Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni
Rufinus, of Aquileia
Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.
1. Uictus sum et fateor me esse superatum; subiectus sum domino et obsecraui eum. dignum etenim est, ut mihi beatus Dauid aperiat sermonis ostium, immo uero ille ipse qui in Dauid loquebatur et qui etiam nunc per eum loquitur. optimus namque ordo est, ut totius uel uerbi uel operis et a deo nobis origo sumatur et in deum consummatio referatur. causa, pro qua dudum uelut taedio quodam et [*]( 2 ) indignatione superatus abscessi et elongaui fugiens et habitaui in desejto non paruo tempore, alia fortassis aliis uideatur, his qui uel odio erga me, ut fieri solet, uel amore detinentur. et id quod tunc feri quidam uidebamur et inmites, nunc uero mansueuimus et regressi sumus in hoc quod antea fueramus, alius quidem culpat inconstantiae, alius amplectitur factum. nihil enim hominibus suauius quam aliena loqui et [*]( 3 ) aliena curare, maxime si eueniat uel odio aliquos uel amore praeueniri. a quibus praecipue semper occultatur ueritas et furatur. alii igitur, ut dixi, putent alia, ego uero absque omni uerecundia quod uerum est in medium proferam utrisque [*]( 3 cf. Pa. 36, 7 10 Ps. 54, 8 ) [*]( 2 INCIPIT LIBER * APOLOGETICUS SCI GREGORII NAZAN ZENI EPISCOPI V 4 a domino v 5 adaperiat OCv ostium] ostuum Ca.c. exordium OAV 6 in Dauid om. V nunc etiam v 7 obtimua C ut] et Cv 8 et] ut OCv statuatur A in deo OCv consummatione feratur Ca.c. 11 aliter A aliis] ab his A 12 ui detur v his om. A erga] circa V 13 quidaem 0 quidem CVp c.,Av et inmites] etigunmites 0 14 et egressi A 15 fu*era mus V fugeramus (g exp. m2) C inconstantiam A 16 enim post hominibus Cv 17 amare (o s. a m2) C 18 perueniri R 20 in medio V utriusque C )
2. Et ut nobis secundum ordinem sermo procedat, primo de formidine mea ac metu pristino disseram. neque enim patiar in me suspiciones cuiquam remanere eorum qui uel [*]( 2 ) bona nostra uel contraria curiosa examinatione discutiunt. est enim et hoc religionis officium uerbi satisfactione curare, si qui illi forte sunt qui uidentur suspicionum spiculis uulnerati, quoniam quidem peroptimum est, ut neque peccando quis neque positus in suspicione peccati, si fieri potest et res indulget, offendiculum fratribus ponat aut scandalum. scimus enim scandalizanti unum ex minimis quam sit a domino grauis animaduersio constituta.
3. Ego igitur, 0 optimi et religiosi uiri, neque ut inperitus haec aut stultus incurri neque — ut et ego parum aliquid glorier — adrogans quis et diuinas leges statutaque despiciens. noui etenim quia, sicut in corpore nostro alia sunt membra quae regunt corpus atque omnibus eius motibus praesident, alia sunt quae reguntur et obsequium rectoribus praebent, ita etiam in ecclesia statuit deus aequitatis eam lege dispen sans et per diuinam prouidentiam suam, qua uniuersa conponit, [*](2) meritorum temperans priuilegia. alios constituit regi et guber nari — quibus hoc utilius est —, ut uerbo et opere rectorum ad id quod expedit inbuantur; alios pastores dedit et doctores [*](14 cf. Matth. 18, 6. Marc. 9, 42. Luc. 17, 2 26 cf. Eph. 4, 11 )[*]( 3 exsistens AV pro quibus A 5 prima R primum Cv 7 suspi cionis (suspitionis V) quicquam AV 9 uerbis R 10 fortasse Cv uidentur (n s. I.) R 12 suspicionern 0 13 post offend. ras. V 14 grauis a domino V 16 0 optimi (u> avops?) B,Vp.c. optimi OACv 0 optimae "Va.c. 17 haec om. V 18 diuine legis statuta/7 C(v) leges Vp.c. dispiciens OC 19 sicuti V menbra Cv 22 etiam]. et Cp.c.,v legem OAv 23 quam V conponet Ca.c. 25 ut et uerbo V rectore 0 26 imbuantur Cp.c, )
4. Quamuis ergo ne aliis quidem ullis animantibus absque rectoribus esse et gubernaculis tutum sciam, multo tamen magis hominibus idcirco quod amplius his et maius periculum inpendet errantibus, a quibus siquidem illud quod primum est seruari non potest ne delinquant, hoc certe in eis secun dum salutis obtinet locum, si corrigantur ac reuocentur a de- licto. si ergo hoc uerum apparuit et bonum iustumque uisum [*](2) est, certum est malum esse e contrario et inutile uel omnes fieri uelle rectores, ut nullus qui regi debeat iam supersit, uel rursum regendi officium neminem uelle suscipere, per quod utique claudicare continuo et labefactari poterit omne corpus ecclesiae nemine scilicet gubernante. et ubi iam nobis [*](3) uel quomodo aut a quibus coletur deus? quo pacto sacrosancta mysteria ad instar caelestis imaginis celebrabuntur, per quae utique in terris adhuc positi caelestibus ordinibus sociamur? erit sine dubio illud quod dictum est, ut non sit rex neque princeps neque sacerdotium neque sacrificium. et omnia illa nobis quoque accident, quibus pro inmensis sceleribus prior ille populus condemnatus est. [*]( 5 cf. Eph. 4, 16 6 cf. I Cor. 12, 20 7 cf. Eph. 4, 15 24 cf. Os. 3, 4 ) [*]( 2 adsistunt r 3 gerunt Ra.c.Vp.c.m2 5 habundat Ca.c.,v 7 exsistat AV 8 habet C 10 tutum] studium OCv sed multo magis A multū R 11 iccirco (sic semper) v 12 inpendit ROC impendit Y,.Ap.c. 16 e contrario malum esse Cv 19 utique] scilicet v labefacturi Ra.c. labefactori Ca.c. 20 neminem-gubernanterp C scilicet] quoque v ubi nam a nobis v 21 colitur ROCv colatur V quo pacto-sociamur om. A 22 misteria Ca.c. 25 nobis illa A 26 accedent OC,Ra.c. )
5. Uerum ne hoc quidem nouum aut peregrinum est his, apud quos diuinae philosophiae studia uigent, ut ex ordine discipulorum quis in magistrorum adsumatur officium, sicut ne nautae quidem probabili, si res poscat, ad inspectionem prorae transferri uel ex illo loco, si uentorum probabiliter collegerit disciplinam, ad ipsa nauis gubernacula prouocari. uel fortissimo militi curam turmae cohortisque committi uel bene agentem turmam ad totius exercitus transferri [*]( 2 ) magisterium. non ergo existimet quis eorum, qui in alienis negotiis grauissimi censores fiunt et ex suis uitiis aliena gesta perpendunt, quod ego erubuerim ministerii huius gradum maiora desiderans. non ita ego sum uel diuinarum rerum magnitudinis uel humanarum humilitatis ignarus, ut non magnum arbitrer uniuersae naturae mortalium quoquolibet modo et in quolibet ordine adpropinquare deo, qui solus in- accessibilem omni creaturae habitat lucem.
6. Quae igitur ratio est inoboedientiae meae? nisus sum etenim in illo tempore nihil meum habere nec meis moribus simile, sed audacius contra dicere inpudentiusque resistere. causas ergo huius rei, quod iam dudum desideratis, audite. praecipua fuit illa perturbationis meae causa, quod subito [*]( 2 ) mihi superuentum est. et sicut, cum sonus aliquis repentinus increpuit, turbantur animi inprouiso terrore perculsi, ita ego quoque territus omnem resolui uerecundiam, quae mihi semper in omni uita mea comes indissociabilis fuit. tum deinde re- cordatio me silentii et quietis meae uehementius perturbauit, [*]( 15 cf. I Tim. 6, 16 ) [*]( 1 aut] ac (xrxi) V 2 filosophiae R phylosofiae a 4 probabitis v res (s s. I.) RO 5 proreste (s [?] s. I.) A 6 collegeret 0 colligerit V prouocari OAv peruocari cet. 10 grauissimi-uitiis in mg. A 11 e*go C 12 gradum praesumens A maiora des.-p. 12, 19 et nusquam om. A maiora praesumens t (i s. 1.) desiderans 0 14 mortalium esse Vp.c. 20 causam V quod] qua V dudum (itaXa:)] diu OCv 21 illa fuit V 22 et sicut sonus cum alicui v aliquis ROp.c. aliqui OV 23 incre puerit v ex inprouiso 0 V e*go R 24 perterritus v semper mihi V 25 indessociabilis Ca.c. retardatio R 26 me] mei Ov uehementis V )
7. Nihil enim re uera mihi ad beatam uitam praestantius uidebatur quam uelut clausis carnalibus sensibus et extra carnem mundumque effectum quempiam in semet ipsum con uerti, id est suos sensus atque animos conspicari alienumque effectum a mortalium curis sibi soli loqui et deo, ut altior cunctis uisibilibus factus mentem suam repleat diuinis sensibus et caelestibus formis absque ulla admixtione terrena uere speculum inmaculatum effectus imaginis dei et ex ipsius lumine semper lumen accipiens, auspicia quaedam uel initia futuri in semet ipso saeculi ferens atque in terris adhuc positus consortio quodammodo perfruens angelorum, despecta ac derelicta fragilitate terrena ad superna et caelestia spiritus sancti subuectione transferri. si quis forte uestrum huiusce- [*]( 2 ) modi amoris aliquando sensit ardorem, scit quae dico et quae loquor agnoscit et quare perturbatus sim nouit ac facile ueniam dabit. ceteris autem non ero nimius in satisfactione, quibus fortassis huiuscemodi sermo, dum opus eius ignoratur, etiam derisui esse potest, et his praecipue quibus inuidiae languor recte iudicandi praepedit sensum; et operi optimo uitiosum nomen infligunt philosophiam cenodoxiam uocantes [*]( 13 cf. I Cor. 14, 28 16 cf. Sap. 7, 26 ) [*](1 idj hic C hoc v inpedire OC 3 quo] quod V 4 saltim (e s. i) 0 ad quae V 12 sensos (u s. o) 0 13 efectum Ca.c. mor talibus R se sibi Cv 15 amixtione V 19 dispecta 0,Ca.c. 20 ad] ac v 23 ac] et V 24 in satisfactionem V 26 dirisui Ca.c. ęiąş (s. esse) 0 esse multis potest v quibus praecipuae V 28 filosophiam R phylosofiam C )
8. Ad haec accessit etiam illud — proferam etenim omnia apud uos et nihil iam tegam secreti —, quod siue rusticitatis siue libertatis meae fuerit uos probate. erubui de quibusdam, quos uidebam nihil penitus ad emendationem uitae suae, nihil adquisisse correctionis ad mores, quin immo et nequiores effectos inmundis, ut dicitur, pedibus inruentes certatim in sancta et, priusquam digni haberentur primo aditu ac ianuis, ad tribunal continuo tendere atque ad sacerdotium festinare et repulsis ceteris ipsi sacris altaribus incubare, ut iam non ad formam et exemplum plebi praebendum ordo ille uideatur, sed occasio quaedam in abundantia et securitate uiuendi, nec officium ducatur futuro dei iudicio obnoxium, sed secura [*]( 2 ) quaedam et nusquam discutienda administratio putetur. et sunt paene plures numero rectores isti quam illi quos regunt, ut nusquam sit illud apostoli quod ait: non omnes prophetae, non omnes magistri. hic enim omnes magistri, omnes prophetae, ita ut secundum antiquum prouerbium merito [*]( 3 ) dicatur quod et Saul in prophetis. et re uera nulla nobis antiquorum historia tradidit uel tantum in ecclesia fuisse[*]( 12 cf. II Reg. 19, 24 21 I Cor. 12, 29 24 I Reg. 10, 11. 12. 19, 24. ) [*]( 2 uiles (i s. e) (J et 0 s. 1. etiam Cv inperite multitudinis (perite s. mul m2) V 4 bonis] nobis (u s. b) C nouis v 6 boccultis C 9 liberitatis v probate uos V 10 paenitus 0 nihil alt. exp. R 11 adquisse Ca.c. ad mores] a*iuoris m2 ex admoris V 12 se effec tos F 13 aç ianuis R 15 ipsa R ipsis V,Cp.c.,v 17 habundantia C a.c.,v 20 poene R pene C 21 ęţ (ut s.) R et V qui Oa.c. 22 mag.] ministri A hi v onis pphetae oilis magistri OA V 23 ita ut et R 24 sauli Y )
9. Quod uero me maius omnibus et supra cuncta quae superius diximus deterrebat illud est — ueniendum namque est ad summum ipsum uerbi fastigium et proferendum quae uera sunt; neque enim fas est in talibus fallere —: arbitrabar non esse simile, sicut et nunc quoque arbitror, pecora uel armenta regere et hominibus praeesse atque animas mode rari. ibi enim studium est gregem uel armenti uel pecoris [*](2 ) ualidum membris et laetum carnibus facere; quod prospiciens uel armentarius ille uel pastor comantes herbis et uirides riuis deligit campos, quos fecundiores probarit ad pabula, et hos ipsos alternis pastibus innouat et ab aliis ad alios gregem transmouet saltus. sed et ad requiem perquirit nemorosa cubilia. agit autem gregem interdum uirga, praecipue tamen calami uel fistulae suauitate permulcens. nec aliud ultra operis [*](3 ) uel armentario inminet uel pastori, nisi quod parua quaedam sollicitudo requiritur aduersum insidias atque inprobitatem luporum et, sicubi forte aegrum pecus, uel reuisere oculo uel palpando curare, umbras in aestibus prospicere, strata recu- [*](14 cf. Uergil. Aen. III 220 )[*]( 1 uiliter] uiriliter 0 et om. R 2 relegione 0 relegioni Ca.c. 3 ad gratiam] gratia v 5 at] ad OCa.c. aut A ac V auersari (jjuaslv)] aduersari RCv 7 maius (jjiscCgv)] magis V magis me v omni bus om. V et] ut A cuncta] omnia A 10 arbitrabar Ap.c. 13 studii (i alt. s. l. m2) C stadium R et gregem V pe.corum A 14 menbris C 15 uiridis V 16 deligit v delegit BAC dili git OV probaberit 0 18 perquiret R 19 aget ROC 22 sollici tudo (s. J solitudo) A requiretur 0 23 pecos (u s. o) R reuis sere Ca.c. reuiuiscere (in mg. 1 reuisere) A )
10. Homini uero cum perdifficile sit scire regi, id est regenti se obtemperare, multo difficilius est scire alios regere et regere secundum istam nostram disciplinam, quae ex diuina lege descendit atque ad deum ducit. cuius quanto spes et gloria maior est, tanto et periculum grauius quippe habentibus [*]( 2 ) intellectum. quem rectorem primo omnium, ut mihi uidetur, oportet sicut argentum uel aurum probari et ex omni parte circumspici atque in omni tempore et actibus contemplari, ne quid forte habeat intra se admixtionis alienae uel materiae uilioris et raucum sonum aeris uel plumbi admixtione respon deat et lateat intrinsecus adulterinum aliquid, quod ignis [*]( 3 ) examinet et resoluat. quod malum utique tanto fiet perni- ciosius, quanto numerosioris populi rector extiterit, sicut certe grauius est in multos diffundi pestem quam unum pestilentia consumi.
11. Nec cadaueris foetor ita perniciosus est, si unum polluat locum, sicut si sparsim saeuo nidore diffuso corrupti aeris[*]( 19 cf. I Cor. 3, 13 ) [*](1 recumbentium A 2 sinire Ca.c. propter] prope Cv decur rentibus riuia Cv 3 unda] umbra A 4 uel om. A 5 in om. A in pretium] impetum V ueritatis A 7 uoluptati (rjSoyijs) scripsi uoluntati codd., v 8 obsequia (a ex 0) A 9 perdifficile cum sit v 10 regenti (t s. d) R 12 diacendit 0 atque] et quae A et s. l. R 13 tanto et (zoaouzog Y.at Ó y.ivSovo?)] et om. JEtACv 14 qu £ rectore ut mihi uidetur primo omnium V 15 probare R ex om. A 19 ignis om. Cv 20 fit A perneciosius Cp.c. 21 numerosiores Ra.c. exstiterit JRAV 22 in multis A 23 pestilentiae 0 24 faetor BC perniciosjus 0 estJ et V 25 diffoso (u s. pr. 0) R )
12. Hoc est ergo quod etiam noster hic nunc sermo recen suit, quoniam perdifficilis est adsumptio boni naturae morta lium, uelut si ignis humidae alicui materiae adhibeatur. parati autem sumus ad recipiendum malum quam plurimi et apti, uelut si aridae quis stipulae scintillam ignis iniciat, quae insuper etiam uentis spirantibus animetur. ita uelocius malitiae [*]( 2 ) [*]( 14 Agg. 2, 12-14 ) [*]( 1 morbus uiciorum A 2 ei obtemperant dum V 3 traditur (h s. d) 0 est malum v 4 quam] quoniam v 6 ammirari Cp.c.,v 7 adminiculis C amminiculis v profecit V 10 confcendendus (f in ras.) R codescensus v et om. v 12 et alt.] sed 0 13 etiam] iam A aggeus ROC introd.] instruxisse (s pro s. I.) R 14 per cunctacionis A 15 si om. v caro sancta] sacrosca OAv uel] et Cv 16 contingit A 18 rursum] responsum BCVv 22 per difficile R bonae A V 23 umidae Ra.c. 24 **pcipiendum C percipiendum v 25 qui Ca.c.,v incitat Oa.c. 26 inspirantibus V )
13. Propter quod primo omnium uerendum, ne inueniamur pulchrae et decorae uirtutis quidam pictores pessimi uel certe aliis pictoribus, id est plebi, quae eam debet in semet ipsa depingere, imaginis eius pessima praebentes exemplaria, uel certe ne accidat nobis res usitati prouerbii, ut, qui ad alios curandos praesumus, inueniamur ipsi scatentes ulceribus.
14. Tum deinde quod, etiamsi se ipsum aliquis a totius peccati contaminatione custodiat, ne hoc quidem sufficere aestimo huic qui erudiendis atque instituendis ad uirtutem [*](2 ) populis praeest. neque enim satis est malum non esse eum cui docendi summa committitur — quod utique culpabile et dedecorosum est etiam in his qui docentur —, sed oportet eum etiam omnibus bonis esse actibus praeditum secundum mandatum illud quod dicit: declina a malo et fac bonum. nec sufficit de anima indignas abicere cogitationes et malarum rerum formas abolere, sed et praestantiores diuinioresque inserere atque conscribere, ita ut multo magis nobis uirtus [*](3 ) animi quam humana dignitas adquisita uideatur. nec putandum[*](12 cf. Plutarch. de adul. et am. c. 32 21 Ps. 36, 27 )[*]( 1 consumitur A 2 conualiscere (e s. i) 0 possimus ACv plu rimum Oa.c. 3 absenthii R,Ca c. absenthii (i s. e) 0 tradit (P.E\'W- SiSidoi)] trahit (h in ras.) A 4 initiatur EOC absenthio Ca.c. ipsum] eius OACVv obtineri Cp.c.,v 5 fiuui* R 6 diriuat R 7 quaeas OC 8 uerendum est OACVv 10 ipsam AV 12 accedat CV 13 praesumens (u s. en) 0 saucientas (s. ati; sau ex sca) C sauciati v 14 tunc A etiam A V 15 nec v .18 calcabile C (a pr. ex u) v 20 actibus esse Cv 22 animas Oa.c. indigna*s C 25 putandum (dum in ras.) R putare (siSsvai) cet. v, fort. recte )
15. Nec putandum est eadem omnibus conuenire, sicut nec aetas una omnibus est nec uultuum liniamenta uniuersis eadem nec totius terrae una est qualitas nec stellarum unus est splendor. conuenire ergo idiotae et simpliciori cuique putandum est, ne male agat et ut caueat omnia agere quae ad poenam trahuntur uel grauissima legis animaduersione plectuntur. huic uero qui aliis praeest omni opere peccati [*]( 2 ) [*]( 2 cf. Phil. 3, 7 12 cf. II Cor. 10, 12 14 cf. Rom. 11, 36. I Cor. 8, 6 18 cf. I Cor. 15, 41 ) [*]( 1 factorum R factum ACV, Os.l., v 2 ut lucrum] ad lucrum OA V quae recte nobis gesta sunt om. V 3 a nobis OCVv quamj quo niam v detrimenta Rp.c. 4 uoluimus R quidam nobis v 5 nihi C explicuisse refert v refret C 6 cetororum C 7 metiamur] utamur R forte om. A 10 a nobis 0 (a s. I.) V -11 illi om. v aliquanto (eiu irocov)] aliquando R 12 qui A uirtutom (u s. e) 0 13 suscipimus C suscipiamus v 14 et ad quem omnia om. R omnia om. C 17 nec aetas R ne aetas quidem OC nec aetas quidem A Vv alt. ne O uultuum (icpoaauttov)] uultus Cv 19 est om. v ideotae Ca.c. 20 mala A 21 paenam B penam C ) [*]( XXXXVI. Rutini pars 1. ) [*]( 2 )
16. Sed est aliquis neque malus neque qui ad uirtutis summam peruenerit, et non uideo, qua confidentia ad do- cendum ueniat qui ipse hac fide non accessit ut disceret. re enim uera mihi uidetur esse ars artium et disciplina disciplinarum hominem uel regere uel inbuere, qui certe est inter omnes animantes maxime et moribus uarius et uoluntate [*]( 2 ) diuersus. haud segnius sane quis etiam ex medicina corporum curas quoque contemplabitur animarum et, quanto difficilem captu corporalem inuenerit medicinam, tanto difficiliorem repe- [*]( 11 cf. I Petr. 5, 2 ) [*]( 1 posttergum C 3 precipue tamen v pro liumilitate a dom. n. tradita R formam om. R 4 ex necessitate V 5 quicquid ROv extorquitur Oa.c. 6 nec pers. quidem A 7 quicquid liv 8 ui om. 0 ui-p. 21, 7 agllntur om. A cacumen eius ui incl. v relaxatum—re dire scripsi relaxata—redit coda. v; an anacoluthon statuendum ? 10 uale dissimis Ca.c. 11 adrestrictum R 12 uoluntariae RO,Ca.c. he breos liCv hebreos 0 scribens petrus Cv 13 praecipit (BsaxsXsuetai)] praecepit OCVv 15 qu*a R 16 hac fide] had fidem R acces serit R discederct R discederet C 17 res Ca.c. esse s. I. 0 arci.um C 18 regi (i ex e) C 20 haut R aut V haut (h s. l.) 0 signius (e s. pr. i) C etiam] enim 0 21 quanto difficilem-tanto difficiliorem = oaco zvjiS&qq—tdotp EpyiijSsaTEpa 22 repperiet OC repperit V )
17. Anima autem, quae est diuina et a deo ueniens, super- nae nobilitatis est consors, ad quam etiam redire festinat, licet socio deteriori conligata est et deuincta, fortassis etiam propter alias causas, quas solus nouit ille qui uinxit et conligauit deus et si quis ille est qui ab ipso de huiuscemodi mysteriis inluminatus est et instructus, uerum, quantum ego intellegere possum, duabus, opinor, ex causis: una, ut per agones certami- [*]( 2 ) num, quae ei sunt aduersum terrena, caelestis gloriae heredi tatem petat et, sicut aurum igni, praesentis uitae aerumnarum probetur examine, quo uirtutis praemia non ex dei dono tantum speret sed, ut uere uirtus summum ei bonum sit, suo eam opere ac labore conquirat, ut a creatore quidem nobis naturaliter insitum uideatur bonum, a nobis autem uoluntate nostra ac proposito excultum et liberi arbitrii utriusque motus exercitio propagatum; alia uero, ut etiam [*]( 3 ) [*]( 15 cf. Eph. 6, 12 ) [*](2 flnes R multo §§t 0 praetiosior RO 3 exibet Ca.c. medellam RO medillam Ca.c. medicinam v temperalem C 5 solui tur V saluetnr Cv nunc] non v 6 uel pr. om. v 8 condicione 0 conditione cet. v 9 supernae (ante uocem spatium duarum litterarum, in quo uidetur exstitisse ac) R ac supernae cet. v adqua ex atqua R 10 nobilitatis est (est s. m2) consors R nobiJitatis consors cet. v 11 soj-tio 0 colligata C deuincta (n s. I.) 0 12 uinxit] iunxit Cv colligauit C 13 si qui** (eras. ab) 0 si qui Ra.c.Cv 15 oppinor 0 16 aduersus OV 17 igne Rp.e., v 18 dono dei v dona (o s. a m2) C 19 ei om. R 23 alia uero (fxspov 8s) R alia uero causa cct. v ) [*]( 2* )
18. Locorum ac temporum et aetatis ceterorumque similium differentias medici requirent, quando et qualibus uel medica mentis uel cibis opus sit uel qualiter a noxiis abstinendum, uti ne artis disciplina superetur per desideria aegrotantium; interdum et ferri sectione utuntur et uirulentioribus medica-[*](2 ) mentis. quae omnia quamuis cum magno labore peragantur, nihil tamen in his tale geritur, quale est mores corrigere, uitia purgare, emendare uitas et propositum ad meliora con uertere atque omnia quae intra nos uel etiam extra nos geruntur sedula circumspectione moderari, ut omne quod in nobis est beluinum ac ferum a natura nostra separantes, si quid lenitatis et mansuetudinis est, si quid homine dignum et deo carum, pro illis omnibus inseramus aequumque iudi cium inter animam habeamus et corpus numquam deteriori naturae subicientes meliorem, quod est utique iniquissimum,[*](3 ) sed semper imperio animi et seruitio corporis abutamur. quae prima est lex dei et optime constituta per uniuersam eius creaturam obseruanda sine uisibilem siue etiam quae sensum uisus excedit.
19. Considero etiam illud quod haec omnia, quae supra memorauimus a medicis obseruari, singula quaeque secundum [*]( 1 rursum V 3 quare tardatur V ut eras. V 4 ministru (a s. u) 0 6 et om. V aetatis BO,]ra.c.,v aetates C,Vp.c. 7 requirunt medici v requirunt OCV 10 uirolentioribus CV 12 corregere Ca.c. 13 uitas (jitou?)] uitias 0 15 geruntur] aguntur 0 16 nostra] nam (exp. m2) C, om. v 17 hominem V homini Cv 19 numquid Ca.c. 20 subitientes C quod utique iniquissimum est V 21 seuitio v utamur v, sed abutamur eodem sensu adhibitum est, cf. index 22 optime R Y 23 obseruanda Cv sensu Cu.c. 24 excedunt E 25 con sidera Cv )
20. In quo et fortes sibi ac constantes uidentur aduersum salutem suam et prudentes aduersum uitam suam, dum uelut furtum aliquod intra se atque intra arcana mentis suae abscondunt peccatum, tamquam ab illo oculo qui uidet omnia latere possit id quod ab hominibus latet, uel dum excusant excusationes in peccatis, cum propriis uitiis et passionibus: rationes quasdam commentantur et malorum suorum aduocati fiunt; uel certe cum more surdae aspidis. quae non exaudit [*]( o ) uocem incantantium nec medicamentis sapientium cedit, quo solo aegritudo animae curatur, sermonem non recipiunt commonentis; uel certe, quod est ultimum malum, cum [*]( 7 cf. Gal. 5, 25 17 cf. Eccli. 23, 27. 39, 24 18 cf. Ps. 140, 4 21 cf. Pe. 57, 5-6 ) [*](3 cedat corporalis v corporali Rp.c. 5 exciderit V langentis C 6 obs.eruare R 9 demigantes Ca.c. 11 gerat Cp.c.m2,v 12 morbis] moribus A 14 fortes (s s. l.) 0 . costantes aduersum suam salutem uidetur et prudStes v 15 dum ut uelut A 16 furtum] futurum V archana RCv archanum 0 17 uidit 0 18 possçţ (it s. et) R ab omnibus v 20 commentantur om. A 21 fiunt] sunt R cum more] commore 0 comouere A 22 medicamentis (©apfiaxoic)] medicamento Rp.c. 23 quod 0 recipiunt (un s. alt. i) R recipit OAVv recepit (i s. e) C )