Opus Paschale

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885.

moxque uestibus alienis exutus suis protinus est amictus, tamquam positurus in obitum corporis indumentum, quod se post paululum nouerat recepturum, nihil iam mutabile sumpturus, quippe post mortem plena cum maiestate suae carnis rediens ac resurgens.

Nec illud a consortio dininitatis abscedit, quod datum sibi uinum tristi felle mixtum labris tetigit et ab ore proiecit. signum fuit quippe mirabile, amaram mortem Dominum degustare confestimque uirus eius horribile reducis uultus auersione contemnere.

Igitur alto patibuli defixus in ligno iram discriminis execrandi pia religione mutauit et abiecta crudelitate pax ascendit in crucem uiolentaque saeui roboris instrumenta suis membris inlustrans poenam honore uestiuit, supplicium salute dedicauit, ipsaque pius in se tormenta sanctificans signum in damnationem propositum fecit beatitudine consecratum. ut autem nullus animo peregrinetur ignaro, crucis speciem causam uenerationis ostendere, quae Dominum meruit adoranda portare, per quattuor eam plagas orbis extendi prudenti debet [*]( 1 uenere B, ue∗∗re (ne eras.) H mutatione RB 2 VBI EXPOLIATVS CLAMIDE ET SVA INDVTVS EST VESTIMENTA B 3 SUi B tamquam] quam BH positurus ex poBsiturus B obitii B\', obita v 5 nil B m*tabilę H, mortale B, motabile I Col. Par. sumpturus mutabile Hv p*** H plena* (m eras) H, plenam B prae mortem plenam 1 6 ma**state H, maiestatis Par. 7 DB POTATIONE VINI cvjf PELLE DATA R, cum felle data H, fel Domino datum quid aignet v abscessit v sibi] sumit v 8 trieti] Cbristi H, om. v permixtum HBv labiis Par. Gall. Ârev. procedit H 9 quippe fuit v, fuit om. B 10 uisus H reduces B, reduci B 11 contempnere B 12 VBI SVSPENSVS IIJr CRVCI JB, om. H, Christum cruci affixum v alte H, alto ex abto B 15 saluti coni. Ludw. dicauit v, fort. ditauit 16 in] eras. H damnationi (ex damnationem) H2, dampnationi Bv 17 beatitudind HB\' (~ eras.) autem] aut B, ∗∗∗∗is H, hie v 18 nullius R pereginetur B ingnaro B, ignare B, igna(ex no)ro B 19 generationis H 20 quatuor B extendi B )

286
quisque ratione colligere. caput enim Christi distentis in cruce membris expositi axis Orientis accepit, Occiduus autem limes plantis arrisit, Arctous dextera claruit, medius laeua refulsit. cunctaque prorsus mundi substantia Creatoris corpore fecundata crucis in se lineam rectis obliquisque limitibus demonstrauit impletam, quam primae lucis ab origine cernitur consecuta.

Cumque milites eius sibi nestimenta diuiderent, tunicam sortiti sunt quis haberet, quoniam suta non fuerat, sed de superioribus texta per omnia, nefariumque duxerunt speciem tanti uiolare miraculi. legant haec scismatici profecto doctores et sciant, quid impietatis exerceant catholicam lacerando concordiam. si enim militibus sacrilegis ac funestis durum uisum est Christi carpere uestimentum, quale nefas admittunt qui ecclesiastica pace turbata ipsum Dominum Christum scismatibus diuidere non quiescunt!

Titulus quoque trina linguarum significatione conscriptus, habens Hebraicis, Graecis litteris ac Latinis: hic est rex Iudaeorum, supra Dominum legebatur adpositus. quae sit etiam huius ratio sacramenti, absurdum non uidetur inquiri. nec enim fugit a magno mysterio, quicquid gestum manifestatur in Christo. cur ergo tribus linguis hic titulus legebatur adscriptus, cum plures ac uarias multitudinum nationes [*]( I r 2 crucem Hv acsis B 3 plantas B adrisit H arctus H dextra Hv, dextrae B claruit om. H 4 mundi prorsus B 5 fecundata H, iocundata RBv 8 DB SORTE IN VESТIMENTA XPI RH (oestimento), om. v 10 dixerunt H, duxerant v 11 scismatici BHB = 15 12 sciant ex sentiant H, sciant v quod impietates Bv 14 Smittant B, a*mittunt (m eras.) H, ammittant B 15 ęcclęsiastica B 17 DB TITVLO TRINA LINQVARM SIGNIFICATIONE CONSCRIPTO B, om. H, de titulo crucis v significationẽ H conscriptis H 18 clhebręis H, hebreicis B litteris Graecis r 19 iudeorū B dum ex dni B 20 haius etiam ratio HB huius ratho Bacramenti B 23 adscriptus H multitudinum Iv, muntitudinum B, multitudinem RH, multitudine coni. Ludw. )

287
nequaquam Hierosolimae defuisse apostolicorum actuum magnitudo testetur, et possit aut una interpretis diuersis lingua sufficere; aut, si cunctorum uoluit oculis hoc Pilatus exponere, pluribus linguarum commerciis instructam uulgi notitiam reddidisset? sed quia non est humana dispositione perfectum, spiritaliter illud sentiamus impletum. uera siquidem fides catholicaque confessio, quae designabatur in Christo, unum populis regem trino docebat explicari sermone; quod autem Iudaeorum regem eum specialiter uerbo pronuntiat, qui supra creaturam dominatur uniuersam, tam saeculari causae quam rationi conueniens est diuinae. primum quoniam Pilatus uel propter Caesaris metum uel propter suae credidulitatis admissum, quia regem dixerit quorum fuerit, definiuit, ne puro regni nomine designato generaliter eum regem uideretur exprimere atque aduersus Caesarem praedicare et tamquam in suum quoque rectorem decreta morte sacrilegus extitisse. dehinc quia rex Iudaeorum Christus religiose nominatur et omnis gentilitas idolorum cultibus occupata, cum Christiani dogmatis meruerit sacramenta sortiri, inter Abraham filios incipiet Dei filium nuncupare, cui legitur promisisse, quod eum faceret, sicut et fecit, omnium gentium patrem. Iesus ergo dictus est Rex Iudaeorum, non tantum praesentium, sed etiam futurorum, quia naturaliter [*]( 1 hieroeolime H, hierusolimQ B apostolorom ex apostolarum B 2 posset BH nna a. I. B interptes B 3 hic B, U hoc ocnlis v plurimum B, plurimarum v 4 instr,ctam R fulgi 1, eras. in B reddidissed H 5 set ex sed Hl eq qB quod v 6 illud om. H siquidem] ras. 4-5 litt. in H 1 signabatur B regem — eum om. v, fere eras. in H eum regem B 9 speciali∗∗∗H, spiciali B, speciali ter Ludwig in adn. creatara — uniuersa B 12 amissum RHl, admisuum corr. Iur. quia B, q ∗∗∗ H, quia B (a m. 2), aquae 1, qui lur., q Col.; quod se fortasse rectius GaU. se regem υ 13 designaUo (i eras.) H 14 exponere Bv 16 quia] qm̃ B 17 religione H 18 meruit P 19 habraham B incipit v dei ex deo B filium] populus v nuncupari HBv 20 promisse H 21 ergo] autem H rex dictus est R 22 quia] qui HBv naturalis Bv )
288
germinis inutilem relinquentes horrorem, mox in-oleam fecundae suauitatis unguento sancti chrismatis inserendi perdent amaritudinem sterilis oleastri.

Quin etiam plebs feralis et noxia, nullis animum satiata suppliciis, cruentos ex utroque latere circa Dominum uiros eadem statuit damnatione confixos,, ut iniectas uulnerum plagas talium aceruaret iniuria personarum, licet meriti similitudinem non haberet similitudo sententiae. inter latrones namque iusto pendente carnifices trium uidetur esse par poena, sed duorum dispar est causa. illi quippe pro crimine rei sunt mundo: huic ipse reus est mundus, cuius sanguine liberatus est a peccato. in illo tamen Dominus patibulo constitutus potestatis suae iura non perdidit, qui de sublimi crucis examine, uelut de regali throno, iudex aequus utrumque prospiciens et amborum merita diuini cordis lance perpendens hunc elegit, hunc reliquit, non praeterita quae luebant facta discutiens, sed praesentes mentium diuersitates intendens. unus enim, a quo ferocis atrocitas instituti nec in mortis discrimine declinauit, saeuis Dominum lacerabat iniuriis, dictis mordacibus execrandis, tamquam caper hirsutus uenenosi dentis attactu palmiti sua-ao uissimae uitis inimicus, ita loquebatur inludens: si tu es Christus, saluum te fac et nos. alius uero spe meliore [*]( 21 cf. Luc. 23, 39 ) [*]( 1 horrorem ex honnorem H, honorem Gall. oleo B 2 sci ex sSe JB* crismatis B inserendi (ex do) B 3 sterilis (r ex b) B 4 DE DYOBVS LATRONIB. ET DISTANTIA EOR RH, De dnobus latronibus ad Domini latera crncifixis v post quin ras. 1 la litt. B 5 circa] ci ex ca B 6 nt iectas B 7 acerbaret ro B υ 8 haba B (re a m. 2), habeat H, habet Par. Ârev. 9 uide∗t ̃ B par] per H, om. JB dsed B 10 illi quidem H B, illi siquidem multo v 11 ipsi H 12 dns (s ex e) B poteetati B 13 p∗∗didit (ro eras.) H sublimis HBv .15 illum reliquit v 16 reliquid B 18 mortis] eras. m S, om. υ declinauit (supra nit ras.) B 19 execrandus Bv 20 hyrsutus B at∗ta∗tu H, a∗tactu (c eras.) B)

289
modestior, qui, dum suae parcit linguae, pepercit et poenae, supplicibus Dominum uerbis alloquitur, deflectens lumina, tantum libera quae gerebat, in terram, quoniam tensi uulnerum nexus ab humilitatis officio nolentes inclinari palmas arcebant. nam postquam socium, qui iam desociari meruerat, iusti sermonis increpatione redarguit suaeque culpam proteruitatis agnouit, Dominum sic precatur: memor esto mei, cum ueneris in regnum tuum. quem pius ilico Dominus, ut errantem per auia deserta pastor ouem cum gratulatione recolligens, allocutus est dicens: amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. o mirabilis et diuina promissio! paradisum se dicit intrare qui properabat ad inferna descendere, quatenus euidentius edoceret nullum tempus existere, quo Deus non ubique sit praesens. ut enim latronis animos iam beati mortis formidine uacuaret, non tantum inquit hodie mecum eris, ne sepulturam putaretur edicere, sed adiecit in paradiso, ubi flore perpetuo blanda per agros ridet amoenitas et inriguis uoluptas fontibus enutrita pulchresque molliter per hortos infusa, totum grata suauitate laetifieat interque [*]( 7 cf. Luc.23, 42 10 ib. 48 ) [*]( 1 mo∗destior (a erm.) B 2 supplicio H, suppliciu B suppUde ao domini 1 dfii B uerbis] emendauit Iuretus: ac Dominum uerbis precantibus alloquitur (ac om. Gall. Arev.) defiete B limina H 4 inclinari] om. H palmescebant I 5 ∗ ocium (s erae.) H qu..am (i i eras.) H otium quae iam I I deaociare HI, disociari B meru∗erat B sermones B 6 culpa B 7 precabatur HB υ 8 dum υ 9 cum gratolatione] alibdum in marg. B (haud dubie ad superiora cum ueneris pertinent) 10 Amen, amen B 11 paradyso BH miraculis H 12 paady∗um H secum coni. GaR. 18 quatinas B euidentius om. Bv e∗docere (t eras.) H quod R, qi H1 (qo corr. m. 2), quo. B, quo v 14 dominus υ sit ubique υ animum HB υ 15 beatę B, beati H1 beatę corr. m. » 16 ne-adiecit om. IfJ, rasura usque paradiso in H, Gall. lacunam recte suspicatus coniecit: non tantum, inquit, (supple meminero tui) sed hodie 17 agres H 18 inriguis] ex inriguas B uoluptas ex -tis B pulcrosque H 19 ortos B ) [*](X ) [*]( 19 )
290
beatos frondibus ramos ac nullis ultra pomorum decipientes insidiis serpens ingemit ille tartareus, antiquum sine lapsu degere iam colonum. ambo igitur uariis currentes. motibus ut latrones iter diuersi callis inuadunt ac locis remotioribus inminentes discretam factis uiolentiam perpetrarunt. ille fores infernas intrauit, iste supernas inrupit; ille caligine profunda submersus gehennae claustra penetrauit, iste limen clarae lucis ingrediens caelorum regna diripuit.

Interea snbiio cnnctus obscuratus est mundus, tenebris repentinae caecitatis oppressus ac mesta nebularum mole perfusus funereas dies celebrauit exequias; sol radiis remotus absconditis, tetra uelatus palla, delituit orbemque luctibus alienae noctis infecit. talem siquidem uultum patris orbata solatiis meruerunt elementa sortiri, ut cuius ortu laetata sunt, tristarentur occasu. sicut enim Domino nascente lux claruit, ita moriente discessit. tunc stella per diem fulsit, modo nec in nocte comparuit. sed quamquam caelo terraque fugitiuum lumen abscessit, non tamen diutius in hac remotione permansit per ipsa temporis interualla suspensi, magno uisum conuenire mysterio. nam sicut tribus horis mundi facies tenebris oppressa subiacuit, ita Dominum triduo clausum tumuli sepultura contexit.

nec tellus sine clade tunc adstitit, omnibus contremesoens fundamentis, quae talia sentiebat admitti, mundique rata [*]( o 1 pemorum H decipientia (cipi in. ras.) B, decipientibus v 2 ingemuit v 8 dege..re B ut] eras. H, om. v 4 iter] U inter diuersa B (an ex itiner?) 5 perpetrarent H 6 inferni υ caligini B υ profundae Hv, profunde B 7 su∗mersus He am. 2) gehennae claustra p. B, claustra penetrauit g. HBv lumen Hv 9 DE TRIBVS HORIS TENEBRARVMRH, de sole obscurato, terrae motu & aceto porrecto v cunctus] totus HB υ est obscuratus v 11 ex∗equias H sed sol v 12 dilituit HB 13 tamen H 14 meruernnt] e, corr. ex i B 16 discescit H 17enspensaB20orisH22as 17 fugiuum (ti a m. 2) H 19 suspensa B 20 oris H 22 DB or TERRAE MOTV R, om. Hv adstitit H1, asstitit H2 R, astitit B contremens B υ 23 admixti H, admitti (d ex m) B* sentiębat B rato H )

291
uenisse iam finem dubio pependit natura sub termino, ne summus scilicet apex ad inferna descendens omnem protinus molem secum iugiter inclinaret in mortem atque proprium comitatus auctorem praeceps in chaos mundus efflueret. sed illa pietas diuinitatis inmensa properabat clementer ad tartara, quo perdita restitueret. non quo instituta deperderet.

cumque talia cernerent euenire pericula qui Dominum ligno crucis affixerant, nequaquam expauere tot signa, tot praesentis metus inaudita prodigia. quin insuper cum potum sitiens postularet, unus de plebe nequissima spongiam calamo nexuit et acetumeius ori porrexit. o quam Iudaeorum menti nequissimae liquor fuit ille conueniens, qui deteriora secuti uel infima pro culpa scilicet infidelitatis manzeres sunt uocati! sicut enim uina suauia, cum fuerint in acetum triste conuersa, cunctis a mensarum poculis repulsa iactantur, ita gens ista feralis et impia, quae priscis temporibus Deo placuerat, nunc odibilis et nimis est execranda.

Vt ergo beatae Dominns omnia passionis impleuit, aaimam protinus suam sancto de corpore uolens ipse deposuit, eam uoluntarie rursus ipse sumpturus, ut fecit, quoniam mortuus quidem fuerat sed uiuebat, membris obeuntibus non diuinitate defunctus. audiamus ex eius persona Iohannes euangelista quid referat; ait enim Dominus ad discipulos suos: propter [*]( 23 ef. loh. 10, 17. 18 ) [*]( 2 summis H 4 commitatus B geffuera B, afflaeret υ 6 restituerat H non quo] B, quo eras. H, om. υ DE SPONGIA CVMACETO ORI XPIPORRECTA B, om. Hv 7 pericnlis quae H 8 expauerunt.o. signa H, ezpanernnt. 0 signa Bv, ob signa coni. Arev. 9 inanditn B qui B sciens H1 (sitiens corr. m. 2) . 10 saenissima HB υ 11 iudeoram B 12 infirma v 18 manzeres] e, corr. B, manzires I enim] eras. H, om. Bv 15 po- ulis H, populis Bv tangens ista I i.sta H 16 nuc (n a m. 2) Bet] cum B, ac υ 17 est} 8 m. 2 supra l. H 18 VBI EMISITSPMBH, Christns ezpirat, nelum templi acinditur, sancti resurgunt υ 20 ipse rursus v post sumpturus, ipse eras. H 21 quidam H 23 qui B ) [*]( 19 * )

292
hoc me Pater diligit, quod eg« pono animam meam et iterum accipiam eam. nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me: potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum accipiendi eam. hec mandatum accepi a Patre. quis itaque possit dubitare uel audeat cum, cui suam ponere licuit animam cum liberet, potuisse quoque resumere cum placeret, et hanc in sese magis operari uirtutem, quam dignatus est in plurimis demonstrare ? reserantur fores ecee tartareae Christo ueniente deiectae, patet inferna retro iam semita, rumpuntur saxa, finditur terra, uacuantur sepulchra corporibus, reuiuescit turba sanctorum; et ne fides defecisset in credulo, agnoscitur resurgentium multitudo.

tunc illud quoque templum mirabile, plenum religionis antiquae, maioris templi culmina cecidisse conspiciens, uelut alumnus tristis et ingemens proprium defleret auctorem, discisso protinus uelo nudum ounctis pectus ostendit, interiora scilicet euidenter arcana gentibus reseranda significans et populis fideliter adfuturis, quoniam lex, quae sub Moyse uelamine diu tecta permansit, Christo nobis adueniente perclaruit. dic age, mors tristis et impia, nunc ubi tua sit feralis illa uictoria, nunc ubi stimulus execranda tibi seruiens ad sepulchra, quae a primae generationis interitu nullis umquam saturata funeribus humanum genus inuadens miserae soles fragilitati poenali semper dicione dominari? ecce nunc ad Christum to pessima non uenisti, sed ad te Christus ultro descendit, cui sine morte licuit mori, qui cuncta gignens, cuncta constituens [*]( t et] ras. in H, om. v nemo—ponendi om. υ 5 dubitari H 6 non audiat υ libere∗ (t eras.) H 7 conplaceiet B 9 patent inferni—semite H uenie B 10 findi∗∗t̃ (m eras.) B 11 reniniadt Bv sanctorum om. BW 12 credulos H, credulis Bv 13 VBI VELVM TEMPLI SCISSVM EST R 14 maiores R calmina] ∗∗∗mina H, cum mina I 15 deflerat υ disscisso R 17 enident ( ̃ ex corr.) H archana libri popolas—adfuturus (i a m. 2) B 18 Moysi Arev. 19 adueniente∗(m eras.y H praeclaruit HB υ 22 a ex ea B primo v 2S mi- serere H, misere B 24 tu] om. Bv )

293
te solam liuidam non creauit. scriptura quippe uenerabilis dicit: Deus mortem non fecit. originis igitur tuae si materiem cupis agnoscere, serpente patre conciperis et culpa genetrice procrearis, sed indulgentia nunc regnante consumeris.