Epistulae

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

congrue ergo et multis modis rationabiliter actum est, ut ego ad uos prius scriberem. primum, quia turpiter ad honorem ambisse uiderer inferior: deinde, quod uos ab omni huiuscemodi opinionis nota ita morum uestrorum dignitas uindicat, ut paene quicquid a uobis fit, nihil non recte factum esse credatur:

postremo, quod, etiamsi hoc consilio uos ad me non scripsissetis, ut ego peccator et inbecillus prius deferrem officia quam sumerem, pio magis id uos consilio fecisse existimandum erat quam adroganti. cum enim totius ferme humilitatis et prope omnium officiorum palmam indepti sitis, non tam credi poterat uos amico uoluisse honorem negare quam onus noluisse inponere.