De Verbi Incarnatione
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885.
- Fortunatorum nemorum sedesque beatas.
- Non eritis regno indecores, nec uestra feretur
- Fama lenis , mecum pariter considere regnis.
- Vrbem quam statuo, uestra est : intrare licebit.
- Nusquam abero, et tutos patrio uos limite sistam:
- Idem uenturos tollemus in astra nepotes.
- Quae uero nunc quoque uobis , dum uita manebit,
- Praemia digna feram? non uobis numine nostro
- Diuitis uber agri rerumque opulentia derit.
- Fundit humo facilem nictum iustissima tellus-
- Prouentuque onerat sulcos atque horrea uincit,
- Floret ager, spumat plenis uindemia labris,
- Exuberant fetus ramos frondentis oliuae:
- Quotque in flore nouo pomis se fertilis arbor
- Induerit, totidem autumno matura tenebit.
- Non liquidi gregibus fontes, non gramina derunt,
- Et quantum longis carpent armenta diebus,
- Exigua tantum gelidus ros nocte reponit.
- Haec sunt, quae nostra deceat uos uoce moneri.
- Viuite felices et condita mente tenete.