Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

I. Duobus superioribus libris cum duabus filiorum tuorum . partibus, id est, una. mundi amatrice alia religionis imaginem praeferente, o domina mi ecclesia dei, quasi separatim locuti sumus. in hoc autem, si deus adnuit, ad utramque, prout causa ac ratio postulauerint, loqui cupimus, nunc diuisim alterutram nunc ambas pariter adloquentes. superest ut ab utraque earum agnoscente in lectionis serie partes suas quidquid pro affectu dei a nobis dicitur cum affectu dei recipiatur.

igitur quia in cunctis, quae iam locuti sumus, speciale Christianorum omnium bonum misericordiam ac largitatem esse memorauimus, praecipuaque in eis et merita sanctorum et peccatorum remedia contineri idoneis, ut reor, ac multis testibus adprobauimus, non opinor a quoquam plura expectari, maxime cum, si quis cupidus est plurium, ipsos adire debeat libros dei, qui ita multis ac magnis testibus pleni sunt, ut uniuersarum caelestium litterarum paene unum sit testimonium.

superest aduersum eas responsionum infidelium causas, quae a quibusdam mortiferae excusationis gratia opponi solent quippiam dicere. loquens saluator in euangelio propterea commodari hominibus opes a domino ac pecuniam dicit, ut cum usuris multiplicibus commodata reddantur, dicens auarissimo debitori: serue male ac piger, sciebas quod ego meto, ubi non semino, et congrego, ubi non [*]( 23 Mattb. 25, 26. ) [*]( 4 eclesia A 5 annuet Rittershusius annuerit ed. Baluzius 11 bonorum B 16 qui∗tã ex qui ita corr. m. 2 A qui ita B: qui tam cum edd. Halmius) 18 causasq; in fin. lin. eras. q; et vmtio seq. lin. add. m. 2 quę A (ergo quae non om., ut Halmius adn,), causam quae B 22 auarissimo illi ac nequissimo p )

270
sparsi. oportuit ergo te pecuniam meam dare nummulariis, et ego ueniens cum usuris recepissem quod meum est. tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta. ac paulo post: et seruum nequam proicite in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium.

quod tamenetsi etiam ad aliud referri potest, tamen loco quoque et causae huic non insalubriter coaptatur. cum enim nummularii saluatoris pauperes et egeni recte intellegantur, quia pecunia, quae talibus dispensatur, augetur, cum usuris absque dubio a deo redditur quidquid egentibus erogatur. unde et alibi apertius ipse dominus. distribuere diuites opes mundi et facere sibi sacculos, qui non ueterescant, iubet. sed et in uase electionis suae idcirco locupletibus diuitias a domino dari indicat, ut bono opere ditescant.

et ideo etiam ego minimus et indignissimus famulorum dei primum ac saluberrimum religionis officium esse dico, ut Christianus diues, dum in hac uita est, diuitias mundi huius pro dei nomine atque honore consumat; secundum autem, ut si id uel metu uel infirmitate uel necessitate aliqua praepeditus forte non fecerit, saltim moriens uniuersa dispenset.

II. Sed dicit fortasse: filios habeo. iam de hoc quidem principalis libelli pagina et conuenientia, ut arbitror, et non pauca memorauit, satisque ad hanc rem domini sermo sufficit dicens: qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus: sed et propheticum illud, quod ait, neque patres pro filiis neque filios pro parentibus iudicandos, sed unum quemque hominum aut sua iustificatione saluandum aut sua iniquitate periturum: ac per hoc, quaslibet diuitias homo filiis suis congerat, nequaquam hoc ei proderit in iudicio, [*]( 5 Matth. 25, 30 11 Luc. 12 13 I Tim. 6 25 Matth. 10, 37 26 Ezech. 18\' ) [*]( 2 nflmolariis AB sed A 8. o scr. u m. 2 (paulo post nũmularii) recipissem AB 7 tametsi B 10 dispenaatar ex -tor corr. m. 2 B 11 a addidi cum Hartelio (cf. u. 14) 13 ueterascant ex ueteresc. corr. m. 2 B 20 salts ex -ti corr. m. 2 A )

271
quod diuitem reliquit heredem.

sed esto ignosci parentibus possit, si ex parte aliqua hereditarias facultates filiis derelinquant, si tamen id ipsum bonis si tamen sanctis: esto quoque ignosci possit,. si etiam malis quiddam atque uitiosis. habere aliquam excusationis speciem uidentur dicentes: pietas uicit uis sanguinis conpulit natura ipsa quasi amoris manu in ius suum traxit. sciuimus quid iustitia dei posceret quid sacra ueritas postularet, sed subacti, fatemur, sumus iugo incarnatae necessitudinis et dedimus captiuas manus uinculis caritatis; cessit sanguini fides et uicerunt deuotionem religionis iura pietatis.

dici aliquid potest, tametsi salubriter dici non potest: est umbra excusatiunculae non excusans, dans reo deprecatiunculae speciem non reatus securitatem. nequaquam enim id ulli spondeo, quod possit cuiuslibet rei firmum habere subsidium qui aliquid plus amauerit quam deum, secundum illud, quod scriptum est, in hoc futurum esse iudicium, quod uenerit lux in hunc mundum et dilexerint homines magis tenebras quam lucem. nemini enim dubium est totum id tenebras futurum homini, quidquid diuinae praetulerit caritati. haec ergo ita sunt.

sed esto, ut dixi, indulgeri parentibus possit naturae insalubriter indulgentibus. quid quod nonnulli, filios non habentes, a respectu se tamen salutis suae et remedio peccatorum penitus auertunt, ac licet semine sanguinis sui careant, quaerunt tamen quoscumque alios, quibus substantiam propriae facultatis addicant, id est, quibus umbratile aliquod propinquitatis nomen inscribant, quos sibi quasi adoptiuos imaginarii parentes filios faciant, ut in locum eorum quae non sunt pignorum perfidia generante succedant.

ac sic miserrimi quique et inpiissimi, cum uinculis filiorum non constringantur, ipsi tamen sibi uincula parant, quibus infelicia animarum suarum colla constringant: cum uis domesticorum discriminum [*]( 16 Ioh. 3, 19 ) [*]( 1 reliquid B 10 fides ex fidis corr. m. 2 A et B (sic) 15 qui] si ed. Baluzius 16 iudicium esse B 17 homims A 26 quo suspicatur Hartelius 27 ut] Hartelius: et AB Halmius; ipse suspicatus eram qui 30 infilicia et statim infelicissime (sic) et infilicitate A )

272
nulla sit, foris discrimen arcessunt, et licet causae desint periculorum, ruunt tamen quasi in interitum uoluntarium: quorum errores infelicissimi quo affectu animi accipiendi sint prope incertum apud quosdam uideri potest, irascendumne his an dolendum sit.

error enim dolore dignus est inpietas execratione: ad fletum trahimur infelicitate ad iracundiam infidelitate. in una re est quo pro hominum insipientia lugeamus in alia quo pro dei amore moueamur, ullum omnino hominum inueniri aut esse posse, qui decurso infelicis uitae istius breui spatio, in ipsa extremitate iam pendens, iturus ilico ad tribunal dei, quicquam aliud cogitet praeter finem suum, quicquam aliud praeter exitum suum, quicquam aliud praeter periculum suum, et neglecta spe sua atque anima, cui opitulari aliquatenus uel in ultimis suis omni studio omni nisu omni re ac substantia sua debeat, hoc solum cogitet hoc solum animo suo uoluat, quam laute heres suus res suas comedat!

III. Miserrime omnium, quid sollicitus es quid aestuas quid auctorem te ipse rerum periturarum facis? an times forte ne desint qui te mortuo quod reliqueris uorent? nolo metuas nolo uerearis. utinam tam facile tu saluus esses quam tua omnia deperibunt!s o infidelitas o peruersitas! etiam uulgo dictum est, omnes sibi melius uelle quam alteri. nonum hoc monstri genus est cuilibet quemquam uelle consulere tantum ne sibi.

ecce iturus es, infelicissime omnium, ad examen sacrum ad tremendum illud intolerandumque iudicium, ubi peregriuanti animae atque anxiae nullum potest omnino esse solacium nisi sola tantummodo bona conscientia nisi sola tantum innocens uita aut, quod proximum est bonae uitae, misericordia, ubi reo homini nullum est adiutorium nisi sola [*]( 21 Terent. Andr. II, 5, 16 ) [*]( 3 sunt B his] iis ed. Balueius 7 quo A: quod ex quo corr. m. 2 B 8 in alia quo A: in aliquo B in alia quod ed. Baluzius 17 «estuas eras. a lit. A 18 rerum periturarum ipse te ed. Baluzius (ed. 4) times ex timis corr. m. 2 AB 19 dereliqueris B 25 intollerandumq. eras. alt. 1 A 26 peregr«inanti A )

273
mens larga nisi paenitentia fructuosa et eleemosynae copiosae quasi manus ualidae, ubi denique pro diuersitate meritorum aut summum bonum inuenies aut summum malum, aut inmortale praemium aut sine fine tormentum.