Epistula Secundini ad Augustinum
Secundinus Manichaeus
Secundinus Manichaeus. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.
Domino merito honorabili atque laudabili et unice percolendo 5 Augustino Secundinus.
Habeo et ago gratias ineffabili ac sacratissimae maiestati eiusque primogenito omnium luminum regi Iesu Christo, habeo gratias et subplex sancto refero spiritui. quod dederint praebuerintque occasionem, qua ego securus salutarem tuam egregiam sanctitatem, domine merito laudabilis et unice percolende. nec mirum; sunt enim et ad omnia bona praestanda et ad omnia mala arcenda satis aptissimi et potentissimi, quibus tuam beneuolentiam suis defendant propugnaculis eripiantque ab illo malo, non quod nihil est aut quod factione passioneque mortalium gignitur, sed quod paratum est, ut ueniat. uae autem illi, qui se eidem praebuerit occasionem. nam dignus es, qui ab iisdem talia munera consequaris iidemque ueritatis tuae nutritores efficiantur, uere lucerna, quam in cordis tui candelabro dextera posuit ueritatis, ne furis aduentu thesauri tui dilapidetur patrimonium, iubeantque sine lapsu illam manere domum, quam tu non super erroris harenam, sed super scientiae lapidem conlocasti, illumque a nobis repellant atrocem spiritum, qui hominibus timorem inmittit et perfidiam, tit animas auertat ab angusto tramite saluatoris: [*]( 2 INCIPIT EPISTVLA SECVNDHNI MANICHAEI ad Bdb august fol. 28* C 4 pro domino merito habet. in b Secundinus domino-Secundinus ϕn. Maur. adque C unicę C 5 Secundinus om. b 6 sacra-. tissime C 7 primogenito* (m er. et u in o mut.) C 8 suplex C dederunt prabueruntque b 9 occa-Rionem (n er.) C 11 ne* (c er.) C si∗nt (i ex u) C et om. b preatanda C 12 et potentisaimi om. b 13 quibus] quique b boni uolentiam C eripiantque (que 8. I. a m. 1) C 14 aut] ac ut b 16 uę C prebucrit C occasione C 18 tuarum et Cb 19 aduen (tu euan.) C 20 lapidetur C 24 augusto Cb )
Non ergo armorum pugna est, sed spirituum, qui iisdem utuntur; pugnant autem animarum gratia. horum in medio posita est anima, cui a principio natura sua dedit uictoriam. haec si una cum spiritu uirtutum fecerit, habebit cum eo uitam perpetuam illudque possidebit regnum, ad quod dominus noster inuitat; si uero ab spiritu uitiorum incipiat trahi et consentiat ac post consensum paenitudinem gerat, habebit harum sordium indulgentiae fontem. carnis enim commixtione ducitur, non propria uoluntate. at si cum se ipsam cognouerit, consentiat malo et non se armet contra inimicum, uoluntate sua peccauit. quam si iterum pudeat errasse, paratum inueniet misericordiarum auctorem. non enim punitur, quia peccauit, sed quia de peccato non doluit. at si cum eodem peccato sine uenia recedat, tunc excludetur, tunc uirgini stultae conparabitur, tunc heres erit sinistrae manus, tunc a domino pelletur ex conuiuio nuptiarum nigrarum causa uestium, ubi fletus erit et stridor dentium, ibitque cum diabolo ad ignem originis ipsius: quem tua mira prudentia aut ex archangelo [*]( 3 Ephea. 6, 12 9 cf. Rom. 6, 13 ) [*]( 1 omnes b funduntur b 2 certame C subire b 4 ceztamen qln. C aduersus (ad s. I, a m. 1) C 5 que C celestibus C 6 et non] et nisi b nisi Mawr. 8 precepta C 9 manicheut C 10 quisdem C quibus b 12 cui. (m eras.) C 18 hec C nirtntem b 16 consentum C penitudinem C 17 arum C snrdium C commixtionem C 22 dc (8. 1. m. 2 uid.) C 23 \'tunç C uirgines C atulte C 24 ęręs ęrit C sinistre C a] ad C 25 comniuio C hnbi C 26 ibique Cb diabulo C )
Legit enim aliquanta exile meum et qualecumque Romani hominis ingenium reuerendae tuae dignationis scripta, in quibus sic irasceris ueritati ut philosophiae Hortensius. haec itaque cum suspenso animo agilique oculo iterum iterumque repetissem, . summum inueni ubique oratorem et deum paene totius eloquentiae, nusquam uero conperi christianum, et armatum quidem contra omnia, adfirmantem uero nihil, cum te magis scientia peritum debueris ostendere, non sermone. illud uero tacere non possum tuae patientissimae sanctitati; uisus enim mihi es — et pro certo sic est - et numquam. fuisse Manichaeum nec eius te potuisse arcana incognita secreti cognoscere atque sub Manichaei nomine persequi te to Hannibalem atque Mithridatem. ego namque fateor non tali diligentia nec tanta industria Anicianae domus micare marmora, quanta tua scripta perlucent eloquentia. hanc si uoluisses ueritate concordare, magnum utique nobis extitisset ornamentum. noli, rogo, contra tuam uenire naturam, noli esse erroris M lances, qua latus percutitur saluatoris. uides enim illum et in omni mundo et in omni anima esse crucifixum, quae anima [*]( 1 (et 2) quur C ergo Maur. regnabant C 3 frustratur b Maw. 4 aduersariis C predicatur C õ punice (J 6 que C 7 mendatiia C te excuaare b Maur. 9 tue C 10 philopblophię C 11 iterum om. C 18$loquentiae C nusqua (e in a corr. m. 1) C uere C 14 omnium C et firmantem C 17 euet C 18 maaicheum C archana C 19 cognuscere C persequi te] persequente C 20 Hannibalem] humilem b mitridatem C 21 anitian$C 22 perjucente loquentia C uoluisse C 28 uterque C nobis C exτιtisset (ti m. 1 superscr.) C 24 pr. nolo C 26 mundo (al. nido) b que C ) [*]( XXV. Aug. aect. 8 (para 2). ) [*]( 57 )
Quamquam haec tuae sanctitati dicere nimis absurdum sit. ipse enim non ignoras, quam pessimus sit quamque malignus quique etiam tanta calliditate aduersus fideles et summos uiros militat, ut et Petrum coegerit sub una nocte tertio dominum negare, et eidem resurgenti Thomam non permiserit credere: quae tamen uulnera curata sunt indulgentiae medicina. illud uero quam audacter molitus sit, ut domino optimum semen seminanti ille zizania miscuerit et tanto pastori Iscariotem rapuerit; et ut ad ultimum crucis subplicium ueniretur. in perniciem ipsius scribas pharisaeosque accenderit, ut Barnabam dimitti clamarent et Iesum crucifigi. euasimus igitur, quia spiritalem secuti sumus saluatorem. nam illius tantum erupit audacia, ut si noster dominus carnalis foret, w omnis nostra fuisset spes amputata. et tamen ne ipso quidem crucis obprobrio potuit satiari: quin immo insaniens hinc coegit spinis coronari, illinc aceto putari; hinc militum lancea percuti, illinc sinistri latronis ore blasphemari. at postea tantum [*]( 1 cf. Gen. 32, 24 sq. cf. Ios. 10, 5 2 cf. Gon. 7 23 cf. Matth. 26 . 27; Luc. 22 . 23; loh. 18- 20 ) [*]( 1 nomero (corr. m. 1) C et amorreum C amorreorum b an om. C pan carpam (n ex m corr. m. 1) C 2 inllarcha noę C 3 amadisae C 4 que C desederant C deverant b que C celis C que C corpore C 5 que C 7 sfitare C 8 ipe (s euan.) C ignores (es in ras.) C 9 caliditate C fidelis C summus C 10 coęgerit C uno C ter b 11 sesurgenti C tomam C premiserit tpm C 12 que C meditina (a ex % m. 1 corr.) C 18 ob audacter C obtimum C 14 zizaniae C scariotsem C scariothen b 16 phariseosque C 17 di- \' mittere b et iesum ont. C crucifigerent b et uasimus C 18 qua C 19 e*rupit (r eras.) C audatia C 20 nostręai C fuisse C 21 obpprio C 22 coęgit C egit b acęto C potare C 23 ac Cb postea] post omnia in C ) [*]( 57* )
Et tamen iterum atque iterum subplex deprecor, oro, etiam atque etiam obsecro, primum quidem ueniam largiri digneris, si quo sermone fuerit tuum titillatum aureum pectus: ardore enim hoc nimio feci, quia nolo te a nostro grege diuelli, a quo etiam ego ipse aberrans paene perieram, nisi cito me de iniqua communionis tulissem natura. deinde, ut concilies te » illi, quae in te nihil deliquit: redeas ad illam, quae tibi, si redieris, propter culpam non erit suscensura. nec enim septies i [*]( 6 cf. I Tlm. 1, 80. ) [*]( 2 questionis C 3 nominę C subpressionis C idem C catolice C 4 (6.6) quatęnus C 5 discipolorum C 6 ermogenem C hjmineum b (itł mg. al. hermogenem) que Caput C anteoohiam C 7 qui C aput C zmyrnam C qui C nam quę b aput C ionium b commisserit C 8 apdo C que C presens C 10 maximf C evl 11 uereos C clam distina C 12 crimina que C sapium (enci m. 1 euperscr.) C 13 reddere C 15 adque C or*o (r uidetur er.) C 16 atque etiam] adque C largire C 17 titilatam C 18 nimio (s. I. m. 1) C gregi C a quo] ac C 19 pęuę C perirem b deniqua C 20 naturam C 21 illi* (c eras.) C qui C delinquit C reddeas C que C si redieris] et in dierum b Maur 22 post eris 4 litterae eras. C; quare propt scripsi quod et b et Maw. om. Buscen- . guraC na (sic ubique) C septiens C )
Sed si dubitas de principio, si ambigis de pugnae exordio, . poterit diurno tractatu pacificoque conloquio reddi ratio. illud tamen notum facio tuae sagacissimae bonitati, quia sunt quaedam res, quae exponi sic non possunt, ut intellegantur; excedit enim diuina ratio mortalium pectora. ut puta hoc ipsum, quomodo sint duae naturae aut quare pugnauerit, qui nihil poterat pati, necnon etiam de saeculo nouo quod idem memorat, quia praecisis maximae illius terrae motibus hoc aedificetur. quis autem admittat inter diuina praecidi, scilicet nisi [*]( 7 cf. Phil. 8, 8 ) [*]( 1 soluandi C 2 nolite C 8 noli/// (ore _eras.) C potest C ominem C 5 doctu C 6 granamqae C quomoda C contemsit C 8 lncide C quam ignorans qualis C 9 mortuos (OB ez ni m. 1 corr.) C noli/// (te eras.) C comis C 10 qua C amorreum Cb ar ram festinã C 11 nift ut cum sequaris uitam fternam C queso C 18 nnaquam C adpropinquant domino C 14 ue C exeipient C quicque C 16 printipio C pugne C 17 patificoque C cnmloquio C redde C 18 fatio C sagratissimf C quidem C 19 que C intelleguntur C 21 quomodo] cum b do % C quare (a ex § corr.) C 22 seculao none C 28 qui C precisis C prfteritis b 24 amittit C precidi C sed nisi C )
Sed tuae admirandae sublimique prudentiae cum talia a me exponuntur, tale est, quale si Iordanis oceano aquam commodet, aut soli lucerna lucem, aut populus episcopo sanctitatem. quam ob rem ferre oportet quicquid haec epistula continet. nam et ego nisi tuam diuinam nossem patientiam, quae facile cuique condonat, numquam taliter scripsissem: quamuis cernas eximios me sensus summatim tetigisse plurimumque cauisse, ne tibi multus uiderer. quocirca haec fidem penes tuam reppererint sanctitatem, qualiterque saluemur; alioquin milia uoluminum exinde poteris generare, domine merito laudabilis et unice percolende. uale. [*]( 1 que C naturam C signi///ficant (fi utd. eras.) C 3 soblira (i fin. ex e corr.) C comtalia C 4 talis esr (r m. 2 add.) C quale n (e m. 2 add.) C iordanes C ocgano C aquam] aliquam C 5 auso C hauso b liboram Cb 6 quę C obportet C epistola C 7 ggo C ni C 8 que autem facile quicquam condonatur C scribi- ssem C 10 Neç C uiderit C quodcircaC 11 pęnęs C repperint (nt an m (?); t in ras.) C 12 similia Cb eidem 0 dn6 C 13 uni C )