Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

dici aliquid potest, tametsi salubriter dici non potest: est umbra excusatiunculae non excusans, dans reo deprecatiunculae speciem non reatus securitatem. nequaquam enim id ulli spondeo, quod possit cuiuslibet rei firmum habere subsidium qui aliquid plus amauerit quam deum, secundum illud, quod scriptum est, in hoc futurum esse iudicium, quod uenerit lux in hunc mundum et dilexerint homines magis tenebras quam lucem. nemini enim dubium est totum id tenebras futurum homini, quidquid diuinae praetulerit caritati. haec ergo ita sunt.

sed esto, ut dixi, indulgeri parentibus possit naturae insalubriter indulgentibus. quid quod nonnulli, filios non habentes, a respectu se tamen salutis suae et remedio peccatorum penitus auertunt, ac licet semine sanguinis sui careant, quaerunt tamen quoscumque alios, quibus substantiam propriae facultatis addicant, id est, quibus umbratile aliquod propinquitatis nomen inscribant, quos sibi quasi adoptiuos imaginarii parentes filios faciant, ut in locum eorum quae non sunt pignorum perfidia generante succedant.

ac sic miserrimi quique et inpiissimi, cum uinculis filiorum non constringantur, ipsi tamen sibi uincula parant, quibus infelicia animarum suarum colla constringant: cum uis domesticorum discriminum [*]( 16 Ioh. 3, 19 ) [*]( 1 reliquid B 10 fides ex fidis corr. m. 2 A et B (sic) 15 qui] si ed. Baluzius 16 iudicium esse B 17 homims A 26 quo suspicatur Hartelius 27 ut] Hartelius: et AB Halmius; ipse suspicatus eram qui 30 infilicia et statim infelicissime (sic) et infilicitate A )

272
nulla sit, foris discrimen arcessunt, et licet causae desint periculorum, ruunt tamen quasi in interitum uoluntarium: quorum errores infelicissimi quo affectu animi accipiendi sint prope incertum apud quosdam uideri potest, irascendumne his an dolendum sit.

error enim dolore dignus est inpietas execratione: ad fletum trahimur infelicitate ad iracundiam infidelitate. in una re est quo pro hominum insipientia lugeamus in alia quo pro dei amore moueamur, ullum omnino hominum inueniri aut esse posse, qui decurso infelicis uitae istius breui spatio, in ipsa extremitate iam pendens, iturus ilico ad tribunal dei, quicquam aliud cogitet praeter finem suum, quicquam aliud praeter exitum suum, quicquam aliud praeter periculum suum, et neglecta spe sua atque anima, cui opitulari aliquatenus uel in ultimis suis omni studio omni nisu omni re ac substantia sua debeat, hoc solum cogitet hoc solum animo suo uoluat, quam laute heres suus res suas comedat!

III. Miserrime omnium, quid sollicitus es quid aestuas quid auctorem te ipse rerum periturarum facis? an times forte ne desint qui te mortuo quod reliqueris uorent? nolo metuas nolo uerearis. utinam tam facile tu saluus esses quam tua omnia deperibunt!s o infidelitas o peruersitas! etiam uulgo dictum est, omnes sibi melius uelle quam alteri. nonum hoc monstri genus est cuilibet quemquam uelle consulere tantum ne sibi.

ecce iturus es, infelicissime omnium, ad examen sacrum ad tremendum illud intolerandumque iudicium, ubi peregriuanti animae atque anxiae nullum potest omnino esse solacium nisi sola tantummodo bona conscientia nisi sola tantum innocens uita aut, quod proximum est bonae uitae, misericordia, ubi reo homini nullum est adiutorium nisi sola [*]( 21 Terent. Andr. II, 5, 16 ) [*]( 3 sunt B his] iis ed. Balueius 7 quo A: quod ex quo corr. m. 2 B 8 in alia quo A: in aliquo B in alia quod ed. Baluzius 17 «estuas eras. a lit. A 18 rerum periturarum ipse te ed. Baluzius (ed. 4) times ex timis corr. m. 2 AB 19 dereliqueris B 25 intollerandumq. eras. alt. 1 A 26 peregr«inanti A )

273
mens larga nisi paenitentia fructuosa et eleemosynae copiosae quasi manus ualidae, ubi denique pro diuersitate meritorum aut summum bonum inuenies aut summum malum, aut inmortale praemium aut sine fine tormentum.

et tu de locuple* locupletandis quibuscumque heredibus tuis cogitas, de opibus agnatorum cognatorumque suspiras, quem potissimum ditiorem patrimonio tuo facias, cui supellectilis uariae ornamenta transcribas, cuius apothecas copiis tuis repleas, cui maiorem ser* uorum numerum derelinquas. infelicissime omnium, cogitas quam bene alii post te uiuant, non cogitas quam male ipse moriaris. dic mihi, quaeso, o miser o infidelis!

cum multis: patrimonium tuum diuidas, cum multos facultatibus tuis dites, numquid de solo te es tam male meritus, ut tibi nec inter extraneos locum facias heredis ? ecce expectat te iam egressurum de uita ista officium tribunalis sacri, expectant tortores angeli et inmortalium tormentorum terribiles ministri, et tu futuras post te heredum mundialium uoluptates animo uolutas, tu delicias aliorum mente pertractas: quam bene scilicet post te heres tuus de tuo prandeat, quibus copiis uentrem expleat, quomodo usque ad nauseam redundantem uiscera exsaturata distendat.

infelicissime omnium, quid tibi est cum his neniis quid tibi cum his deliramentis, quid cum stultitia huius erroris quid cum perditione istius uanitatis? numquid succurrere hoc tibi inter supplicia summa poterit, si is, qui res tuas prodige comedit, lautus et pransus bene eructarit?

IIII. Sed de his, unde nunc loquimur, si res ac ratio postulauerint, etiam post haec aliqua subdemus. interim hoc [*](1 ęlemosynae A elem. B 6 cognatorum. Que (s. scr. m. 2 id) eusp. B 7 post facias in A eras. ditiorem iteratum transscribus hic A 11 infedelis ex infidelitatis corr. m. 2 B item statim multos ex multis (post cum) 13 num s. scr. m. 2 quid A 15 post sacri s. I. m. 2 et B 16 terribilis A et corr. - -les B 18 delicias esa 4il. corr. m. 2 A 21 infilicissime Å neuiis AB: naeniis c. edd. Halmius 22 deliramentia ex dilir. corr. m. 2 A, ex deler. JB 25 post eructarit add. p et edd. ante Halm.: aut etiam ut tibi, qui deuoranda tua omnia tradidisti, redundanti cruditate plus praestet, si bene uomuerit? cfr. Site.-Ber, p. 33 27 subdem;9 sicm. 2 A ) [*]( VIIL ) [*]( 18 )

274
specialiter dico et peculiari admonitione conmoneo, ne ullum omnino aliquis quamuis carissimum pignus animae suae praeferat. neque enim iniquum est, ut quilibet Christianorum etiam legitimis heredibus in hoc saeculo minus congerat, dummodo sibimet in aeternitate succurrat multis modis, quia et facilius est hic deesse filiis quippiam quam parentibus in futuro, et multo leuior praesens tenuitas quam aeterna paupertas, maxime quia, cum illic non paupertas tantum sed etiam mors ac poena timeantur, facilius est utique hic heredibus deesse quiddam de patrimonio quam illic testatoribus de salute, idque et ipsi, quibus hereditas derelinquitur, si modo pietatis aliquid in se habent, specialiter uelle debeant, ne illi pereant qui relinquunt. quod utique si nolunt, multo minus digni sunt quibus aliquid relinquatur, quia. non iniuste testator sapiens non relinquit quod heres inpius non meretur.

itaque optimum est, ut unusquisque sibi consulat et animae ac saluti suae \' omnia derelinquat, sint quamuis interdum non filii tantum, quibus uidetur naturaliter plus deberi, sed etiam pignora alia eius uel meriti uel condicionis, ut eis ad inpertiendum quiddam ac largiendum iustitia ipsa ac dei cultus patrocinetur, et quibus non solum pie aliquid relinquatur sed etiam inreligiose non relinquatur:

scilicet si aut parentes sint calamitosi aut germani fideles aut sanctae coniuges aut, ut longius denique munus pietatis extendam, si aut propinqui inopes aut adfines egestuosi aut denique cuiuslibet necessitudinis indigentes, uel certe, quod super omnia est, deo dediti. hoc enim est praecipuum ac supereminens, si id ipsum, quod agit aliquis pietatis officio, religionis faciat affectu.

beatus enim ille, qui suos ipsos diuini amoris spiritu amat, cuius caritas Christi cultus est, qui in naturae uinculo deum cogitat naturarum [*]( 9 utique est signis transpositionis additis B 10 quidam B 12 debeat s. scr. m. 2 n A 13 relinquid s. scr. d m. 2 . B 15 heres ex heris corr. m. 2 AB 16 salutis AB 19 conditionis (sic) A uti B .23 aut sc̃ę ringes add. m. 2 A 25 ege- Btuose B 28 quis hos ex quis uos corr. m. 2 B 30 est cultns signis transpositionis additis m. 1 A ante deum add. p: deum diligit. )

275
patrem, et amoris munera in sacrificia conuertens tantum sibi inmortalis lucri et beatorum fructuum parat, ut dum id quod pignoribus suis praestans domino suo faenerat, hoc ipso, quod suis liberalitatem tribuit temporariam, sibi mercedem pariat sempiternam.

at uero nunc diuersissime et inpiissime nullis omnino a suis minus relinquitur, quam quibus ob dei reuerentiam plus debetur, nullos pietas minus respicit, quam quos praecipue religio commendat. denique si qui a parentibus filii offeruntur deo, omnibus filiis postponuntur oblati: indigni iudicantur hereditate, quia digni fuerint consecratione, ac per hoc una tantum re parentibus uiles fiunt, quia coeperint deo esse pretiosi. ex quo intellegi potest, quod nullus paene apud homines uilior est quam deus, cuius utique fit despectione, ut eos praecipue parentes filios spernant, qui ad deum coeperint pertinere.

V. Sed praeclaram uidelicet qui haec faciunt rationem consilii sui reddunt dicentes: quid opus est ut filiis iam religiosis aequa hereditatis portio relinquatur? nihil ergo iustius nihil dignius quam ut, quia coeperunt religiosi esse, mendicent, non quidem quod eos haec res mendicitate oppressura sit, quod a terrenis facultatibus abdicantur, caelum spe possidentes cito etiam re possessuros, regente illos deo suo ac protegente, qui eos cum immortali spe aeternorum etiam sufficientia temporalium muneratur; sed tamen, quantum ad inhumanitatem parentum pertinet, egent, a quibus sic relicti sunt ut egerent: certe etiam si qui non penitus domu eliminantur et quibus non omnino extorribus quasi aqua et igni interdicitur, tanto inferiores fratribus relinquuntur, ut etiamsi paupertate non egeant, conparatione tamen egere uideantur.

dicitis, quid [*]( 3 fenerat B 5 ad s. scr. m. 2 t AB 13 dispectione A desp. ex disp. corr. m. 2 B 14 qui ad deum ex quia deum corr. m. 2 A 18 post aequa add. p: cum fratribus suis 22 etiam 8. I. m. 2 add. A 24 muneratur ex munuratur corr. m. 2 A 26 domo ex domu corr. m. 2 AB et omittere malit Hartelius - 27 ignis ex igni corr. m. 2 AB post interdicitur add. p et edd. ante Halmium: cum ut tenues aut certe usufructuarii relinquuntur, tamen ) [*]( 18* )

276
opus sit religiosis iusta patrimonii portione? respondeo: ut religionis fungantur officio., ut religiosorum rebus religio ditetur, ut donent ut largiantur ut illis habentibus cuncti habeant non habentes,] immo, si tanta est eorum fides atque perfectio, ut habeant cito non habituri, beatius utique, postquam habuerint, non habentes.

cur eis, quaeso, o inhumanissimi parentes, necessitatem indignissimae paupertatis inponitis? permittite hoc religioni ipsi, cui filios tradidistis: rectius pauperes a se fiunt. si tantum eos inopes esse cupitis, concedite id ipsorum deuotioni. liceat eis, quaesumus, ut uelint pauperes fieri: eligere inopiam debent non sustinere. postremo, etiamsi sustineant, deuotione eam tolerent non damnatione patiantur.

cur eos uelut a natura expellitis et quasi a iure sanguinis abdicatis? et ego esse eos pauperes nolo, sed ut habeat tamen praemium suum ipsa paupertas, ac praeclara demutatione eligant inopiam ex copia, ut ex inopiae electione copiam consequantur. quamquam quid ego uos per ipsum sanctissimae rationis officium trahere ad humanitatem pietatemque contendo, cum id maxime obsistat et haec res parentes inpios faciat, quae pios facere deberet?

nam cum uos ideo plus relinquere ex patrimonio uestro religiosis filiis deberetis, ut aliquid ad deum ex facultatibus uestris saltim per filios perueniret, ideo filiis non relinquitis, ne illi deo habeant quod relinquant. praeclara uidelicet ratione atque cautela contenti estis uos filios non agnoscere, ne illi se filios dei esse cognoscant, magnificam repensantes beneficiis sacris uicissitudinem, dum id studiosissime procuratis, ne uel per uestros aliquid honor dei habere possit, cum omnia uos per dei munus habeatis. [*]( 1 sit] est ed. Baluzius iusti patrimonii portione] aequam accipere cum fratribus patrimonii portionem p et edd. ante Halm. 2 didetur A 4 fides ex fidis corr. m. 2 A 5 beatine ex beatus corr. m. 2 B 9 concecidite punct. ci A 10 uellint punct. ait. 1 B 12 tolerant 8. a scr. e m. 2 B 13 uelut ex uelud corr. m. 2 A 19 maximae punct. a B 22 saltem ex saltim corr. m. 2 A 23 deo post illi erasum et post habeant s. l. add. m. 2 A et sic ed. Baluzius (simul cum b) 24 cautella aii. 1 eras. A )

277
cur, rogo, tam infideliter cur tam inpie?

non exigimus ut uestra domino largiamini: aliquid deo de suo reddite. cur tam . auare cur tam impie agitis? non est uestrum quod denegatis. iniquum igitur arbitramini, ut saecularibus filiis religiosos substantia pares esse faciatis? id ergo agitis, ut paeniteat eos coeptae religionis, quos religio apud uos fecerit uiles. pius itaque ac bonus dominus, qui semet in eis propositum ac professionem suam: ceterum, quantum in uobis est, id agitis, ut saeculi eos cultores esse faciatis, quibus saeculares filios antefertis. quid est enim aliud quam religionem interdicere ob religionem despectui habere?