Epistulae
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
uidens igitur scriptor ille, quem diximus, graues atque multiplices Christianorum paene omnium morbos atque a cunctis in ecclesia positis non solum non postponi omnia deo, sed prope cuncta praeponi —: nam et ebriosi in ebrietatibus deum spernere uidentur et cupidi in cupiditate et impudici in libidine et cruenti in crudelitate, et in his omnibus paene omnes, atque hoc eo grauius, quod non solum haec per scelus atrocissimum diu admittuntur, sed ne postea quidem per paenitentiam corriguntur, maxime cum etiam in his, qui paenitentes esse dicuntur, nomen sit magis paenitentia ipsa quam fructus, quia parum sunt rerum uocabula ipsas res non habentia et nihil uirtutum uerba sine uiribus.
plurimi namque ac paene cuncti et rerum abnndantes et conscii criminum ac flagitiorum suorum non modo ea quae admiserunt exomologesi ac satisfactione, sed ne hoc quidem, quod facillimum est, donis saltim ac misericordiis redimere dignantur, atque non solum id in prosperis neglegunt, sed, quod multum inreligiosius, in aduersis, non solum incolumes, sed etiam deficientes. tanta incredulitas est hominum et tam grauis infidelium languor animarum, ut cum multi maximas opes heredibus, interdum etiam extraneis derelinquant, hoc [*]( 1 aut mollissimi B 5 agit (sc. deus) Rittershusius 7 tempori ex tempore B corr. m. 2 13 inpudici ex incopidi B eorr. m. 2 p 13 crudenti sed d punct. B 16 penitentiam B ut paulo post penitentes corriguntnr ex correguntur B corr. m. 2 18 pquitentia ipsa B poenitentiae p paruum alt. u punct. B 20 habundantes B 21 ea quse] eaq: B admiserunt ex admisera int B eorr. m. 2 22 exomologesi B et coni. Rittershusius in exomologesi p 23 redemere B 25 multum == multo ut IIIl 62 incolomes B 28 derelinquunt B )