Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

quid dici amplius potest ? pedum de apostoli manu rapuit et peragrantibus uniuersum mundum ministris suis usum unius uirgulae non reliquit. et post haec parum est successoribus eorum, id est leuitis ac sacerdotibus, tanta diuinarum rerum administratione fungentibus, si ipsi tantum diuites fuerint, nisi etiam heredes diuites derelinquant. erubescamus, quaeso, hac infidelitate. sufficiat nobis quod uidemur usque ad uitae terminos deum spernere: cur id agimus, ut contemptum ipsius etiam post mortem extendamus?

diximus de personis atque officiis singulorum et haec omnia ideo, quia, ut supra diximus, quidam religionem professi aut non debere se sicut ceteros mundiales substantiam suam domino aut certe minus debere arbitrarentur, cum utique hoc magis debeant, quia seruus, qui scit uoluntatem domini sui et non facit eam, uapulet multis, qui autem nescit, uapulet paucis.

religio autem scientia est dei, ac per hoc omnis religiosus hoc ipso, quod religionem sequitur, dei se uoluntatem nosse testatur. professio itaque religionis non aufert debitum [*]( 23 Luc. 12, 47 ) [*]( 1 tunicas habeatis ed. Baluzim 5 ut] et B si ed. Baluzius 7 multa m fin. lin. add. m. 2 sset quae eaedem litt. initio seq. Im. erasae sunt A multa*et B (multo fiet b) 10 gelu**gentibus add. in ras. al m. 2 A pec∗∗∗ eras. lum sed ita ut non prorsus euanuerit et s. scr. m. 2 cunia d pedum punct. et in mg. add. m. rec. peram B peram ed. Boiuzius (pedum b) 12 relinquit punct. n B 15 relinquant ed. Baluzius 16 hanc infidelitatem B 20 religionis professe B 22 arbitrantur ed. Baluzius (certe in ed. quarta) 25 omnis ex omnes corr. m. 2 B 26 se om. B )

259
sed auget, quia adsumptio religiosi nominis sponsio est deuotionis, ac per hoc tanto plus quispiam debet opere quanto plus promiserit professione, secundum illud: melius est non uouere quam post uotum promissa non reddere.

X. Sed forsitan dicit aliquis: si haec ita sunt, tutior ergo est inreligiositas quam religio. minime. religiosus enim per hoc est debitor, quod profitetur religiosum, inreligiosus autem per id, quod neglexerit religionem; ac per hoc ambo habent pro diuersitate condicionis debitum suum. religiosus debet quidquid se professus est agnouisse, inreligiosus uero etiam quod non dignatur agnoscere, secundum illud, quod specialiter sermo diuinus de eo dicit: noluit intellegere ut bene ageret.

sed tamen quia onerasse religiosos hac re uidemur, quia professionem nominis sponsionem esse diximus religionis, remoueamus hanc sarcinam, putemus non ita esse quae dixi. consideremus non quid professione sed quid ratione, non quid uoto sed quid salubritate ipsa facere debeamus.

dicite mihi, quaeso, omnes religiosi, numquid est ullus hominum, qui non omnia quae facit uel salutis suae uel certe utilitatis gratia faciat ? nemo, opinor; omnes enim ad affectum atque appetitum utilitatis suae naturae ipsius magisterio atque inpulsione ducuntur. ideoque et qui militant id sibi pulchrum, et qui negotiantur id sibi utile, et qui agricolantur id sibi fructuosum esse existimant. et quid plura? fures quoque ipsi et latrones et uenefici et sicarii et omne inprobae conuersationis genus id sibi quod agit congruum putat, non quod ulli praua conueniant, sed quod ille, qui prauis utitur, hoc sibi credat congruum esse quod prauum.

ergo et nos non alia, opinor, causa religionis philosophiam adpetiuimus quam quod nobis id con- 30 ueniens arbitrati sumus, cogitantes scilicet et praesentium [*](3 Eccles. 5, 4 12 Psal. 35, 4 ) [*](1 religiosi ex religionis corr. m. 2 B 5 forsitam A 6 inreligiositas s. n scr. r B 7 autem] enim B 16 professionem sed m ex parte eras. A 23 agricolantur ex agricnlantur corr. m. 2 A 29 philosofiam (sic) AB ) [*](17* )

260
rerum breuitatem et futurarum aeternitatem, quam paruum istud quam grande illud; cogitantes quoque futurum iudicem et tremendi iudicii graues exitus, ardentem in medio populorum circumstantium uallem perennium lacrimarum, quam non solum introiri atque tolerari inaestimabile ac summum malum, sed etiam uideri ac timeri pars mali summi sit;

cogitantes quoque, inter haec horrenda et poenalissima praeclara illa ac beatissima, nouos scilicet caelos et terram nouam, uultum rerum omnium pulchriorem, aeternum iustitiae habitaculum, recens aedificium creaturarum, aureas super rudes caelos sanctorum omnium domus, aulas gemmis intermicantibus expolitas et inmortalium metallorum fulgore pretiosas, lucem illic septuplo inlustriorem puniceo semper splendore radiantem, beatitudinem ineffabilibus bonis diuitem, laetam cum incolis suis perennitatem, patriarcharum consortium, prophetarum societatem, apostolorum germanitatem, martyrum dignitatem et in omnibus sanctis angelorum similitudinem, opum caelestium copiam, deliciarum inmortalium afluentiam, communem cum deo uitam.

haec itaque cogitantes haec contemplantes ad cultum religionis sacrae officiumque confugimus eumque nobis ad obtinenda haec bona suffragatorem quodammodo et aduocatum efficacissimae intercessionis adsumpsimus atque in eius nos protectionem ac patrocinium ambitiosa humilitate contulimus.

XI. Vnde cum haec tanta et cogitauerimus pariter et petierimus, uideamus nunc et expendamus diligentissime, si est uel in actibus nostris uel in substantiis, unde haec tanta a deo emere possimus. quod si non est, cur, rogo, non unus quisque nostrum totum pro se offerat quod habet, quia non potest totum offerre quod debet? maxime cum saluator ipse. [*]( 1 parum add. m. 2 um A parum B 5 introire-tolerare-uidere-timere m. 1 b 7 poen. alia haec praeclara ac ed. Baluzius 10 rudes] fort. profundos; at cf. Ind. III 13 illustriorem ex inlustr. corr. m. 2 B 18 afluentiam AB (et sic fere ubique cfr. III 45. 50) 20 religionis A (non ut apud Halmium adnotatur regionis) 26 expendamus s. expen scr. m. 2 aten B diligentissimae A 27 haec tanta A, ac (s. scr. talia m. 2) tanta B talia ac tanta ed. Baluzius )

261
ac deus noster nihil tutius ac salubrius omni homini esse dixerit quam rem suam atque substantiam in usu misericordiae conlocare idque praecipue et in uetere et in noua lege mandauerit dicens, quod qui diuidant propria ditiores fiant, et quod misericordia a morte liberet.

et alibi de sancto uiro : dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. in euangelio quoque: nolite, inquit, thesaurizare uobis thesauros in terra. et iterum: non potestis deo seruire et mammonae. et iterum: uae uobis, diuites, qui habetis consolationes uestras. auaris quoque et inhumanitatis crimine reis: ite, inquit, in ignem aeternum, quem parauit pater meus diabolo et angelis eius.

quorum quae poena sempef futura sit, I facile intellegitur, quibus sors cum diabolo deputatur. per quae tamen tormenta maxima non atrocissima illa in eis fornicationum aut homicidiorum aut sacrilegiorum crimina puniuntur, sed sola tantummodo auaritia et abdicatrix misericordiae inhumanitas.

unde intellegere nos coDuenit, quid passuri sint quos praeter alia peccata etiam auaritia reos fecerit, cum summo supplicio adficiendi sint quos expertes omnium peccatorum solum auaritiae crimen morte damnarit. quae utique si futura omnia credimus, absque dubio euitare debemus. si autem non deuitamus, profecto non credimus. si autem non credimus, Christiani nequaquam sumus; neque enim possumus quemquam dicere Christianum, qui non putat Christo esse credendum.

XII. Sed esto illas quas supra diximus poenas non timeamus rei: numquid etiam praemium sperare possumus non . merentes? et ideo si opes non damus ob peccatorum [*]( 6 Peal. 111, 9 7 Matth. 6, 19 9 Matth. 6, 24. Luc. 16, 13 Luc. 6, 24 11 Matth. 25, 41 ) [*]( 1 noster b: non AB cf. supra ad 6. 89 totiue B 4 di- Mores (sic) A 7 aeuangelio A inquid (ut etiam statim) \'B \' . 9 mantmone AB 12 preparauit B diabolo ex diabulo corr. m. 2 Å diabulo B (itIm statim) 13 eius B: suis Å, qui et ipse 4nfra IIII g. 20 et 29 habet eius; cf. ad 1 54 )

262
redemptionem, demus saltim ad emendam beatitudinem, si non damus ne damnemur, demus saltim ut muneremur, quia etiamsi praeterita mala non sint quae oporteat sanctos redimere, sunt tamen perennia bona, quae magno debeant conparare, etiamsi poena non sit quae timeatur, est tamen regnum quod ambiatur, ac per hoc, etiamsi non habent sancti quae redimant, habent tamen quae emant. nisi forte aliquis damnum in emptione uereatur, uidelicet ne plus commodet quam recipiat, ne grandia faeneranti parua reddantur, ne largitionem redhibitio non repenset, et data semel pretii magnitudine pecunia periclitetur emptoris, ac si magnum quid domino commendarit in terra, non habeat Christus forsitan unde ei soluat in caelo.

plane, si ista dubitatio est, fieri nihil suadeo, quia nec prosunt omnino ulla dubitanti. cassa quippe est operatio, si fides certa non fuerit, frustra faenerat qui de receptione desperat. Christus enim, ut credimus, factorum omnium retributor est. si ergo aut inopem eum, qui retribuere non possit, aut infidelem putas esse, qui nolit, quomodo ab eo retributionem sperare poteris. quem et inpossibilitatis et infidelitatis ipse damnaueris?

quod si non ita est neo ambigis facturum esse quae dixit, quae insipientia aut qui error est, ut non ei tantum des quantum potes, cum utique non dubites multo te plus recepturum esse quam dederis? quae denique miseria, ut malis nihil ex his recipere quae relinquis, cum totum possis penitus: possidere quod credis? sed, miserum me! puto non creditur deo. et quod dico puto, utinam ambigue putarem et non euidenter agnoscerem. laborarem fortasse intra me uincere opiniones meas et cogerem sensum dubia non credere ut mentem melioribus applicarem.

sed quid agimus? non dubiis rebus uincimur et euidentibus coartamur. quis enim. domino mente, credit et facultate non credit? quis deo animam [*]( 1 et 2 saltem ex saltim corr, m. 2 A 9 faeneranti AB (et sic fere ubique in hoc uerbo et deriuatis) redibitio AB commo- darit p; cf. p. 269, 21 14 fides ex fidis corr. m. 2 AB 15 etr. fruBtra B (et om. A, quod Hdlmium fugit) disperat AB 20 eum facturum ed. Balusius. 24 his] eis ed. Bakigius 81 dfio 8. i_ m. 1 add. A )

263
suam mancipat et pecuniam negat? quis promissis caelestibus fidem commodat et non agit ut esse possit particeps promissionum? et ideo cum uideamus homines haec non agere, cogimur non credentes palam et euidenter agnoscere. non licet ut eos nos deo fidem putemus adhibere, cum illi se rebus clament negare.

in quo necesse est infidelitatem paene omnium hominum plangi atque lugeri. o miseria, o peruersitas! homini ab homine creditur et non creditur deo: humanis promissionibus spes commodatur deo negatur. omnia denique in rebus humanis spes futurorum agunt: uita quoque ipsa haec temporaria nonnisi spe alitur ac sustinetur.

ideo enim terris frumenta credimus, ut cum usuris credita recipiamus: ideo in uineis labor maximus ponitur, quia homines spes uindemiae consolatur: ideo negotiatores thesauros suos emptionibus uacuant, dum uenditionibus sperant esse cumulandos: ideo nauigantes uitam uentis ac tempestatibus credunt, ut spebus uotisque potiantur. et quid plura ? pax quoque inter feras ac barbaras gentes spe innititur et fide adstipulante firmatur. latrones quoque ipsi et sanguinarii fidem sibi inuicem non negant et quae promiserint mutuo seruaturos esse confidunt. totum denique, ut dixi, inter homines spebus agitur. solus deus est de quo desperatur: cumque elementa ipsa et naturam mundi dominus noster fidelem fecerit, illi tantum prope ab omnibus non creditur, qui solus fecit ut rebus omnibus crederetur.

XIII. Sed dici forte hoc loco possit, quod rebus suis utantur homines non esse infidelitatis interdum sed necessitatis, neque deo non credere religiosos sed uitae atque usui necessaria reseruare; multos enim sanctorum hominum a summa dispensandarum opum perfectione aut sexu nonnumquam aut aetate aut ipsa infirmioris corpusculi inbecillitate prohiberi.