerandus apostolus, quem Didymum uocabulo nuncupabant, ibi non aderat, et talia sociis referentibus non credebat: ecce Dominus eodem postmodum residente cum fratribus inmotis se denuo foribus repraesentat, qui numquam spiritaliter ab ipsis abscesserat, coramque cunctis uisus in medio non dedignatur morem gerere trepidanti discipulo: palmisque rursus et latere demonstratis tactu uulnerum patitur se probari, magis hinc agnitus, quod ipse sit Christus, quia dubitantis animum placida fouit lenitate susceptum. quisquis enim dolos artifices caeca sub imagine fraudis exercet uanasque nebulas et figuras ad decipiendas instruit mentes incautas, non uult inquiri, non uult sua facta cognosci, quo lateat sub nubis uelamento fallacis, oculosque compositis miseros simulacris inludens odit sollicitos, si deprehendi coeperit, et amicos. Dominus autem uerax in omnibus Christus etiam credere dubitanti mitissimus, non irascitur ambigenti, sed ut digitos quoque mergat in uulnera, leni [*]( 1 ef. Paal. 50, 19 ) [*]( 1 hnmiliatum Hv 2 relinqu**et (er eras.) H, relinquit B apperuit B perforatos P planga P 3 mundauit P fantasma libri 4 uiderent] sequitur ras. 2 fere uersuum in P 5 VEI THOMAE MONSTRAT LATVS PERFORATVM BT FIXVRAS CLATORVM B, om. H apostolus (o, ex u) B 6 nuncupa**nt (ba eras.) H, nuncupa*bant B, nuncupant v (except. Col.) 8 foribua] fratribus B repraesentat] re eras. H, praesentat v 10 usus H 11 tact C eras.) B 12 cognitus B 13 Christus sit HB qui Bv animam-susceptam Ηυ placita B 14 artificia Ηυ 16 post incautas, uult inquiri eras. H inquiri non uult om. Βυ 17 quo B, non R, ras. in H, quod v, num Ludw. 1 lateant coni. Ludw. in adft. 18 miseris H inludens (1 a m. 2) B fort. sollicitas cf. Carm. 19 amicos] amictos v, uox mihi t suspecta Gall. 20 dubitandi HI 21 ambigendi R (t a m. 2), ambigendi H uulnerali H leni om. υ )

300
facilitate concedit, sciens huius probationis exemplum non ad Thomae tantum, qui fuerat iam beatus, sed ad fidem deinceps pertinere multorum.

Post paucos iterum Dominus dies Petro piscanti cum sociis ad marinum sese litus ostendit, totaeque noctis labore peruigili nullam cernens fessos habuisse capturam, dextrum retia dimitti iubet in pelagus, confestimque clauso gurgitis salo piscosae congregationis inmensa crepantes sinus eduxere cum praeda, quam ante Domini gaudentes proiecere uestigia. tale genus ergo miraculi non uulgari facto sentiri, sed typica debet intellegentia ponderari. retia siquidem credamus praecepta Dei lucida nimis atque perspicua, quibus omnes dextera sectantes a saeculi fluctibus eruendi clauduntur Christi uestigiis inclinati.

nam et piscis supra prunas adpositns, eodemque panis in loco simul ab ipsis inuentus catholica religione cernitur non carere. nam piscis aqua uidetur intellegi, qua nos ablui certum est ac renasci, panis Christum significat saluatorem, cuius eodem corpore uescimur ad salutem. ignis Spiritus sancti gerit imaginem, quo deuoti consecramur ad fidem. in eadem namque specie demonstratus effulsit, cum beatos apostolos, sicut liber eorum Actuum protestatur, clara [*]( h 1 facile Col. 2 tomae H, athomę B fuerit B tam beatus v 4 YBI DIX PETRO LAXA KBTIA A.D DEXTERAM RH (in dest.), Christus piscanti Petro in dextram iacere retia iubet v item Bv piacante H con B 5 maritinfl B totaq; (o d m. 2) B, totoq; H peruigili] perpili Iv, forte peroigili uel perpeti Iur., perpero coni. GaU. 6 capturas ex -rii B 7 pe///- It lagoa (ras. 1. I.) B 8 inmersa v crepantes (it a m. S) H, I crepitantes υ 9 procere H 10 tipica P, typyca H 11 credamusj a ex i B 12 dilucida v derlra ΗΒυ sectantes] fort. stantes 13 a] om. H, et v fluctibus ////////////// ruentis H (ras. 7—8 litt.) Christi addidi, post clauduntur ras. 3 litt. in H cf. v. 399 14 inclinati H1 corr. in inclinata VBI EXPONIT DB PAWE PISCB BT PREVNIS R, om. H 15 chatholica H religione] ratione mauult Mign. 19 quam H 21 beatos H apostolos (o, ex u) B, aposto*los B)

301
sui diuinitate perfudit. tunc ad epulas eos sumendas inuitat placida solemnium praeceptione uerborum, qui mensae Domini mox unanimes congregati cibos sanctae benedictionis accipiunt et Christum plena fidei ueritate cognoscunt.

Cum uero modicis surrexissent dapibus competenter impleta, eam Dominus, an eum diligat, clementer interrogat. em protinus annuenti cupiens greges utpote bonus pastor augere, tamquam fidelissimo nimis operario uel probato suas oues agnosque commendat. et haec tertio repetit ac reuoluit, ut recentioris culpae trina negatio parili dilectionis purgaretur ex numero. quod autem Petro specialiter alendi gregis tribuit dignitatem, cum probetur omnes aeque diligere, non ad aliorum pertinet detrimentum, sed rationi uidetur esse coniunctum. hoc animal namque mitissimum pro simplicitate naturae iustis est comparatum, quos, cum uenerit in maiestate sua rex omnium, aliter a dexteris adstantes, sicut ipse docuit, alloquetur: uenite, benedicti Patris mei, possidete regnum paratum uobis a constitutione mundi, et cetera. ingressuros igitur iustos in regnum consequenter illi commendat, cui claues se daturum eiusdem regni promiserat.

Inde monitis ees beatis erudiens et pacifioae roborans traditione doctrinae per omnes imperat terras religiosae fidei [*]( 17 Matth. 25, 34 ) [*]( 1 perfundit H 2 plaoida] s. l. R2 poeptioue B 8 mox ras. in H, uoce υ unianimea H 4 ////plena* (m eras.) H S VRI TER IMTERROGATVE PETRVS A DOMINO II EVM DILIGAT BH (ter om.), Ouee et apos Petro alendos Dominus mandat v insurrexissent υ 6 llllcui H 7 utpute B, ut v pater (ex pote) B putor bonnfl v 9 reppetit H 10 recentiori HB Par. Arev. cupae B parili] li eras. H, pari Βυ 11 Petrns I greges υ 18 pertinet ad detrimentum v esse] om. B 15 est} eras. H, om. υ comperatum B 16 ad B dextris ΗΒυ alloquitur HBv 17 1possedete H 18 contitutione H 18 paratum nobis regnum HBv etc. υ 19 ingressurus H 21 VBI DIXITDNS ITE DOCETE GENTES BH, Pacem seruandam discipulis mandati d beatus H1 (corr. in os m. 2) pacifice H traditionS H 22 imperans Βυ religione H )

302
praecepta dispergere sacrique baptismatis unicam trinitatem cunctis gentibus praerogare, sicinquiens ac decernens: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. euntes nunc docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eos seruare omnia, quaecumque mandaui uobis, et cetera.

Cumque diuinitatis omnia mandasset impleri, mox in Bethaniam iisdem pariter eductis egressus coram beatis protinus uiris, qui tanti uisionem triumphi meruere sortiri, per oras euectus aetherias, arcem sidereae dominationis ascendit et ad dexteram patriae residet maiestatis, totumque proprio regit et gubernat arbitrio, qui cuncta iugiter excelsa possidens ac profunda post caelum descendit ad tartarum, post tartarum remeauit ad caelum. ob hoc igitur uoluit hisdem praesentibus ad astra migrare (quantum paruitatis meae dignatur sensibus aperire), ut iter eis qua sequerentur ostenderet, quibus ante passionem sibi dicentibus: Domine, nescimus quo uadis, quomodo possumus uiam nosse? respondit euidenter et dixit: ego sum uia et ueritas et uita. uia, quoniam per eum Patris peruenitur ad gratiam. ueritas, quia credentibus tribuit quae promittit. uita,. quoniam morti non [*]( 2 cf. Matth. 28, 18 seq. 18 Ioh. 14, 5 ) [*]( 2 prorogare Н1Βυ 4 eag R, eos HBv 6 obseruare Βυ, cOnseruare Ludw. omnia om. B 7 & car B, etc. υ 8 DB ASCENSIONE DΝΙ̃ BH, Ascendit Christus in caelum coram omnibus v diuinitas v, dominus suspicatus est Gall. 9 hiadem RB, isdem H 10 uiria] uersis H uisione B horas B, horas I, **ra* H, auras Ludw. cf. Lachm. ad Lucr. III 405 11, aethereas Hlv 12 dextram v reaidet H sidereae residet maiestatis B 13 arbitro (?) H pfunda B 14 ascendit B post profunda spatium ½ uers. H 15 in caelum r Bv ob ex ab B isdem H, hidem B 17 apperire HB eisdem v 20 uia ueritaa B uita Qm̄ B 21 peruenit H1 C add. m. 2) ueritatSque B 22 tribuet v que H Mmorti H, et morti v )

303
subiacent quos adoptat. laetissimi intuentes ergo discipuli Dominum supra nubes excelsum coruscos siderum tractus propriis deuicto mundo calcare uestigiis uenerantur supplices et adorant, redituque gratissimo famulatas eius gressibus aerei tramitis plagas, quas oculis uiderant, reuoluunt cordibus et reportant cunctas monituri gentes, ut credant. testes namque fideles et maximi diuinae probantur esse uirtutis, qui facta Domini Iesu Christi uidentes innumera nobilium scripserunt pauca gestorum. nam si religiosis omnia potuissent chartis innecti nostri miracula Saluatoris, nec ipse forsitan mundus, sicut Iohannes euangelista testatur, qui scriberentur, uolumina caperet uniuersa librorum. [*]( 11 cf. 21, 25 ) [*]( 1 Laeti//////////// H, laetis///////// B, laetia uultibue ν 2 coruscof // // I siderum tractus (ta eras.) B, c̋οs siderum corus tr. H 8 deuocto (o1 in i corr., c ex alia littera) B uenerant RH1, aenerantur H2ν 4 familiae ν 5 theserii B ante tramitis ras. 1-2 litt. B quas B uiderent H, uiderunt ν reuolunuunt B 6 cunctę B, cuncti ν t monitu rigentes Bl (corr. m. 2), morituris : gentes B, generis .uiris ut gentes v 7 & magnidinae (tu eras.) B 8 innumerabilium v 10 cartis libri annecti v fonitan. (t eras.) H 11 qu H 12 caperent H EXPLICIT LIBER QVINTVS SEDVLII DB CARMINE PASCHALI B, INCIPIT EPISTOLA. SEDVLII H, EXPLICIT PR0SA SEDYLII B Iur. )
304
305