Opus Paschale

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885.

Per media marinis fluctibus profunda latentia reuolutis in geminum latus undis et aequorea diuinitus aedificatione suspensis pedestris turba transiuit. stetit undique pontus ut murus et cognati gurgitis spoliata uelamine tellus permansit nuda, donec populus pelago gradiens absente per pelagus uestigiis hospitam peregrinis aquosae uiam carperet siccitatis. mutauit natura semitam iussa paululum relaxare constantiam, et innumera lubrici salis campos multitudo transgressa rude baptismatis mysterium nesciendo cernebat, quae per aquarum freta salubria duce Christo transiuerat. ita denique propheta cecinit illa significans: uox Domini super aquas multas. uocem igitur uerbum dici quis dubitat? uerbum patris autem [*]( 21 cf. Psalm. 28, 3 ) [*]( 2 circumfulsi RH 3 at tactus RHv 4 ramos H flamma∗ (s eras.) P, flammas R, flamina Par. frontibus H 6 DB VIRGA MOYSI I* SERPENTE VERSA R, DE VIRGA IW DRACONEM VERSA ATQ: nr SE REVERSA. H, de uirga eiusdem moysi in draconem uersa atque in ee reuersa v inmitem H, immitem PR 7 in draconem H que P, quS R, qua Hv sinno so P flex. uolumin∗ H, flexu uolumina v 10 spetiem P eorr. m. 2 motatione H 11 DB DIVISIONE MARIS R, DB SICCATO MARI POPVLO ISRAHEL. H, de siccatione maria populo Israel v 12 ml ge,ntl P corr: m. 2, a t n ingem,um H corr. m. 2 lati H 1 aediflcatone H corr. m. 1 14 unda P, nudo H 15 abssente H pelagos H 17 naturam H 18 salis] is ex os P 19 misterio H 22 ∗er∗ebat H, gerebat v patris om. n autem patris R )

184
Christum esse quis abneget? qui ueteris ac noui conditor testamenti inmensum primae legis abyssum suo patefecit aduentu, quatenus recentiore doctrina tamquam remotis undarum molibus intimis ac profundis sequens aetas nil periculi formidans per callem planae libertatis incederet iam secura.

Quid eiusdem plebis cateruas innumeras in desertis terrarum spatiis et totius uictus sterilitate damnatis cibos angelicos panemque caelestis gratiae referam consecutas, ubi nectareus aetheriae maiestatis nimbus inrorans populo dapes ex pluuiis et copiosas ex imbribus escas effudit.

Per squalentia rursus uiolentis arua feruoribus sitiens aestuabat exercitus, qua familiari semper ardore negatis fontibus iacens terra languebat, qua spem bibendi pariter ac uiuendi deficiens aquarum natura subduxerat: cum stupentis saxi uisceribus torpor inclusus spumantem subito fluctuanti caute redundauit in laticem siccaeque ieiuni marmoris uenae potum cunctis uomuere multiplicem. his tribus ergo rebus iam magna sui nuntians sacramenta mysterii Christus erat in pelago, Christus in pane, Christus in saxo.

Asella, uile pecus et stolidum, angelicae potestatis uisione [*]( 2 inmens∗m H, immensam Gall. Arev. abysum P 3 renensiore H 4 mollibus H pericli n 5 plane H, plane corr. m. 2 7 DE MANNA QVOD SIGNIFICABAT XPM: R, DB MANNA CELESTIS PLEBI DATA QVE SIGNIFICABAT XPM H, de manna caelitus oidem plebi data v 8 nictos H angelicos] 8. I. m. 2 H 9 pauemquae P caelis H1 caelestis corr. m. 2 10 aethereae v inrotans (r a m. 2) P 11 effudit v, effundi P, infudit R, infundit H 12 DE AQV A QVAE ET IPSA. XPI GEREBAT FIGVRAM- B, DE PRODVCTIOITE AQVAE DE PETItA H" auruca (u exp. m. 2) H scitiens P 13 qua] qui H ardor* H 14 qua] C quam H bibendo H 15 stupentes P 17 sic«teq; (a cras.. c a m. 2) P 18 uomere H iam rebus BH 21 DB ASINA BALAAM QVE HVMANE LOCVTA EST R, DE LOCVTIONE ASELLAE II (Balaam) v in H capitula 12 et 13 ordine inucrso se excipi- unt ac Btolidum n )

185
perterrita sessorem uerbis adloquitur, et rudentis linguae clamor inconditus humanae uocis affatibus explicatur.

Sol in medio caeli cacumine rapidos anhelantis nammae cursus infrenans contra Gabaon per insolitas diei moras dilato uespere lucem fixus adstrinxit, nec luna suis legibus mota pigrae stationis limen excedens ordinem consueti gressus exercuit, donec gladius uictoris exercitus hostilem funditus amputaret caelestis auxilii coniuratione uirtutem. famulantia denique uidebant ipsa iam sidera per similis uocabuli sacramentum Iesum Dominum nomine praecedente uenturum.

Heliam praeter naturae dispositum corui diurnis epulis transegerunt, alesque uoracis rostri rapacitati subiectus, qui facilem praedam cauo gutturi subministrat, ieiunis morsibus escam deferebat inlaesam. nunc Heliae bonus ac fidus, qui Noe quondam malus ac perfidus in terris abluit culpam in aquarum inundatione contractam. at ille Deo plenus existens, postquam miracula terris plura monstrauit suaque dignum successione per spiritum uelut hereditaria largitate propriae uirtutis munus transtulit in amicum, flammeis raptus equis et curribus per illos clarae serenitatis excessus, qua leuior puri tramitis uia nullos in aetherio campo feruentis rotae sulcos orbita demergente conseruat, dexteriora maioris spatii [*]( 1 affectibus H 3 ORANTE rav SOL STETIT AD GABAON R, de STATIONE solis SVB IESVNAVE Hv anelantis H 4 die moras P 5 aastrinxit R, a∗strinxit H 7 uictoris e exercitum H, eiercitum v 8 ra ampntauit P uirtntS R, uirtute H, nirtuti v 11 DE HELIA ET CORYO R, ..DB HELIA COEVIS MINISTRANTIBVS H pacto atque igneo curru in caelum recto addit v HeliS R, Helian P, Haelian H 12 noracis] In u. c. erat scriptum feracis rostri, sed postea a librario primae duae litterae dictionis feracis duobus punctis subnotatae et desuper apposita syllaba uo, ex quo effeci uoracis, quae lectio huic loeo apte conuenit Iur. rapacitatis R 14 inlesam PRH h non celiae P corr. m. 3 15 Noe] in ras. R1 16 deo om. v 18вucces.sioneHbereditariamlargitatem"19raptum H 18 succes∗sione H hereditariam largitatem v 19 raptum H eorr. m. 2 20 clare PH1 21 nnllus H 22 demerbe P dexteriora∗ H )

186
sic petiuit, ut triumphi caelestis axe resplendens humani limitis metam longa fretus uiuacitate contemneret. quam bene uocabulo pariter conuenienter ac merito Heliae claritati uel nomine fulgentis semitae maiestas arrisit! cui si Graio sermone queat una per accentum littera commutari, sol specialiter uideatur expromi.

i Ezechiae, regi iustissimo, in extremis uitae terminis constituto quindecim Dominus sua pietate uel iure annos addidit ad salutem mortisque claudens patefacta iam limina uitam in Occasu languentem ad ortus reuocauit originem.

Ionas in marinos fluctus anxiae puppis trepidatione iactatus uteroque sorbentis ceti reconditus, non sensit aquas in pelago constitutus, uitale scilicet sepulchrum ne moreretur ingressus, tutusque mitissima sub uoraci uentre custodia depositum dei uidebatur esse non praeda, hostilique salubrius protectione seruatus uenit ad terram uomitu, non carina. cui facto diuersitate contrario nauta feritatem praebuit, fera nauigium ministrauit.