Epistulae

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

EPISTOLA IIII.

Hypatio et Quietae parentibus Saluianus, Palladia, Auspiciola salutem.

Paulus apostolus, electionis uas, magister fidei et receptaculum dei, cum omnes epistolas suas utpote eloquentissimus uir dictauerit, quibusdam tamen non suum tantum nomen inscripsit, siquidem in aliis Siluani, in nonnullis Timothei, in quibusdam uero utriusque nomini suum nomen adiunxit. cur id? primum, credo, ut simul esse agnoscerentur qui simul scriberent: deinde ut ii, qui separatim ab unoquoque eorum edocti fuerant, scirent omnium non discrepare sententiam: postremo, ut quos singulorum non mouebat auctoritas, omnium saltim moueret adsensus.