Opus Paschale

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885.

cumque talia cernerent euenire pericula qui Dominum ligno crucis affixerant, nequaquam expauere tot signa, tot praesentis metus inaudita prodigia. quin insuper cum potum sitiens postularet, unus de plebe nequissima spongiam calamo nexuit et acetumeius ori porrexit. o quam Iudaeorum menti nequissimae liquor fuit ille conueniens, qui deteriora secuti uel infima pro culpa scilicet infidelitatis manzeres sunt uocati! sicut enim uina suauia, cum fuerint in acetum triste conuersa, cunctis a mensarum poculis repulsa iactantur, ita gens ista feralis et impia, quae priscis temporibus Deo placuerat, nunc odibilis et nimis est execranda.

Vt ergo beatae Dominns omnia passionis impleuit, aaimam protinus suam sancto de corpore uolens ipse deposuit, eam uoluntarie rursus ipse sumpturus, ut fecit, quoniam mortuus quidem fuerat sed uiuebat, membris obeuntibus non diuinitate defunctus. audiamus ex eius persona Iohannes euangelista quid referat; ait enim Dominus ad discipulos suos: propter [*]( 23 ef. loh. 10, 17. 18 ) [*]( 2 summis H 4 commitatus B geffuera B, afflaeret υ 6 restituerat H non quo] B, quo eras. H, om. υ DE SPONGIA CVMACETO ORI XPIPORRECTA B, om. Hv 7 pericnlis quae H 8 expauerunt.o. signa H, ezpanernnt. 0 signa Bv, ob signa coni. Arev. 9 inanditn B qui B sciens H1 (sitiens corr. m. 2) . 10 saenissima HB υ 11 iudeoram B 12 infirma v 18 manzeres] e, corr. B, manzires I enim] eras. H, om. Bv 15 po- ulis H, populis Bv tangens ista I i.sta H 16 nuc (n a m. 2) Bet] cum B, ac υ 17 est} 8 m. 2 supra l. H 18 VBI EMISITSPMBH, Christns ezpirat, nelum templi acinditur, sancti resurgunt υ 20 ipse rursus v post sumpturus, ipse eras. H 21 quidam H 23 qui B ) [*]( 19 * )

292
hoc me Pater diligit, quod eg« pono animam meam et iterum accipiam eam. nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me: potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum accipiendi eam. hec mandatum accepi a Patre. quis itaque possit dubitare uel audeat cum, cui suam ponere licuit animam cum liberet, potuisse quoque resumere cum placeret, et hanc in sese magis operari uirtutem, quam dignatus est in plurimis demonstrare ? reserantur fores ecee tartareae Christo ueniente deiectae, patet inferna retro iam semita, rumpuntur saxa, finditur terra, uacuantur sepulchra corporibus, reuiuescit turba sanctorum; et ne fides defecisset in credulo, agnoscitur resurgentium multitudo.

tunc illud quoque templum mirabile, plenum religionis antiquae, maioris templi culmina cecidisse conspiciens, uelut alumnus tristis et ingemens proprium defleret auctorem, discisso protinus uelo nudum ounctis pectus ostendit, interiora scilicet euidenter arcana gentibus reseranda significans et populis fideliter adfuturis, quoniam lex, quae sub Moyse uelamine diu tecta permansit, Christo nobis adueniente perclaruit. dic age, mors tristis et impia, nunc ubi tua sit feralis illa uictoria, nunc ubi stimulus execranda tibi seruiens ad sepulchra, quae a primae generationis interitu nullis umquam saturata funeribus humanum genus inuadens miserae soles fragilitati poenali semper dicione dominari? ecce nunc ad Christum to pessima non uenisti, sed ad te Christus ultro descendit, cui sine morte licuit mori, qui cuncta gignens, cuncta constituens [*]( t et] ras. in H, om. v nemo—ponendi om. υ 5 dubitari H 6 non audiat υ libere∗ (t eras.) H 7 conplaceiet B 9 patent inferni—semite H uenie B 10 findi∗∗t̃ (m eras.) B 11 reniniadt Bv sanctorum om. BW 12 credulos H, credulis Bv 13 VBI VELVM TEMPLI SCISSVM EST R 14 maiores R calmina] ∗∗∗mina H, cum mina I 15 deflerat υ disscisso R 17 enident ( ̃ ex corr.) H archana libri popolas—adfuturus (i a m. 2) B 18 Moysi Arev. 19 adueniente∗(m eras.y H praeclaruit HB υ 22 a ex ea B primo v 2S mi- serere H, misere B 24 tu] om. Bv )

293
te solam liuidam non creauit. scriptura quippe uenerabilis dicit: Deus mortem non fecit. originis igitur tuae si materiem cupis agnoscere, serpente patre conciperis et culpa genetrice procrearis, sed indulgentia nunc regnante consumeris.

Interea Domini spiritus iam de corpore migrarat ad tempus, frigidaque crucis in robore Christi membra pendebant, et adhuc furor arma non deserens inimicae manui lanceam subministrat ictuque nefario latus Domini plaga uiolauit infixa, altum uulnus aperiens ac defossum, per quod sanguis pariter et aqua fluxerunt. o quam catholico dogmati sociatur haec causa! o quantum Trinitatis fidei conueniunt haec sacramenta! corpus namque sanguis et aqua tria uitae nostrae sunt munera. omnes enim, qui Christo duci nos tradimus, in aquarum fonte renascimur eiusque corpus et sanguinem sumentes edimus ac potamus, ut templum sancti Spiritus esse mereamur. nam et Paulus apostolus ita loquitur dicens: an nescitis, quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in nobis? quod ut Dominus iubeat templum nos inmaculatum gerere supplicemus, quatenus angustos et tenues tantus mansor sibi faciat idoneos et capaces. [*]( 2 Sap. 1, 13 16 I Cor. 3, 16 ) [*]( 1 libidam BI 2 Dominus HBv fecit] (f, c in ras.) H igitur] t 8. l. B 3 materiam HB conciperis] i, tx e corr. B, conceperis Col. Par. culpã B 4 genitricę B indulgentiam B consum∗eris (m eras.) B 5 VBI LATVS XPI LANCEA. PERFORATVR BH, de lancea in latere Christi v (latus GaU.) migrat RH, migranit B, migrarat v cf. v. 285 7 manui ex munui B, manus υ 9 altum om. B apperiens B dQfossum B sanguis ez -nil B = 12 10 et] om. B aquae B v satiatur B 11 qua̅antum B fidel H sacramenta] in marg. af secrata B, sacrata HBv 12 uitae] nostrae om. B 13 doce υ nos tradimus] nostram H, nostr⌇ B, nostro v in—edimus| in mg. add. B 14 eiusque] que eras. H, om. v 15 s. spirituB templum Hv, templam om. (?) B 16 Apostolas Paulus r 17 quoniam Bv spiritus sanctus HBv 18 ioba B 19 quatinus B 20 sibi om. B )

294

Postquam igitur thesaurum corporis pretiosi depositum sacer locus ille suscepit, qui Domino ibi iacente nobilis claruit, resurgente nobilior triumphauit, generatio fallaciae iam deuota consuetum sub impio corde nefas excogitans Christum nocturno silentio discipulis iactitat rapientibus auferendum, ut sicut ipse praedixerat, diem uulgaretur surrexisse post tertium. hac itaque Iudaei furtiua suspicione perterriti plurimam petunt custodiam sollertius adhiberi tumulique fores et ianuam fida nimis obsidione uallari. si nondum post crucis acerba supplicia, post ferri plagas et uulnera, post mortalem corporis sepulturam, cruentum, carnifices, implestis officium nec odium post innocentis exitum saturastis iniustum Dominumque potentiae singularis, qui totiens animas eduxit ab inferis, suam reuocaturum potius non probatis: in peiorem partem consilia uobis apta peragite, fouete sensibus dolos perfidiae nutrimentis ia armatos, sepulchri claustra signate, uigilias militares adponite, monumentum saxo praecludite cunctaque malignis, ut facitis, dispositionibus instruentes dicite: quis Deum poterit custodire, cui cuncta reserantur, nihil obstruitur? regnat in caelis, imperat fretis, dominatur et inferis. quid itaque, tumultus in-20 [*]( 1 DE LOCO SEPVLTVRAE CORPORIS DNI RH, Corpus Domini conditum h sepulcro adhibita castodia militari v posqaam B teaaurum (h a m. 2) H 2 ante Domino, a eras. B ibi] om. Hv 3 iam] eras. H, om. Bv 4 consuetum] om. B 5 rapientibus] ..* eras. H, om. Bv 6 resurrexisse B postertiam (t a m. 2) H 7 ac H, haec v, hac coni. Arev. Iudei B suspicione ex susceptione H* 8 petant H 9 acerua HIB u tn b corr. 11 implesti* B exit*um H, exitum v 12 saturasti\' B, saturatis Col. Par. que] qui v d**m̄*** potentiae H 13 quotiens :RΗυ eduxerit B 14 potins reuocaturum v concilia Hv 15 apta] om. B 16 sepnl clanstra B, sepulchris cl. B 17 monimtu (o ex u) B 18 dominum v 20 et] om. ΗΒυ itaqae perfldis v )

295
condite, perdis opus excubiis et labore? quid fidem niteris explorare, quam non uis, etiam cum probaris, admittere?

Interea illud triste post sabbatum coeperat dies inradiare festiuus, qui Domino dominanti gratissimus nomen ab eius maiestate sortitur, dictus hoc honore Dominicus, quippe qui tantum consecutus est dignitatis, ut primus meruerit intueri mundi nascentis originem et resurgentis Christi uirtutem. sic enim liber Geneseos, rerum manifestus assertor, die septimo sabbatorum a suis requieuisse Deum dicit operibus. apparet ergo perspicue, quod caput orbis iste sit dies, a quo primario per ordinem definitum numeratur septimus sabbatorum, quem gloria regis aeterni tropaeo quoque suae resurrectionis inlustrans primatum cum religione concessum dierum censuit retinere cunctorum.