De Verbi Incarnatione
Sedulius
Sedulius. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- fundit humo facilem uictum iustissima tellus
- prouentuque onerat sulcos atque horrea uincit.
- floret ager, spumat plenis uindemia labris,
- exuperant fetus ramos | frondentis oliuae,
- quotque in flore nouo pomis se fertilis arbor
- induerit, totidem autumno matura tenebit.
- non liquidi gregibus fontes, non gramina derunt,
- et quantum longis carpent armenta diebus,
- exigua tantum gelidus ros nocte reponit.
- haec sunt, quae nostra deceat uos uoce moneri.
- uiuite felices I et condita mente tenete.\'