Epistula ad Eucherium Lugdunensem‏

Rusticus Presbyter

Rusticus Presbyter. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Transcriptis exultanter ac raptim quae deprecante me exemplanda misisti illico ad beatitudinem uestram uolumen utrumque direxi; unica uero illa et sine comparatione doctrina, qua ex utroque testamento magnorum aenigmatum absolutissime aperiens quaestiones amoto uelamine oculis cordis uerum spiritalis intellegentia lumen infundit, quam admirationi mihi fuerit, manifestius declarare non potui, quam ut eam a me faterer digne non posse laudari. quamquam quid ego ad adtollenda ea quae editis solum me esse imparem dicam? pace dictum sit omnium qui sunt optime his quae liberalia appellant studia instituti, nec ab his quidem mira librorum tuorum praeconia satis digne excoli posse existimo. quia licet facilius esse decernant iudicare quam dicere, mihi tamen adeo persuasum est non esse hoc facile, ut merito definiam, quod nemo rectius tam praeclari operis praedicator existeret quam eius inuentor [*]( 2 ne om. S iuuiter 8 3 percurri-miratus om. 8 4 christi S 6 aliquaquando S praecor S instructionibus S 8 ornasti S haec om. S 9 cum om. S Ballerini cum Quesnello scripserunt: quo me magis iuuentutis retia premunt, sefl pro cum Pitra quam scripsit, inperitia praemit S 10 memorem-papa rubro colore sunt exarata in P a S seruit S 13 domino-suscipiendo sunt rubro colore scripta t adque 15 praesbiter 17 iligo 18 qua, ego scripsi quam S quae-quaestiones spiritalis intellegentiae, Sirmondus, Pitra scribit: non capio, nisi uideam quamdam parenthesim incipientem: quum ex utroque usque ad infundit 19 questionis 21 declarasse Sinnondus 22 eamJ tam fatear non digne posse Sirmondus 23 adtolendam, attollendum Sirmondus: edistis Sirmondus: 24 obtime 25 studens institutione 26 licit 27 decernam Sirmondus: 29 praedicatur )

199
et conditor, quia, quod nemo sic potuit inuenire, utique sic nemo laudat. sed dum haec tacitus mecum reuoluo, occurrit mihi quod in bibliothecis studiosi saecularium litterarum puer quondam, ut se aetatis illius curiositas habet, praetereundo legissem. nam cum supra memoratae aedis ordinator ac dominus inter expressas lapillis aut ceris discoloribus formatasque effigies uel oratorum uel etiam poetarum specialia singulorum autotypis epigrammata subdidisset, ubi ad praeiudicati eloquii uenit poetam, hoc modo orsus est:
  1. Virgilium uatem melius sua carmina laudant,
  2. in freta dum fluuii current, dum montibus umbrae
  3. lustrabunt conuexa, polus dum sidera pascet
  4. .
  5. semper honos, nomenque tuum laudesque manebunt
  6. .
et uere, dummodo orationibus tuis culpa caream, quod inter sacros apices commemorationesque sanctorum mundialium a me scripturarum promuntur exempla, merito mihi dominum Eucherium mente recolenti memoratum in memoriam opus recurrit. nam dum erunt superius conprehensa, omnium Christianorum ore et amore celebrabere praedicandus in posterum, dum doces posteros. ora pro me, domine uere sancte atque amice dei et mihi in Christo omni cultu suscipiende pater. [*]( 2 ta//itum mecum reuolbo quid 3 bibliotheca sirmondus ut omissum est 4 praetereunda 5 inter omissum est expraessa 6 efficies alterum uel omissum est 7 aespecilia autotipis subdidissed 8 aeloquii ursus 10 tum fluuiuii (sic) 13 scripsi: caream, codex careat, Sirmondus: non teneat 15 pro promuntur scripsit Sirmondus: ponuntur domnum 17 celebraberis Sirmondus: )