Carmen Paschale
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885
- In triplici uirtute sui. tunc caelitus illi
- Per somnum moniti contemnere iussa tyranni
- Per loca mutati gradientes deuia callis
- In patriam rediere suam. sic nos quoque sanctam
- Si cupimus patriam tandem contingere, posquam
- Venimus ad Christum, iam non repetamus iniquum.
- Ergo ubi delusum se conperit, impius iram
- Rex aperit (si iure queat rex ille uocari,
- Qui pietate caret, propriam qui non regit iram)
- Ereptumque gemens facinus sibi, ceu leo frendens,
- Cuius ab ore tener subito cum labitur agnus,
- In totum mouet arma gregem manditque trahitque [*]( 100 cf. Verge Aen. I 609 102 cf. Verge Aen. III 633 110 cf. Verge Aen. IX 339 s., XII 7 s. )[*]( 97 Quur ELZ trea T, sttrea A quoniam] nobis e uita*est (e med. a m. 2) T, uitae ẽ (ae ê in ras. m. 2) F, uitae H1 corr. M. 2 est] om. Beg. 4 98 tunc Reg. 4 fidis T1 (corr. m. 2) Z1 tempore A 99 ds (s corr. m. 2) F fura (corr. n. 2) r 100 quet om. A 101 uirtute] deitate S sui] i in per s0 ras. E i sua s. I. tunc (tum a m. 2) r, tum A 102 ⌇omnum T eorr. m. 2, somnium AZ contempnere TEal., re cõtemne K, -re s. 1. B* iusa A ty∗ranni (r eras.) E 103 per in mg. T* motati A gradientis Т1Z, -tis ex tea G duia K 104 sn (i a m. 2) T redire AB1DK1L1Z1 105 contingere tandem A posquam TE, p\'quā FBT 106 Vt nim\' E1 Iuim\' corr. m. 2 iaicum T1 corr. m. 2, iniqum AB 107 sus delussū A, la derisum E corr. 9 t m. 2, dilnsam F corr. m. 2 impius T et al. 108 siure (i a m. 2) F quateat T 109 caret ex carit K qui s. l. F2 110 ereptumq∗∗ E caen G leu T1 corr. m. 2, lo (e a m. 2) F rugena A 111 arb ori ener T1 corr. m. 2 (in mg. ab ore add. m. 2) *ore (k eras.) H conlabit\' AR 112 toto T mouit TE1KL1Z1 )[*]( 4* )
- Molle pecus, trepidaeque uocant sua pignera fetae
- Nequiquam et uacuas implent balatibus auras:
- Haut secus Herodes Christo stimulatus adempto
- Sternere conlisas paruorum strage cateruas
- Inmerito non cessat atrox. quo crimine simplex
- Turba perit? cur qui uixdum potuere creari
- Iam meruere mori? furor est in rege cruento,
- Non ratio; primosque necans uagitus et audens
52