Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

XX. Sed uereris uidelicet uulius circumsidentium propinquorum et praesentes atque obsidentes lectulum tuum metuis offendere. ne timueris eos, inquit dominus per prophetam, neque paueas a facie eorum, quoniam domus exasperans est. et ideo etiam tu esto intrepidus et constans: non formides uultus eorum neque frangaris ambitu eorum.

despioe concupiscentes hereditatem tuam et diuidentes iam inter se sub$tantiam tuam, qui non te sed patrimonium tuum diligunt, immo qui cupiditate rerum tuarum te execranturnam dum tua inpatienter sitiunt, te oderunt praesentiamque tuam quasi aemulam sibi et aduersariam iudicantes obicem [*]( 3 Luc. 12, 33 4 Matth. 19, 21 11 Isa. 5, 20 19 Ezech. 2, 6\' ) [*]( 3 uendite quae s. scr. m. 2 inquit A elymosinkm AB \' 4 habes ex -bis corr. m. 2 A 5 affinibus ex adf- corr. m. 2 B 1 sed inopi] sed egeni sed inopi B sed egenti eed inopi ed: Baluzius 11 inquid et is s. scr. m. 8 h B 12 laudare B 17 eircnmsedentium B et ex circnmsid- corr. m. 2 A 19 timueris) metneris ed. Baluzius item paulo post tn etiam cum B inquit ex inquid corr. m. 2 B 23 dispice A, paulo post dispice A et desp. ex disp. corr. B )

300
atque obstaculum putant cupiditatis suae esse quod uiuis.

despice ergo hos tales ac nihil facito. non te moueant blandimenta eorum: uenena tibi sunt: non respicias adulationes eorum: gladii sunt iugulatores tui et quidem ferreis atque hostilibus gladiis taetriores. illos enim homines cuncti uident, istos incauti non uident: illi, quia aperte saeuiunt, euitantur, isti, quia occulte insidiantur, occidunt et hoc periculosiores sunt ac nouo nocendi genere peiores, quod illis ferreis gladiis nemo est penitus qui se laedi uelit, istis multi se etiam occidi uolunt. noua atque inaestimabilis mali letalis inlecebra. illis gladiis quicumque percutitur et timore pariter et dolore torquetur: istis quicumque occiditur delectatur.

fuge ergo hoc malum fuge adsentationes insidiantes tibi, fuge obsequellas noxias tibi fuge ambitus deceptores tuos: ista sunt officia, quae te iugulant, ista sunt, quae in mortem trahunt. fuge eorum talium blandimenta fuge eorum sedulitatem: isti sunt carnifices ac tortores tui, qui te in praesenti quidem ambiunt, sed in futuro necant et consertis quodammodo manibus ac uelut coniurata mutuo factione in sempiternos tartari ignes cogere ac praecipitare conantur. et ideo non timeas eos non expauescas: erige animum et uim sanctae auctoritatis adsume. si enim illi tantopere adnituntur ut pereas, cur non maiore tu animo adnitaris ut uiuas? confortare ergo et constanti animo tibi consule. satis infidelis ac satis stultus est qui mauult praestare aliis ut sit miser, quam sibi ut sit beatus et ut alios afluere faciat deliciis temporariis, se tradit urendum ignibus sempiternis. [*]( 2 nihil 8. scr. m. 2 eis A (quod Halm. non adn.); cfr. IIII2 et 37 3 respicias ex -es corr. m. 2 B adulationes ex adolcorr. m. 2 A 9 multis B 10 inaestimabili Rittershusius laetalis AB 13 assentationes ex ads. corr. m. 2 B obseque.las alt. 1 eras. A obsequelas B 16 eorum A ergo B (eorum eras. in b) horum A 19 ignes ex ignis corr. m. 2 B 21 assome ex adsume et paulo post affluere ex afluere corr. m. 2 B 27 post sempiternis habent: EXPLICIT. LIBER TERTIUS: INCP: LIJi: QUᾹΕΤ : AB )

301

I. Non me praeterit, domina mi ecclesia, nutrix beatae spei, haec quae libellis superioribus diximus, nonnullis filiis tuis Christum parum amantibus displicere. sed nos uoluntates eorum non magni pendimus, quia nec mirum est, ut eis loquentia de deo uerba non placeant, quibus ipse forsitan deus non placet, nec expectandum, ut insinuatorem salutis atque animarum sermonem ament qui salutem ipsam atque animas suas non amant. sufficiunt itaque, sicut in aliis, ita etiam in hac parte nobis sensus tantum et iudicia sanctorum: quibus idem atque apud nos sentientibus, certi profecto sumus etiam deum ipsum sentire nobiscum, quia, cum in sanctis suis spiritus dei maneat, absque dubio deus illic est, ubi illa pars fuerit, a qua dei spiritus non recedit.

prauorum ergo hominum, id est uel paganorum uel mundialium, sensus aut parui aestimandi sunt aut nihil omnino faciendi: quia si hominibus, inquit apostolus, placere uellem, Christi seruus non essem. illud durius ac molestius, quod quidam, ut arbitror, filiorum tuorum sub religionis titulo a religione dissentiunt et habitu magis saeculum reliquere quam sensu: quorum, ni fallor, sententia hoc habet atque adserit, omni omnino homini Christiano propinquitatem in exitu magis considerandam esse quam Christum.

et quia profana penitus per se erat execrabilisque sententia, uelare, ut puto, infidelissimam praedicationem [*]( 16 Gal. 1, 10 ) [*]( 3 nonnullis ex -lli corr. m. 2 A 11 aput A atque] aeque ed. Baluzius (cwn b) 15 uel (post est) om. Baluzius 17 inquid B 20 relinquere ex reliq- corr. m. 2 B 22 considexandum A )

302
quasi umbratili quadam adiectione conantur dicentes cunctos, qui credant deum, sanos tantum atque incolumes officiosos Christo esse debere, ceterum iam exeuntes e saeculo carnalis \' magis propinquitatis quam diuini officii oportere meminisse. quasi uero homines Christianos alios esse oporteat incolumes alios de hoc saeculo recedentes, et alios se cuncti exhibere Christo debeant in sospitate alios in morte, alios in superiore uita alios in posteriore.

quod si ita est ergo alterum quis habiturus est Christum inuenis alterum senex, et totiens debent homines demutari fide quotiens demutantur aetate. si enim erga dei cultum alter quispiam futurus est uigens alter infirmus, alter sanus alter aegrotans, ergo prout status fuerit humani corporis inaequalis, ita erit homini etiam deus ipse mutabilis, et quotiens fuerit in homine ualitudo contraria, totiens erit etiam religio diuersa: quasi uero qui incolumes Christi esse debent morientes Christi esse non debeant.

et ubi illud est: qui perseuerauerit in finem, hic saluus erit, aut illud in prouerbiis sacris diuini sermonis oraculum: sapientia, in exitu canitur? quo utique ostenditur, licet salubris sit in omni aetate sapientia, praecipue tamen omnes in exitu suo debere esse sapientes, quia laudari penitus praeteritae aetatis prudentia non merebitur, nisi bono fine claudatur; sapientia enim in exitu canitur.

cur eam non dixit [*]( 17 Matth. 10, 22 19 Prout 1, 20 ) [*]( 2 credant (sic) A (p): credunt B 3 e] ae A a B 6 exibere B 7 se (punct.) debeant B 10 demutari ex -re corr. m. 2 B 14 ualetado ex ualit- corr. m. 2 A 18 diuini* eras. s A 19 in ezitu caúitur] \'est falsa interpretatio uerborum Ϭοϕlα ἐν ἐξὁδοιϛ ὐμνεἱται (Vulg. sapientia foris praedieat)\' Halmius 23 sapientia - canitur om. p; sequitur deinde in p et edd. ante Halmium : sufficit, inquit pestilens praedicatio, sufficit praeteritum opus homini, etiam si in fine nihil faciat. ego multo plus addo, aut non minus eis, si potest, morte uicina, aut certe plus multo esse faciendum. primum, quia de bono opere nihil nimis est, deinde quod ad tribunal dei pergens magis placare indieem debet, quasi iam in iudicio constitutus. postremo quod si aliqua ante exitum bona fecit, multo magis facere iam in exitu suo debet, ne deterior scilicet superioribus uitae actibua finis esse uideatur. si autem ante (ante om. ed. Baluz.) bonis operibus parum studuit, multo utique )

303
cani in pueritia non in iuuentate, non in statu rerum incolumium non in prosperitatibus secundorum ? scilicet quia in his omnibus quidquid laudatur incertum est. quamdiu enim quis subiacet mutationi, non potest cum securitate laudari et ideo, ut ait, sapientia in exitu canitur. exiens enim quis de incertis periculorum certum merebitur euasa omnium rerum uarietate suffragium, quia tum stabilis et firma laus est, quando meritum iam non potest perire laudati. sapientia, inquit, in exitu canitur.

quid est, quaeso, sapientia Christiani? quid nisi timor et amor Christi? initium enim, inquit, sapientiae timor domini: et alibi perfecta, inquit, dilectio foras mittit timorem. ergo ut uidemus, initium sapientiae est in timore Christi perfectio in amore. itaque si sapientia Christiani timor est atque amor domini, ita demum uere sapientes sumus, si deum semper ac super omnia diligamus, et hoc cum omni tempore tum praecipue in exitu nostro, quia sapientia in exitu canitur.

II. Si ergo sapientia per hoc maxime in exitu canitur, si deus super omnia diligatur, quae igitur insania est, ut dicat aliquis Christum carnali propinquitati praeponi ab incolumibus oportere, a morientibus non debere? cur enim eum praeferant incolumes, si non debent praeferre morientes? aut si potest quispiam religiose agnatos atque adfines suos Christo in morte praeponere, cur non religiose etiam ante praeponat? aut si est ulla hora in uita ultima, qua quis plus alios diligere debeat quam se ipsum aut deum, cur non et in uita anteriore [*]( 10 Peal. 110, 10 12 I Ioh. 4, 18 ) [*]( magis facere eum uel in exitu suo conuenit, ut quod uita anteriore non reddidit, saltem in extremitate persoluat: et qui ex hoc rens est, quod ante neglexit, uel per hoc excusari aliquatenus domino suo possit, quod praeteritam inhumanitatem ultima saltem deuotione compenset. sed ad superiora redeamus. sapientia, inquit sermo diuinus, in exitu canitur hoc additamento carent AB 1 iuuentate A: iuuentute BHabnius 5 in exitu s. Z. m. 1 uel 2 add. A 7 tum ex dum corr. m. 2 B 18 Sic ex Si corr. m. 2 B 24 praeponebat B 26 aut (sic) deum AB: et cum edd. Hal. mius nil adnotans aut in uita B )

304
plus diligat?

ac sio fit ut soluantur. omnia et euanescant et intereant, neque ullum quis uiliorem habeat quam se ipsum neque ullum inferiorem quam deum. si enim ullum est tempus, quo ab aliquo possit deus adfinibus aut propinquis iure postponi, nullum est, quo possit iure praeponi: sin autem, quod uerum est, nullum est omnino tempus, quo non debeat anteponi, nullum est omnino tempus, quo possit iure postponi. nullum utique, et ideo ne in extremis quidem, quia etiam iustum hominem propheta in die, qua errauerit, dicit esse periturum.