Expositione in Paschale Carmen

Remigius, of Auxerre

Remigius of Auxerre. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885.

In catalogo uirorum illustrium id est in libro, quem beatus Hieronymus inchoauit, sed Paterius discipulus eius perfecit, ibi legitur quia fuerit iste Sedulius. Fuit enim primo laicus saeculari sapientiae deditus; postea ad Deum conuersus scripsit hunc librum quasi per dirocheum id est duplicem refectionem, de ueteri et nouo testamento. Et sciendum, quia prius prosaice fecit, postea metrice composuit et praetitulauit eum paschali carmine, consecrans Macedonio presbytero. Mos enim erat apud antiquos, ut sua scripta sapientibus et nobilibus conferrent, ut eorum auctoritate roborarentur et ab aemulis saluarentur. Docuit autem in Asia[*](. Epist. p. 1, 8 ) partim in Italia. Modo facit epistolam ad Macedonium. Decurso finito, participium est sine uerbi origine. Censeas iudices. Seueritatis grauiditatis. Obiurges reprehendas. Suffultus adiutus, fulcio est adiuuo inde fultor dicitur ab adiuuando. Paschalis euaugelicae. Maiestatis i. Christi, sicut apostolus ait: Pascha nostrum immolatus est [*]( 16 I Corinth. 5, 7 ) [*](A = cod. Monacensis (ol. Tegerns.). 19456 8. X. ) [*](B = cod. Monacensis (ol. Windberg.) 22307 8. XI. ) [*]( INCIPIT EXPOSITIO REMIGII IN OPVS CARMINIS PASCHALIS A, INCIPIT GLOSA SVPER SEDVLIVM B; cf. Prol. 5 dyrocheum A cf. Prud. Ditt. I (ed. Dressel) id est A, B (passim) 6 quod A1 corr. m. 2 7 ctl B 12 add. A\\ om. B 13 grauitatis INT A 14 aduiuo (u a m. 2) A\' )

317
Christus. Pelagus, pelagus dicitur profunditas maris, sed hic pro profunditate diuinitatis ponitur. Tyro, nouellus miles [*]( p. 2, 1 ) et rudis, qui nouiter ad militiam Christi uenit. Lintre, nauicula; translatinis uerbis utitur metaphorice. Superius dixit \'inmensum pelagus\' profunditatem mysterii paschalis, modo dicit parua lintre\' pro \'paruo ingenio\'. Expurgem, excusabo. Modo se excusat apud Macedonium, qualiter ausus fuit prosaice hunc librum componere, post metrice. Audacem, praesumptuosum. Deuotum, humilem. Portum ideo pectus nuncupat, quia sicut in portum multae conueniunt naues, ita et in pectore multae geruntur cogitationes. Naufragium nullam heresim incidisse. Occupatus, detentus... Non utilitati non doctrinae spiritali. Sed inani saeculari sapientiae. Deprehenderem tribuerem. Lusibus, ludos uocat saecularia carmina. Fabricam me fabricatum ab eo. Condiuit, saliuit, repleuit. Oculos cordis uisum animi dicit. Dicitur autem oculus quasi ocior lux, quod cito intenta respiciat, siue quod palpebris occulentibus probatur occultus. Sentes: sentes sunt spinae, dum similiter dicuntur truncatiue spinae et pluraliter declinantur, inde dumosi agri spinosi. Per sentes dumosi agri per saecularem doctrinam. Nisu conamine. Cultum obsequium. \' Procella, sollicitudine; procella dicitur unda a percellendo [*]( p. 3, 7 ) percellendo, eo quod mentes hominum percellat. Aegros anhelitus suspiria similiter sicut et uos. Quamuis ipsi: honorat Macedonium dicens ipsi\' pro \'ipse\'. Igniculum in me: uos, inquit, cogitatis me habere aliquem igniculum prudentiae. Silicis: silex est petra durissima, ex qua ignis egreditur. Ne [*]( p. 4, 3 ) non carerem ut non carerem. Creditam datam mihi a Deo. Ingenium suum uocat quantitatem unius talenti; euangelicam parabolam tangit, ubi dicitur : homo quidam peregre proficiscens uocauit seruos suos e. d. d. t. a. d. a. n. Per V. talenta V. sensus corporis intelleguntur, per duo intellectus et operatio, per <1. intellectus tantum, quia quidam sunt quibus datur intellectus sine gratia operandi. Hi sunt qui quasi fodiunt illud [*]( 8 an postea? psumptuosum A 12 detentus] Excerpta incipiunt )
318
in terram, quando aliis non manifestant, hoc est quod dicit \'lue non carerem\', culpa illorum scilicet, qui talentum infodiunt. Procliuioris lubrici inclinationis. Vnum accipitur pro fixo, quasi diceret \'procliuioris lubricitatis\', non est in usu. Lubrum dicitur rasile lignum non planum, unde lubrica res non plana, unde labimur, sed hic pro peccato ponitur. Clipeus dicitur maius scutum; clepte graece furari, inde clipeus α̉ϰὸ τον̃ [*]( p. 5, 9 ) ϰλὲπτειν τὰ ϭώματα furando corpora. Mellitum, dulcoratum. Viam libertatis appellat catholicam fidem, ubi est uera libertas. Qua occasione sine per metrum siue per prosam; prosa[*]( p. 6, 2 ) uero est soluta oratio. Egregius dicitur quasi e grege electus, qui pro suo merito et sanctitate segregatur a grege, et sicut eximius ab eximendo separando. Remissioribus alis inmissioribus pennis. Aquila quando alte uolat, extensas tenet alas, quando uero ad terram, retrahit sibi alas, ita et tu non debes semper altas legere scripturas. Hoc dicit propter suum carmen. [*](p.7,4 ) Antistare dicimus praecellere, inde antistes dicitur eo quod anteit praecellens omnes. Tyrocinio id est primo tempore; tyrocinium dicimus primum tempus militiae; tyrones dicuntur rudes milites pueri, qui exercebant se ad palum in campo Martio et faciebant ictus aliquando caesim, aliquando punctim, et qui eos instituebat campidoctor uocabatur. Pacatus pacificus, quia eo tempore, quando Sedulius fecit hunc librum, Alani et Wandali uastabant Italiam. Astutiam prudentiam, astutia dicitur [*]( p. 8. I ) ab \'astu\' nomine indeclinabili. Gallicanum aeque similiter presbyterum sicut alii. Mitissimum ualde mansuetum, mitis dicitur quasi mutus. Eruditus rudis dicitur nonus, inde eruditus quasi de rure sublatus ab ignorantia ductus et in doctrinae sinibus collocatus. Simplicitatem columbae s. habet Laurentius, quia ad hoc uigilat, ut non alium decipiat, ab alio non decipiatur sicut columba. Vere felicem: alludit de nomine poeta. [*]( w 3 inclinationis A corr. m. 2 6 cljppeus B 7 clepte] fort. clepere cf. Anecd. Helv, p. 238, 12 clepsin to somata A, clypayn to 8. B 11 e] a AB 12 segregatua A 21 caesi-puncti AB 22 campidoctor (u a m. 3) A 28 qn A, qum B alani (man a m. 2) A Wantandali A 24 auston A, austu B 25 indeclinabile B-.. )
319

Idoneos formates, idos graece, forma latine. Hieronymus ad nobilee et praeclaras feminas ecclesiasticas transmittebat sua scripta, quales fuerunt Chromatius et Heliodorus, Paula et Eustochium. Domicilium, domicilium dicitur solarium proprie [*]( t. 9, i ) eo quod in superiore parte domus sit uelut cilium in eminentiori parte corporis. Syncletices, praenomen. Ministrae, diaconissae. Syncletos graece consul uel senator, inde Syncletia senatrix. Allecta associata. Alludit ad nomen, cum dicit senatu, quia sena uocabatur in praesenti, in futuro angelico senatu perfrui mereatur. Castum restrictum; castum dicimus strictum, econtra incestum dissolutum. Refertum repletum. Posset et docere etiam, et apostolus prohibet mulieres docere in ecclesia dicens: mulier es in ecclesia taceant. Nomine meritoque: [*]( p. 10, 8 ) alludit de nomine. Perpetua enim erat nomine et perpetua merito. Teneram, iuuenculam. Nuptae sponsatae, quia nupta mulier ornatos debet habere habitus. Huc usque ea persona Mace- [*]( p. 11, 2 ) donii loquitur, hinc ex sua persona. Deterreas timere facias; deterrere enim est aliquem minando expellere. Implesti per syncopam pro impleuisti. Omnia omnibus factus es, sicut apostolus: Factus sumludaeis tamquam Iudaeus, gentilibus tamquam gentilis. Omnia omnibus factus sum ut omnes saluos facerem. Non dicebat hoc, ut eos inuitaret, sed quia uolebat, ut omnes salui fierent. Iactura damnum; iactura proprie dicitur, quam [*]( p. 12, i ) faciunt nautae in mari. Tempestate enim orta (onera) proiciuntur in mare, ut leuigetur nanis. Ne pigeat ne pigrum te faciat. Anchoram f???rmitatem. Metaphoram sernat, quia superius dixit gurgitis profunditatem paschalis carminis, modo dicit \'anchora\' pro fortitudine. CKVPA graece manus, inde anchora manus ferrea, quae mordens terram facit stare nauim inmobilem. Pascha\' nostrum. Pascha Iudaeorum erat, quod ad uesperam immolabatur. Pascha nostrum est Christus, qui immolabatur pro peccatis nostris, [*]( 13 I Cor. 14, 34 20 cf. I Cor. 9, 20. 22 ) [*]( 1 latine] AB 3 scriptura AB eliodorus AB Pala 1 B 6 sincletices B pnom (i a m. 2) A, pnom B 24 onera addidi 26 leuaur A1 26 infirmitatem A\'B )

320
sicut dicit \'Pascha nostrum\' Christianorum, non Iudaeorum \'immolatus est Christus\'. Illi habebant pascha pecuinum, nos uero [*]( p. 12, 1 ) diuinum. Cum dicit cum patre et spiritu sancto demonstrat eos in diuinitate esse aequales, quia Arriani dicebant \'gratia patri in filio, filium minorem patre asserentes.

IN LIBRVM I.

[*]( T. 1-9 ) Paschales sollemnes. Metaphorice alloquitur lectorem sub specie conuiuae inuitans ad paschale carmen ueluti ad cenam. Paschales uocat dapes caelestia mysteria. Dignatus, participium pro uerbo dignare. Accubitare dicit, quia antiqui cubando prandebant. Supercilium: cilium dicitur pars corporis pellis, qua teguntur oculi; \'cillere\' dicunt Graeci mouere, inde cilia dicuntur a mouendo, sicut palpebrae a palpitando. Hinc supercilia dicuntur pili, qui superminent oculis. Ponitur hic supercilium pro superbia, quae maxime oculis deprehenditur. Pone pro depone, et est aphaeresis. Hoc carmen ideo paschale uocat, quia illius agni facta narrat, qui \'pascha nostrum immolatus est Christus\'. Cognoscas intellegas; inter cognoscere et agnoscere hoc distat: cognoscimus quos nunquam uidimus, agnoscimus quos iam uidimus. Amicum, amicus quasi animi custos uel animi aequus. Artificis artificalis. Est autem artificalis codex pompatice conpositus secularem retinens eloquentiam, diuini autem libri nudis et simplicibus constant uerbis. Saciare replere, ac si diceret: magis debes repleri cibo spiritali quam corporali. Cibus est uictus coctus esui hominum tantum aptus, nam reliquorum animalium crudis est uictus. Hinc et apud Graecos et homo et cibus brosis uocatur, eo quod solus in animalibus cocto cibo utatur. Cenis [*]( 1 cf. I Cor. 5, 7 ) [*]( 5 Eiplicit EPLA A (INCΙΡ̄̄̄ LIBER S. I. m. 2), explicit Epistola B 12 gillere A, Illere B dnt (t ex r) A, dnr B 14 oculi B 15 oculos AB 16 afferesis A, afferesisis B 17 narrat lacta B 20 equus AB .26 prosis AB )

321
carminibus. Sensus est: si tu deliciosus i. insolens haberis, ut no- [*]( v. 9-85 )strum carmen flocci pendatur a te eo quod sit modicum, pasce animum saecularium poetarum carminibus. Caenon graece, commune latine, inde caena dicitur a communicando, quia ibi multis apud antiquos prandebant, sicut et conuiuium dicitur a conuiuendo, quod Graeci sympusion uocant. Sed Cicero dicit melius latine conuiuium, ducit a conuiuendo, quod Graeci sympusium uocant a compotando. Quicquid uolat omnia genera auium. Allegorice loquitur. Tres sunt species philosophiae, quas hic tangit: Ethica, Physica, Logica. Per mare intellegitur Ethica inmortalis, quae de moribus hominum disputat; per terram Physica, quae de rerum omnium natura tractat; per astra Logica rationabilis, quae de diuinis rebus narrat. Carpsimus sumpsimus. Metaphoram seruat: per hortum paruum ingenium, per holus modicum carmen, per testam corpus caducum, fragile uel fictile uult intellegi; unde apostolus: Nos habemus thesaurum absconditum in uasis fictilibus corporibus nostris. Grandisonis, grandiloquis carminibus. Tres sunt caracteres: humilis, medius, grandiloquus, hos omnes Virgilius tangit. Tragico uili. \'Tragos\' enim graece, hircus latine; hinc \'tragemata\' graece, uilia munuscula, colobidia hebraice, latine bellaria. Getae, persona comica est apud Terentium. Getae ipsi sunt Mysii populi, ioculatores lusibus nimium studentes. Contagia uitia, scelera. Contagium est morbus porcinus dictus, quod unius contactu in plures diffunditur, idem est et porrigo a porrigendo eo quod ab uno in alios porrigat. Monimenta recordationes, monimentum memoria eo quod mentem moneat. Niliacis biblis. Nilus est Aegypti fluuius et ibi biblus nascitur. Biblus enim est maior iuncus, qui et papirus dicitur, unde fiebant libri apud antiquos. Bibli enim graece, latine libri. Dicitur autem \'Nilus\' quasi Neonilus nonum trahens limum. Odas laudes. Resonare concrepare, sicut in psalmo legitur: In psalterio decachordo psallam tibi. Sed hoc non recipitur de psalterio, [*]( 6 cf. de sen. 13, 45 16 cf. II Cor. 4, 7 31 Psalm. 143, 9 ) [*]( 1 nsolens AB 4 latine om. A 5 conuinium] sc. conbibium et conbibendo multos A1B 12 logica A, astrologica B t rstionat A 22 misu Al, mnsii B. ) [*]( X. ) [*]( 21 )
322
sed de X praeceptis legis. X- chordas uocat uetus testamentum, in quo X praecepta legis continentur. Psalterium est instrumentum musicnm habens X chordas et percutitur ab inferioribus et resultat ab inferioribus. Per \'odas\' X chordarum psalterium unlt intellegi, [*]( v. 31—43 ).X. chordas\' -X- legis praecepta. Arcibus in mansionibus. Arx dicitur altius aedificium in ciuitate, dictum ab \'arcendo* repellendo, eo quod longe repellat a se hostem, quia etymologia etiam dicitur. Sceptrum imperium. Est autem gestamen regis et pro regno ponitur. Principium deus dicitur uel quia sine initio uel quia omnia quae sunt ab eo initium essendi sumpserunt. Medullis mentibus. Medulla est interior pars ossium, dicta eo quod sit media. Curis, cura dicta eo quod cor urat. Serpit penetrat. Cecropei: Cecrops fuit rex Graecorum ueneniferis imbutus doctrinis, hinc Cecropeum uenenum dicitur doctrina illius mala. Spirantis odorem: Hypallage est, debuisset enim dicere: sectantes odorem spirantis uitae. Pedorem faetorem. Pedor proprie dicitur faetor pedum. Pagi. Page graece dicitur fons, inde dicitur uilla, eo quod sit iuxta fontem sita; inde pagani dicuntur uillani, eo quod longe sint a ciuitate dei uel quasi ex uno fonte potantes. Laborintus fuit ypogea subterranea fossa, quam fecit Daedalus. Fabula talis est. Pasiphe fuit uxor Minois, regis Cretae, quae amauit taurum et per consilium Daedali, qui erat artificiosissimus, concubuit cum eo, inde natus est Minotaurus semihomo semitaurus, qui comedebat homines. Videns autem hoc Daedalus fecit ypogeam subterraneam fossam cum C. ostiis, in qua inclusus est Minotaurus, quam domum Laborintum uocauit et dicitur Laborintus quasi labor intus, quia qui semel ingrediebatur, nunquam reuertebatur. Hinc poeta metaphorice Laborintum uocat errores Atheniensium, qui uilibus delectantur carminibus magis quam ueris dictis euangelicae lectionis. Reuera taurus Minois regis notarius fuit, qui cum Pasipha concubuit, nomine Minotaurus. Daedalus artificiosissimus fuit, cuius [*]( 1 chordarū B 2 quo X] quorum AB 6 altus B 7 repellat om. B et himologia AB 15 yppalage AB 17 taaorē A fetor A page] pue AB 20 uno] fort. uiuo uel auo 27 laBorarintns AB. )
323
Domine artificiosi uocantur. Hinc logodaedalos dicimus subdole loquentes. Labruscam, labrusca uocatur agrestis uitis, dicta [*]( v, 45-114 ) quod in labris uiarum nascitur. Vua dicitur quasi uuida, placidis unis euangelicae lectionis. Saliunca flos est rosae similis fetida, dicta a saliendo eo quod cito crescat, quae graece orcitunica uocatur; saliuncam mittit pro gentilitate. Fana, fone graece uox; hinc fanum dicitur templum eo quod ibi responsa dabantur, et profanus quasi porro a fano longe a templo dei. Metallis simulacris. Iuger est quantum par boum potest arare in die. Plagas climata, V. zonae sunt mundi, III. inhabitabiles et duae habitabiles. Toxica autem uocat saecularia carmina uilium rerum, quae ducunt hominem in tartara. Vireta uirentia, amoenum dicitur quasi amunium sine officio locus tantum uoluptati aptus. Per latices per baptismum. Animantur uiuificantur, hoc est quod in euangelio legitur: Qui sitit ueniat ad me et bibat, et de uentre eius fluent aquae uiuae; hoc autem dicebat de spiritu, quem accepturi erant credentes in eam. Vt messis collectio dei. Per horrea caelestes mansiones. Merx mercis lucrum, merces mercedis retributio. Omnipotens: oratio poetae. Omnipotens compositum est ab eo nomine, quod est omnia et potens, participium quod proprie ad deum pertinet. Est autem ex nominibus, quae comparatione carent, quae fit in augendo aut in minuendo. Omnipotens enim est, cuius potentia nec augeri nec minui potest, ideoque nec comparari. Potens autem simplex dicitur quasi patens eo quod illi omnia patent. Aeterne, aeternum a graeco deriuatur quod est eon, quod pro perpetuo accipitur. Deus graece timor interpretatur, uenit autem a graeco \'theoro\' uideo. Sedulius hic morem antiquorum seruauit peetarum et maxime Virgilii, proposuit enim, inuocauit, narranit. Procella dicitur eo quod percellat homines timore uel naues unda. Sol dicitur eo quod solus apparet in die; luna dicitur quasi lucina, ea est et Iuno. Apud gentiles dicitur lucina eo quod in lucem nascentibus praeest secundum deliramenta gentilium. Luna autem [*]( 15 cf. Ioh. 7, 38 ) [*]( 1 logodelos AXB subdolo A1B 4 est om. A 17 autem om. A 30 nauis A ) [*]( 21* )
324
[*]( v, 66—106 ) corniculata est in crescendo et decrescendo. Qui stellas. Hyginus et Aratus astrologi fuerunt fingentes se scire numerum stellarum, sed mentiti sunt. Nullus enim hoc scit nisi deus. Potestates, quia quaedam sunt quae dominantur calori, aliae frigori, aliae tempestatibus. Diuersa in corpora. Corpus a corruptione dicitur, quia cito resolui possit et hoc loco corpus intellegi uult omne quod V sensibus percipitur uel quicquid dextra procreatur. Mysticum Graeci dicunt secretum, unde mystica dicuntur secreta et mysterium atque symmistes secretarius. Arca, Arca dicta, quia quae continet nobis arcana sunt occulta. Modo allegorizat, quod significet arca. Diluuium. Sicut, inquit, ille qui in arca salui fuerunt morientibus aliis, ita nunc, per baptismum, in quo fides sanctae trinitatis continetur, saluantur fideles et damnantur infideles. Nam diluuium significat peccatum, aqua diluuii baptismum. Callis- 1 i s, callis dicitur a callo a callo pecorum, qua pecora pergunt. Semita dicitur quasi semis uia. Via dicitur a uehendo quasi uehea uel, sicut Augustinus dicit, uia dicitur a ui pedum, eo quod pedibus teratur. Sunt autem IIII genera uiarum callis, semita, uia et actus. Actus dicitur uia publica duo carpenta recipiens duo plaustra, unum euntem, alterum redeuntem. Hiemps: hiemps dicitur ab hemisperio, quod est dimidia pars sperae caelestis. Vernare est florere, hinc uernale tempus eo quod tunc floret totus mundus. Patentem apertam, patentem siluam uocat multitudinem miraculorum. Side e ra a considerando dicta uelut a sidero uerbo mico, quod significat moueo, quia simul cum caelo mouentur. Pectus pulmonem, de pulmone enim uox egreditur. Bibulus, bibulus dicitur multum bibens. Post inuocationem suam facit narrationem. Chaos, chaos dicitur primordialis confusio. Viuacibus diu uiuentibus. Viuax dicitur multum qui uiuit, hinc Virgilius \'uiuacis cornua cerui*. Abusque et adusque pro ab et ad ponitur. Naturae, quia humanae naturae est ut moriatur homo uel post C. annos. Mors est priuatio uitae, dicitur autem mors secundum Augustinum a morsu uetiti pomi. [*]( 30 Ecl. VII 30 ) [*](1 Yginus AB 10 archana A 11 inquid AB 20 fort. euntum-redeuntum )
325
Grandaeuo situ nimia senectute, situs pro senectute ponitur, [*]( \' v. 108-142 . ) proprie situs dicitur lanugo terrae in locis neglectis soli inaccessis. Ponitur hic situs pro uetustate. Frigidus dicitur, quia in iuuenibus sanguis calet, in senibus uero friget; frigidus ergo uetulus. Cum seniore uiro, quia Abraham iam senex erat, siquidem Abraham centenarius, Sara uero nonagenaria habebatur. Senes dicuntur secundum Varronem quasi se nescientes, quia prae nimia senectute delirant. Plus pietatis habens s. in deum. In hoc crudelis fuit Abraham, quoniam filium decollare uoluit, sed pius, quia deum plus quam filium dilexit. Occumberet meret. Modo allegorizat: Abraham significat deum patrem, Isaac filium, aries humilitatem. Duas naturas in Christo credimus, unam personam, et sicut aries immolatus est et Isaac incolumis mansit, ita humanitas Christi passioni succubuit, sed diuinitas inpassibilis fuit. Loth interpretatur declinans, Sodoma pecus mutum, quia contra naturam irrationabiliter peccabant. Chaos confusio elementorum, perditionem significat mundi. Nota est historia. Pluit deus ignem et sulphur super Sodomam, quoniam angelus praecepit Loth et uxori eius, ut fugerent et post se uultum non deflecterent. Aspiciens uxor eius retro uersa est in statuam salis, et bene in statuam salis, ut hoc exemplo mentes audientium condirentur, ne similia perpetrando similia paterentur. Insuaterga, qui si fecerit, faciet sulcum obliquum tortuosum aut uulnerabit crura iugalium. Per arantem designat praedicatorem, per arationem praedicationem ipsam orationem. Sicut enim arator non debet referre uultum in sua terga, ita praedicator non debet ea facere, quae praedicat uitanda. Frondea pro frondosa, frondosum dicitur habens frondes; frondeum uero aliquid de frondibus ramis factum sicut scena umbraculum. Plexos curuos. Trisulcis trifidis. Serpens tanta agilitate linguam mouet, ut uideatur hominibus trisulca. Chelidrus serpens, qui uiuit in terra et in aqua. Cherson graece terra, ydor aqua, inde chelidrus quasi chersidrus eo quod in terra et in aqua possit uiuere. Incedens ingrediens. Baptisma, baptisma hebraice, [*]( 7 cf. meam de Remigio comment. p. 21 ) [*]( 13 inoolimus A1 26 ea fatere ferre B 27 fatere (c a m. 2) A 33 chelidus A1 chersidus A1 )
326
[*]( T. 143—180 ) balneum graece, lauacrum latine. Rude nouum, hic et haec rudis et hoc rude, trium generum est et significat nonam, quando uero uirgam decorticatam, feminini est rudis. Rudus etiam ruderis neutri generis est, trita tegula uel ruinae maceriarum. Moyses typum Christi gerebat sicut in apostolo legitur: Omnes in Moyse baptizati sunt in Christo. Sicut enim saluatus est populus Israel in mari rubro sub Moyse et exercitus Aegyptiorum deletus, ita et nos sub Christo in baptismo saluamur et diabolus cum suis aduersitatibus uincitur. Clamat uox domini super aquas. Quattuor sunt elementa, quorum duo sibi sociantur in leuitate ignis et aer, sursum enim semper feruntur; duo sociantur sibi in grauitate terra et aqua, semper enim a superioribus ad ima cadunt. Abyssum, abyssum uocat nimiam profunditatem scripturarum, nam abyssus nimia profunditas dicitur. Nimbis pluuiis. Nimbus dicitur densa et repentina pluuia et dicitur nimbus quasi nubus a nubibus, sicut imber quasi umber ab umbra. Ne ctaris dulcedinis. Nectar generale nomen est omnium dulcedinum. Siccus dicitur quasi sine suco. Metallum uocat omne durum. Christus erat panis, quoniam dedit eis panem sicut ipse dixit \'Ego sum panis uitae\'. Christus petra, quoniam dedit eis aquam, sicut apostolus ait: Petra autem erat Christus. Christus in undis, quoniam duxit eos per mare. Rudenti uociferanti. Ruditus proprie est uox asinorum sicut balatus ouium. Sol stetit ad Gabaon contra Gabaon, ciuitas est metropolis. Arma dicuntur eo quod armos tegunt. Famulata obtemperantia. Iesusnaue et Iosue idem est et interpretatur saluator. Sine more consuetudine, quia corui prius solent rapere quam ministrare. Auido cupido, guloso. Ales dicitur ab alis, cornus a raucitate suae uocis. Heredem Eliseum, heres dicitur ab herendo uel ab ero domino. Astra, astra dicuntur ab astreo, astrologo. Sulcos rigas. Tria elementa sulcum faciunt. Aer diuiditur sagitta, aqua naue, sed cito in se recurrunt, in terra uero sulcus manet, ignis non recipit sulcum, sed quicquid [*]( 21 cf. I Cor. 10, 4 ) [*]( 3 rudus] rudis AB 10 elementa mundi B 16 fort. numbus 31 astrolo (go a m. 2) A..... )
327
inuenit in se conuertit. Helias, si mutetur a in o et accentus [*]( v. 185—233 )in ultima sit, helios sol. Helias interpretatur deus mens dominus, hel deus, i mens, as dominus. Coetus apud latinos masculini generis, apud graecos neutri est τον̃ ϰήτοας et pluraliter τὰ ϰήτη, inde coete grandia legimus, hebraice leuiathan dicitur. Depositum commendatum. Spirante auxiliante. Babilonia quam Nabuchodonosor erexerat. Achemeniam. Achemeniam, rex Parthorum, fuit tanti furoris, ut si semel irasceretur, nullo modo placari posset, quousque XII homines immolarentur. Cuius iram iste habebat. Nil urente rogo nil incendente igne. Rogus est coadunatio lignorum. Vecors sine corde, ue pro non ponitur, sicut uesanus non sanus. Pecudes de minoribus, pecora de maribus dicimus. Septena tempora VII annos. A parte totum, unus quisque enim annus IIII tempora habet. Hirsutus pilosus, quia in modum aquilarum pili et ungues eius excreuerant. Nec minus s. similiter, figura est quae litotes dicitur. cum duo abuegatiua faciunt unum adfirmatiuum. Tyranni, tyrannus apud Graecos pro rege ponitur, apud Latinos uero pro inuasore alienae possessionis. Belua trissyllabum est; resolutio in metro, et posuit singularem numerum pro plurali. -VII. enim fuerunt leones. I n faucibus, Fauces sunt maxillae, et dicuntur fauces a fage - i. comedere. Dic ubi. Per recapitulationem alloquitur naturam sub interrogatione, quam poeta facit sibi quodammodo respondere. Qui tartara. Modo introducit illam quasi sibi respondentem. Anum uetulam. Sara duo patiebatur, nam anus erat et sterilis. In anguem draconem. Nimbis pluuiis. Filiis Israel Deus pluebat manna; illi uidentes dixerunt manhu, quod interpretatur \'quid est hoc ?\' ideoque cibus ille manna dicitur. Volucres, uolucres dicuntur a crebro uolatu. Tria lustra tria quinquennia. Viro Ezechiae. Graeci per Olimpiadas per quadriennium numerabant sua tempora, Romani uero per lustrum per quinquennium, quia quinto anno redintegrat sol suum ortum. Nam primus annus habet dies CCCLXV et unum quadrantem, secundus et tertius annus [*]( 4 plural B, pir A τΚΗΚCTH AB 8 partor (tl a m. 2) A 17 adfirmatiuā B 21 leones fuer B 22 fage] sc. fagein cf. p. 318, 7 )
328
similiter, quartus uero habet CCCLXVI dies, quia quattuor quadrantes faciunt unum diem; ipse est bissextus qui quarto anno inseritur. Quinto uero anno inchoat sol eosdem cursus. Verbi gratia sol in primo anno est in fronte arietis, secundo in spatulis, tertio in latere, quarto in renibus, quinto uero in frontem iterum reuertitur. Lustrum etiam dicitur a Iustrando eo quod Romani totam ciuitatem quinto anno lustrabant cum cereis et lampadibus in honorem suorum deorum, quomodo nos facimus per singulos annos mense Februario in honorem sanctae Mariae. Lustra uero [*]( T. 234—257 ) pluraliter dicuntur cubilia ferarum. Naufragus, naufragus dicitur qui sustinet damna in mari. Naus graece, nauis latine; inde naufragium dicitur nauis fractio. Caminus et clibanus graeca sunt et fornax latinum. Rictus est nimia apertio oris. Venit autem a uerbo \'ringo\' os aperio. Instimulante prouocante. Stimulus est proprie uirga habens ferrum in summitate, qua ammonentur boues. Nempe non, inquit, mirum est si ista contra naturam facta sunt. Quocumque in quamcunque partem. Vana uel fana idola. Sinistro peruerso. Dolet poeta de erroribus paganorum. Idolum diminutiuum est ab idea forma. Dementia deliramenta. Lira enim sulcus est aratri, inde deliro exorbito, a uia rationis deuio. Proprie autem delirare est, quando boues de sulco exorbitant, ita et senes delirare dicuntur, quoniam a uera locutione recedunt. Bouem apin, nam apis uocatns est taurus, qui Isidi reginae offerebatur. Semihominemque simiam, simia enim semihomo et semicanis est. Tria genera sunt simiarum: una est uillosa, quae spinx dicitur, alia cercopithecus dicitur caudam habens, tertia sine cauda, quae simia nuncupatur faciem et pedes ad similitudinem hominis habens, ceterum uero corpus ad similitudinem canis. Vt uolucrem ibin. Ciconias dicit Aegyptiacas domesticas, quas Aegyptii colebant propter serpentes, quos deuorabant. Geminum aequalem. Geminum pro aequali posuit, quia illi tres dies in initio Mundi aequales fuerunt, post uero solem quarto die creatum inaequales sunt dies, aut enim crescunt aut decrescunt non tantummodo in aequinoctiis. Fugantur obtenebrantur, et hoc [*]( 26 fpioix A 27 circopecrit\' A 30 aegiptia//////aecas A )
329
poeticum est, quia stellae a stellando dicuntur. Lignee. Ligneus [*]( Y. 266—300 ) dicitur homo, qui lignum adorat, sicut lapideus, qui lapidem adorat. Surdis ad surdos. Surdus dicitur eo quod sordes capitis retineat, mutus dicitur a mugitu eo quod uocis sonum naribus retinet. Culmina a culmo dicuntur. Carduus, carduus est herba spinosa, quae uulgo calcatripa uocatur. Monstra idola, idea forma. \'dulia\' seruitus est, inde idolatria seruitus idolorum et idolatra homo dicitur seruiens idolis. Montem. Montem appellat difficile carmen euangelii. Tolis, Tolus est summa pars tecti, unde contignatio procedit. Vbi dantur digna petenti. Illud tangit quod in euangelio dicitur: Petite et accipietis. Reprobus reprobatus. Angulus populus lude.. orum. Ille lapis est Christus, qui reprobatus fuit a Iudeis, quando dixerunt: Nolumus hunc regnare super nos, et in psalmo: Lapidem quem reprobauerunt et cet. Lapis angularis dicitur Christus, quia coniungit sibi gentilem populum et Iudaicum, ueluti lapis coniungit parietes. Simplet simplum faciat. HISTORIA DE ARRIO. Arrius fuit doctor Alexandriae ciuitatis, quae est metropolis Aegypti, quam aedificauit magnus Alexander. In qua erat Petrus episcopus, sub quo iste erat doctor scholae. Qui latenter docebat esse Filium minorem Patre et Spiritum sanctum minorem utroque. Tunc Petrus missus est a Licinio, socio Constantini, in carcerem propter fidem catholicam, quam praedicabat. Cui Christus apparuit in specie pueri pulcherrimi inductus colobio candidissimo adeo ut uix conspicl posset, sed dilacerato ueluti a canibus. Deinde Petrus grauatus pondere catenarum, quibus erat ligatus et non ualens surgere, clamauit dicens: Domine quis ita te affecit dilacerauit? Cui dixit Dominus: Arrius me scidit, diuisit enim me a patre meo, sed uide ne ei communices. Postea interfecto Licinio a Constantino, quia eius imperium uolebat praeripere, congregauit Constantinus maximam synodum trecentorum uidelicet et X ei VIII episcoporum exceptis diaconibus et abbatibus, ubi [*]( 11 lob. 16, 24 15 Psalm. 117, 22 ) [*]( * 14 palmo (s cras.) A 30 constantio (n a m. 1) A 32 ibatib; A )
330
\' iussus est uenire Arrius, ut ibi eius patesceret fides. Qui cum adpropinquasset ad synodum, sancto Alexandro episcopo in oratione perseuerante nimio terrore arreptus est, adeo ut omnia uiscera eius dolore deficerent. Tunc iussit sibi parari latrinas. Ad quas cum uenisset, diffusa sunt omnia uiscera eius, quia iusto indicio[*](t, 300—332 )dei sicut uacuus erat mente, sic remansit uacuus uentre. Curua per auia per falsitatem praui dogmatis. Auium est locus sine uia, a pro sine ponitur. Nepos, nepos dicitur filius filii et nepos quasi natus post. Quando filium. aut filiam significat, facit hic nepos et haec neptis, quando uero luxuriosum, hic et haec 10 nepos. Aui, auus dicitur quasi auitus antiquus. Totum commune. Communio uel communitas in sancta Trinitate est exceptis relatiuis nominibus. Quod potest cathegorizari de patre, hoc de filio, hoc de spiritu sancto: ut bonus, magnus, pius,. omnipotens et cet. exceptis sicut supra dictum est relatiuis nomini-15 bus. Quo crescat ubique perfectus est non creatus. Arrius dicebat esse creaturam\', sed mentitus est, non enim fuit creatus, sed genitus. Nam quia qui summus excelsus. Intellege uim uerborum: Non hic est filius qui et pater, sed hoc est filius quod et pater una substantia. Distat inter hic et hoc, hic ad 20 personas, hoc ad substantiam pertinet. Vnum sumus. Non dixit \'unus\' sed \'unum\' una substantia. Arrius unum unam substantiam scire debet. Ille enim dicebat tres esse personas bene, et tres substantias male. Dicebat enim Filium minorem Patre, Spiritum sanctum minorem utroque et contra Sabellius unam sub- 25 stantiam bene, sed unam personam male. Dicebat enim: Pater quando uult, pater est, quando uult, filius est, quando uult, spiritus sanctus est. Iste Sabellius fidem ternam debet scire. Ast hic Arrius. Cachinnus est dissolutus risus crispus. Potest etiam hoc ad philosophos referri, nam philosophus aliquis so multum loquitur sicut Epicurus, qui de creatione mundi multa dixit. Dicebat enim mundum ex atomis constare. Tacet nimis alter sicut Pythagorici, qui quinquennio discebant, per quinquennium [*]( r 5 difosa A 7 parui A1 corr. m. 2 24 pat (re a m. 2) t A 25 sapeilius A 32 athomis A 33 pitagorici A )
331
silentes meditabantur; ambulat Peripateticus, stat Stoicus, amat fletus Socrates. qui semper flebat eo quod uideret homines huius saeculi uitia sectari, crispat cachinnum Democritus, qui semper risisse dicitur, quia uidebat homines auaritiam et turpia lucra huius saeculi sectari. Hinc luuenalis perpetuo risu agitare solebat pulmonem Democritus\'. Vexilla dicuntur a uehendo. Vexillum [*]( v. 337—363 ) est signum militare. Ianua uos. Apostrophum facit ad illos, qui Christo militant. Ianua dicitur Christus, quia per ipsum uenitur ad ipsum. Ianua est initium domus et dicitur a Iano deo, cui consecratum erat initium uniuscuiusque rei. Inde Ianuarius mensis dicitur eo quod anni sit principium. In albo in caelesti libro. Album est tabula, ubi scribebantur eorum nomina, qui ad militiam recipiebantur, et si aliquis eorum interemptus esset, ad caput nominis ipsius 8 littera scribebatur, quae mortem significat. Tremit sonat atque dicit: Parate uiam domino. Leo magnam uocem habet et ipse est rex bestiarum, propter quod uero Marcus in similitudinem leonis pingitur, quia ea uoce suum inchoauit euangelium ut uox clamantis in deserto, et regalem Christi describit dignitatem. Iuuenci, uituli. Iuuencus dicitur a iuuamine eo quod iuuamen praebeat ad sulcandam terram hominibus. Iuuencus enim erat solitus immolari in templo, et Lucas ea describit, quae dominus in templo et circa templum gessit. Iohannes per aquilam designatur, quia sicut aquila in reuerberatis oculis solem aspicit, ita Iohannes supra omnes caelos uolitans diuinitatem Christi, quam ceteri euangelistae describebant. Proceres principes. Proceres proprie dicuntur mutuli capita trabium, quae eminent in aedificiis. Hinc principes proceres dicuntur eo quod emineant inter ceteros. Mensis uocatur a mene a luna, quia secundum cursum lunae mutantur menses. Maniplos primitiuum est, inde manipulus diminutiuum, proprie autem quingenti milites, idem est et cohors. Manipulos uocat bona opera. Meto est colligo, inde dicitur messis, quod singulis annis colligatur. Metior metiris est mensuro, metor metaris est [*]( 5 Sat. X 33 ) [*]( 10 ani\' (u a m. 2) A 18 4m iferto (de a w. 2) A describebat A 31 choors A )
332
eligo. Ab hoc loco incipit poeta exequi quod promisit. Promisit enim se scripturum ab Adam usque ad natiuitatem Christi.

IN LIBRVM II.

[*]( v. 1—52 ) Primogenitum protoplastum. Protos graece primus, plastus formatus, inde protoplastus primus formatus. De sede de paradyso. Paradysus interpretatur hortus deliciarum, Adam terrenus homo uel terra rubra. Illecebris uoluptatibus. Illecebrae dicuntur ab illiciendo decipiendo. Heu. Dolet poeta de culpa mulieris. Noxia culpabilis. Interrogationem facit ad mulierem.s o coniunx, fuistine magis noxia an perfidus ille draco? Modo ipse sibi respondet: Perfidus ille draco fraudulentus, sed tu quoque non cares culpa, quia consensisti. Est autem hoc loco syllogismus integer, constans ex propositione, assumptione, conclusione. Perfidus dicitur quasi prodens fidem, perdit enim diabolus fidem, quando dixit: eritis sicut dii. Non enim quod promisit inpleuit, quia non solum dii facti non sunt, sed etiam mortales fuerunt. Demon dictus quasi daimon ualde. Eua mater interpretatur. Nongentos. Adam uixit nongentis XXX annis, Matusalam DCCCLXXX. Nepos primi terrigenae posteri Adae. Fauces dicuntur a graeco fage comedere. Difficilis tardus, quia non semper uindicat. Veniale dignum uenia. Duas naturas rationabiles condidit deus: angelum et hominem, quorum unus nullo suadente nec fragilitate corporis circumdatus peccauit, ideo inrecurabiliter periit; homo uero, quia fragilis erat corpore et diabolo suadente peccauit, ideo ueniam meruit. Tensos grauidos et oneratos. De limine de principio, de ingressu. Caro factum, est autem synecdoche a parte totum. Homo enim carne et anima constat. Clausa uirginem relinquens. Prae natis prae filiis, hoc de psalmo sumpsit, ubi legitur: Speciosus forma prae [*]( 30 Psalm. 44, 3 ) [*]( 7 terram rubram A 18 sillogism\' A 18 valte A 20 fage] cf. p. 327, 22 21 comedere A 22 rationabilis (e a m. 2) A 24 inrecnbabiliter A )

333
filiis, cuius in labiis pulchris diffusa est gratia, quia etiam secundum humanitatem pulchrior fuit ceteris. Obsitus cir- [*]( v. 58—105 )cumdatus. Salue. Salutat poeta matrem Christi. Tenet regit. Giro circulo, sicut circulus uel corona nec initium neque finem habere uidetur, ita imperium Christi. Femina. Femina et mulier non sunt nomina corruptionis, sed sexus et naturae, nam uirgo et femina et mulier potest appellari. Pastoribus. Pastores erant in deserto ultra Bethleem iuxta turrim gregum, qui uocatur Adernam. Si aliquem timorem haberent, illam ascendebant. Ibi erat planities apta atque utilis pecoribus. Eous. Mobile est eous, eoa, eoum. Eous fixum pars caeli. Tyrannus. Tyrannus graece, latine rex. Tyrannus apud nos dicitur inuasor alienae possessionis, unde et Herodem appellat tyrannum. Alienigena enim fuit, patre Idumeo matre Arabica, nutritus ab Hyrcano pontifice Iudeorum, quo mortuo inuasit regnum. Nubila tristitiam mentis. Alens nutriens; facie laetus erat, sed mente tristis. Tractat meditatur. Neglegis non intellegis, quia ille legerat in lege Iudeorum, quod Christus de Iuda deberet nasci. Numina potestas uel uoluntas, quia uoluntas pro effectu operis accipitur. Patrandum perficiendum. Alacres laeti, festini. Thesauris. Thesauros uocat thecas uel pixides, ubi munera erant. Solutis aptis. Per aurum futurum regem, per thus deum, per myrrham mortalem crediderunt, quia myrrha conduntur corpora mortuorum. Tres magi significant genus humanum a tribus filiis Noe disseminatum per tres mundi partes Asiam, Africam et Europam, quia uenit ad Christum cum tribus naturalibus disciplinis: Physica, Ethica, Logica. Cur tria et non ampliora ? Propter numerum sanctae Trinitatis uel propter III tempora, quae deus semper cernit. Postquam uenimus ad Christum non repetamus iniquum non reuertamur ad diabolum, sicut magi non sunt reuersi ad Herodem. Herodes interpretatur pelliceus uel pellis gloria et significat diabolum, qui primos parentes exutos stola in mortalitatis induit pelliceis uestibus. Postquam enim per baptismum uenimus ad Christum, non debemus reuerti ad diabolum, cui [*]( 13 aligenigena A 14 yrcano A 23 mirra A 26 ctrib; 4 )
334
[*]( T. 108-156 ) abrenuntiauimus in baptismo. Aperit manifestat, illam scilicet iram, quam latebat. Sicut superius dixit \'nubila mentis habens\'. Facinus scelus, quod uoluit facere, non potuit perficere. Christus enim ad Aegyptum fugerat. Facinus ton meson est, in bono enim et in malo ponitur. Inmerito iniuste. Vixdum sicut agedum: adiectio syllabica est dum. Vagitus primas uoces infantium, inde uagiticanus deus dicitur, qui praeest infantibus. Innumerum nefas multiplex peccatum. Orbata priuata filio. Lanio crudelis. Increpatio ad Herodem. Lanio dicitur lupus a lana, quia interfecit oues, nam laniare est interficere. Alieno in corpore in corporibus sanctorum, sicut Paulo ipse dicit: Saule, quid me persequeris? Non dixit meos sanctos, in hoc manifestum est, quod deus in sanctis martyribus patitur. Emeritus perfectus; merere per e breuem dicimus; milites dicuntur qui expleto quinquagesimo anno cessabant a militia et dabatur eis aliqua dignitas, inde emeritus dicitur totus perfectus. Nec mora sine mora. Postquam Christus duodenis erat, inuentus est in templo docens. Si aliquis dicat interrogando quare dixerit Cnec mora\', cum magnum spatium sit inter XII et XXX annos, quantum ad hominem pertinet, respondet per parenthesin interpositam dictionem cum interrogatione. Fluens nascens. Alludit poeta. Non est mirum, inquit, super se prophetat sine sermone, quia patrem habet mutum. Spiramina. Spiras dicimus reuolutiones funium in nauibus, hinc spiramina quaedam dicit uocari reuolutiones VIII. mensium. Verum quia hoc exemplo caret, melius dicimus taciturna spiramina, noui mensis emissiones et reciprocationes spiritus prophetae sine uoce usque ad natiuitatem Iohannis. Tollere cum dicit exponit, quod dicit ueniens peccatum tollere mundi. Mihi omnibus, se enim pro omnibus posuit. Decutit expellit. Non obfuscata non denigrata, non obscurata. Sicut enim lux, cum in tenebras uenit, nihil obscuritatis accipit, sed potius ipsas tenebras decutit, ita Christus quamquam carnem suscepit, nullam tamen maculam carnis peccati in se ipsum accipit. Attactu [*]( 7 cf. Aug. de c. dei I 155 12 cf. Act. 9, 14 ) [*]( --2 fort. quae 8 piuata (r a m. 2) A 10 alona A 24 spirasmina (mina in ras.) A 32 decutit] addidi cf. Carm. v. 154 33 Ataetu (c a m. 2) A )
335
suo baptismate. Caro aliquando pro peccato accipitur, et Christus peccatum gessisse dicitur, cum similitudinem carnis peccati suscepit. Torrentum currentum et est adiectiuum nomen et fixum. [*]( v. 167—195 ) Limphas Graeci dicunt nimphas, nos limphas, nam eiusdem nominis nota est apud Graecos N., cuius est L- apud nos quinquaginta. Reflues retro fluentes: poeticum est. Factum\' est autem, -quando filii Israel transierunt Iordanem pergentes ad terram repromissionis. Tunc primi transierunt sacerdotes et statim, ut aqua tegit pedes eorum, pars Iordanis, quae deorsum erat, fugit cecidit in mare mortuum; illa uero, quae sursum erat, stetit in una mole. Hoc detulit poeta ad baptismum domini. Harenas: harenae dicuntur ab ariditate, quando sine aspiratione scribuntur, quando uero cum aspiratione dicuntur eo quod hereant fabricis. Honore honorabitur. Illa columba..... Mansuetum misericordem. Mansuetus dicitur quasi manu suetus pius. Mitem: mitis dicitur quasi mutus, qui prae nimia. humilitate sermone carere putatur. Deus in mansuetis habitat, sicut ipse dicit: Super quem requiescet spiritus mens, nisi super humilem et quietum et trementem uerba mea. Per uolucrem. Volucres dicuntur a crebro uolatu; ideo in columba Spiritus apparuit, ut ostenderet Christum simplicem, et eorum corda replere per simplicitatem et innocentiam diligunt. Probatur Pater in uoce, Spiritus sanctus in specie columbae, Filius in persona hominis, qui baptizabatur. Pater est ibi, Natus est ibi, Spiritus sanctus est ibi, ibi Trinitatem hic demonstrat. De caute de duro lapide. Cautes et cotes idem sunt. Vipereis serpentinis, ueneniferis; uipera dicitur eo quod ui pariat, caret enim uulua, sed ore concipere fertur. Potestas s. angelica et archangelica. Nec mirum si diabolus, qui spiritus est, potuit omnia regna mundi Christo ostendere, cam beatus Benedictus in corpore adhuc positus potuit aspicere totum mundum, non quia mundus breuiatus sit, sed mens eius per contemplationis est gratiam dilatata. Ideo diabolus post baptismum dominum temptauit, ut ostenderet nos tunc acrius temptari, cum se deserere et seruitio dei uiderit diligentius insistere. [*]( 14 sequitur ros. 5 versuum in A 34 & aqr uitio (ser a m. 2) A )
336
[*]( r. 204—249 ) Delapsus dimissus uel descendens. Labere mitte te deorsum. Imperatiuus est a uerbo labor. Fastigia summitate, pinnae sunt cacumina sublimiores partes domus. Hic autem pro tabulatis posuit templi. Templum domini tricameratum erat trium tabulatorum: a terra usque ad primum XXX cubiti erant, a primo usque ad secundum alii XXX, a secundo usque ad tertium LX, ecce CXX. Curuauit formauit, curuauit quia in modum camerae sunt caeli. Vectus deportatus sua ipsius uirtute, sicut de Spiritu sancto passiue legimus \'Spiritus domini ferebatur super aquas\'. A quo enim ferretur nisi sua potentia? Cuspide lancea, iaculatione. Gladium dixit uerbum dei, unde apostolus et gladium spiritus, quod est uerbum dei, quo tunc deus aliquem percutit, cum de peccatore efficit iustum. Praecipites cadentes. Confringens sapientia. Sapientia neutraliter dixit. Confringit deus fortes, cum eos a timore superbiae deicit et ad ueram humilitatem ducit. Perdit sapientes, cum uanam sapientiam illorum destruit et ad ueram, quae Christus est, perducit. Non elegit deus rhetores et sapientes et imperatores, sed pauperes et humiles et piscatores. Tractare sectari. Germanum, quia fratres sumus; germanus proprie dicitur, quasi de uno germine patris manans. Vetusti doli antiquae fraudis. Vetus dolum originale peccatum. Dolum ideo, quia fraude diaboli inmissum est; ergo debemus delere inuidiam de cordibus nostris, quae uere diaboli nota est. Degener dicitur qui non respondet nobilitati parentum qui suis factis se ignobilem exhibet, tunc a deo degeneramus, cum nos inuicem odimus. Sicut benedicier idem, magna subauditio est, sic iubet se sanctificari a nobis, a quo sanctificamur omnes, sicut iubet idem benedici a nobis, a quo benedicimur omnes. Iam iamque aduerbium est optantis cito, dominus semper et ubique regnat, petimus, ut nos ad se ipsum colligens regnet in nobis. Non succedunt non adueniunt. Per aeuum. Aenum pro perpetuitate ponitur, et uenit a graeco quod est eon tempus, nihil aliud est nisi cursus et uicissitudo rerum cum diei nox et nocti succedunt dies. Corona [*]( 1 demisus A 2 orsum (de a m. 3) A 11 gladias A 14 rethores A )
337
propter aeternam retributionem ponitur, quia sicut corona non habet initium neque finem, ita illud praemium initio et fine carebit. Nusquam, in nullo loco, usquam econtrario in aliquo loco, sicut [*]( T. 257—375 ) nunquam in nullo tempore, unquam in aliquo. Vtque polo. Per polum animam intellege, per humum corpus humanum. Ydrus, ydrus est serpens aquaticus. Vendicet usurpet et propriefaciat. Artus membra, artus dicitur ab artando stringendo, eo quod stringit corpus. Panem nostrum. Non iste panis, sed spiritalis intellegitur, qui est Filius dei, qui substantialis dicitur, quia omnem substantiam uel essentiam supergraditur, et licet dialectici in deum categoriam quae est usia cadere dicant, deus tamen ultra usiam est, et ideo secundum humanam intellegentiam nihil est, quia omnem exuperat intellectum, ut ait apostolus \'pax dei, quae exuperat omnem sensum\'. Annonam salarium, idem est et praebenda. Annona dicitur eo quod singulis renouetur. Diurno, a die diurnus unius diei, a diu diuturnus longi temporis. Corpore illo spiritali mysterio. Verbumque cibusque: uerbum, quia deus est ante saecula, a deo patre genitum, cibus. quia cum esset deus homo factus est, ut esset cibus hominum, qui erat cibus angelorum. Cautio confirmatio; cauo, cauis firmo, facit praeteritum caui, inde cautio dicitur firmatio, unde in euangelio accipe cautionem\' firmationem uel scripturam. Tortoribus demonibus. Per decies millena talenta intelleguntur maiora peccata sicut est fornicatio, adulterium, homicidium, per C. denarios minora uelut ira, odium et cetera. Si ergo nos dimiserimus fratribus nostris minora, dimittet nobis deus maiora, si non, nectemur grauius iam soluti a peccatis. Hic tangit euangelium, ubi legitur homo quidam posuit rationem cum seruis suis\'. Donec finitum pro infinito posuit, quia illi qui in inferno damnandi sunt, nunquam ueniam merebuntur, non sicut Origenes dicit, post mille annos soluetur satanas cum suis, sed magis sententia domini cauta erit, qua dicit \'ibunt impii in suppli. cium aeternum*. Ergo donec pro semper posuit, sicut in psalmo [*]( 13 Panl. ad Phil. 4, 7 22 Luc. 16, 6 28 cf. Matth. 25, 19 32 cf. Matth. 25, 46 33 Psal. 122, 2 ) [*]( 2 nU (a eras.) A 7 artus — corpus add A1 15 brebenda A ) [*]( x. ) [*]( 22 )
338
legitur \'ita oculi nostri ad dominum deum nostrum, donec misere- [*]( T. 278—300 ) atur nostri semper. Breuem minimum. Amen. Haec , particula signum et quoddam sigillum est dominicae orationis, quo confirmantur omnia, quae supra dicta sunt. Malum diabolum. Bonum Christum, deum adimus non gressu corporis sed intentione mentis, deo enim non loco sed mente approximamus aut elongamus. Ducit dirigit. Versus et hemistichium Virgilii est unus et dimidius uersus. Et bona libertas, quia possunt euadere effugere. Per pascua per mansiones caelestis Hierusalem, pascua est dulcedo diuinae uisionis.

IN LIBRVM III.

[*]( v. 1—34 ) Thalamis pro nuptiis: thalame graece uoluptas, inde thalamus dicitur, ubi uoluptas perficitur. In ydriis. Lacus appellat hydrias et dicuntur a latendo, quia ibi latebant aquae; ydor graece aqua, inde ydriae dicuntur uasa receptui aquarum parata. Gaudia fantasia, imaginatio quaedam poetae est, quoniam insensibili rei dat sensum ut desinerent esse quod [non] erant, et inciperent esse quod non erant. Inocciduas uuas indeficientes fideles, nunquam perituros. Pampinus est folium uitis, quod a calore solis et iniuria imbrium protegit racemos. Ita diuina protectio fideles sanctae ecclesiae, ne deficiant, (ab) aduersantibus huius seculi protegit et munit. Post postea, postquam in uinum conuertit aquam. Febris. Febris dicitur a feruendo, et licet a calore dicatur nonnunquam frigida est, et in diuina scriptura omnes infirmitates febris dicuntur nomine. Quantum imperii, uirtutis. Admiratio est; quantum illius rei dicimus, ut quantum uini, quantum aquae. Rura uillas. Casas domos pastorales. Castellum, diminutiuum a castris. Candore miser alii gaudebant propter suum candorem, iste contristabatur, quia lepra gaudet in corpore. Lepra graece uarietas, inde leprosus dicitur qui uariis coloribus maculosum corpus habet. Quaeritur, cur leprosus in uia occurrit domino; quia lex praecipiebat, ut omnis leprosus a consortio communis habitationis separetur. Febris febris, licet a feruore dicatur, aliquando tamen frigore corpus cruciat. In

339
funere in dubia morte. A funibus funus mors dicitur. (Funes) [*]( T. 34—83 )candelae, candelae sunt funes cera obliti. Coquebat, quia primum frigida est febris, postea calida. Fontem dicit fidem mulieris, quae in corde latebat. Iras uexationes nigrorun dicit, non quod spiritus nigri sunt, non enim accidit color nisi corporibus, sed nigros dicimus damnatos uel mortuos a graeco, quod est nicros, et maligni spiritus propter malignitatem dicuntur nigri, quia licet perpetualiter uiuunt, tamen mortui sunt felicitati aeternae. Honorem dicit hominem, quia homo honor est omnium naturarum, per illum enim omnia honorantur. Norat Christus; diabolus secundum substantiam dei est, quia ipse eum creauit, secundum autem id quod malus est, non est dei, quia deus eum bonum creauit et cuncta ualde bona fecit. Arentes algas siccas herbas. Algae dicuntur purgamenta matris uel alicuius rei, ideo marina loca petiit, ut ibi quisquis deum uerum esse monstraret. Cymbae nauiculae. Cymba graece, cumba latine. Librabant tendebant, modificabant. Librare proprie est aliquid in altum extendere. Ratis proprie est incastratura trabium uel strues lignorum. Flabris uentis, inde flabellum diminutiue paruus uentus. Hyems est quarta pars anni, sed abusiue pro tempestate ponitur. Procellis magnis undis; procella est uentus cum aqua mixtus. Vada salsa saliuae aquae maris. Poeticum est quod dicit salsum, quia mare Galileae dulcem habet aquam, habilem ad potandum ideo dicit hoc, quia generaliter dicitur ab amaritudine, et sciendum quia nauigationes domini in mari fuisse Galileae dicuntur. Naufragia periculosa putabant se naufragia passuros. Dormire est quiescere, dormitare ante quietem pigritare et somniculari. Citus cito; uerba turbatorum, in turbatis enim non est continuus sermo sed separatus. Exiliens gaudens propter Christum. Auidas cupidas. Pennas dicuntur habere uenti propter suam uelocitatem. Prosiluere cum impetu exilierunt; gemino dixit, quia duo erant. Mala supplicia. Legio. Legio est vi-dc-LX VI demones; legio keras dicitur graece, macedonice phalanx. Duplex, quia 35 interius erant demones peruasi, exterius uinculis inretiti. Pro [*]( 1 candelęm A 7 nikroa A = νεϰϱός cf. p. 346, 3 26 fuer in mg. A 33 sexingenti in mg. A 34 kera A ) [*]( 22* )
340
[*]( v. 80—142 I )meritis, quia dignum erat, ut inmundus mundum peteret. Oletum et olidum idem est et sunt ton meson, unde semper egent epitheton adiectiuo nomine. Phalanges multitudines et est lingua Medorum, quod dicimus legiones. Horrens toruus, horribilis; tria sunt epitheta sine coniunctione, quae figura uocatur asyndetos. Sine usu, sine officio. Cum dicit resoluta ostendit, quid sit paralisis. Lisis, solutio; paralisis, resolutio, inde paraliticns per sua membra resolutus. Vincula compaginationes. Nerui sunt uincula corporis, cum uero resoluuntur laxum et fluuidum reddunt corpus. Malis infirmitatibus. Quinque modis datur infirmitas: primo propter gloriam dei, ut laudetur deus sicut in Lazaro et in caeco nato; secundo ad custodiam uirtutum sicut Paulo, ne insolesceret tanta magnitudine; tertio ad augmenta uirtutum sicut Tobiae et Iob, qui patienter ferentes infirmitatem sanctiores fuerunt; quarto propter peccata sicut huic paralitico; quintus modus est reproborum, qui hic ideo incipiunt torqueri. ut per haec tormenta ueniant ad aeterna sicut contigit Herodi et Antiocho. Grata mercede uicaria, quia illum, a quo portatus fuerat, portabat. Haec dicta sunt per periphrasin. Clauso ultimo. Functa pro defuncta. Adultae excretae, quia duodenis erat, digna iam coniugio. Spem dicit, quia in illa erat spes posteritatis. Funera cadauer. Inundantem profluum, nomine emorreusa sanguinem fluentem. Ema graece sanguis, reuo refluo. Filum uocat fimbriam uestimenti Christi. Mos erat apud Iudeos ut in IIII. angulis pallii fila ponerent iacintiri, ut per haec discernerentur a ceteris gentibus. Lugentia. Metonymice sunt lugentia. Culmina moesti tecti deflentem domum, in qua erant deflentes, per id quod continet et id quod continetur. Moriens pro mortua. Trepidus dubius. Vlulans ton meson est. Vlulatus dicitur exercitus insequens et exercitus fugiens. Funereos funeri aptos tibia sonantes. Vis est musicae artis, ut gaudentes plus gaudere faciat et dolentes plus dolere. Plangor luctus. Frequens magnus. Versis, subest cantilenis qui prius plorauerunt per [*]( 2 epteton A 4 fort. nos dicimua 6 asintbeos A 7 paralisin eorr. in -siB A 13 tantam magnitudinem A 14 tbobic A 23 emat A 27 metonomie A )
341
dolorem, nunc plangunt propter insperatum gaudium. Contrarium, esse uidetur, quod dicit euangelista \'mortua\' puella, et hoc quod dominus non est mortua\'. Vtrumque tamen uerum est, nam hominibus mortua erat, illi qui suscitare eam poterat, non erat mortua, sed dormiebat. Biothanatus bis mortuus, nam thanatos mortalis, athanatos, immortalis. Inclite generose, cleos enim [*]( v. 144—217 )gloria. Filius Dauid dicitur, non aliorum patrum, quia ad eum, repromissiones de filio dei specialiter factae sunt. Cognosce pro cognoscere. Torpens pigrescens, deficiens. Sed domus Israel tantum praecepit eis in Israel ire, ne Iudei occasionem haberent dicendi ad alios: Pergunt et nos dimittunt. Hoc nomine ut Israel uocarentur. Verba sunt poetae per parenthesin. Gratis aduerbium est a gratia. Est autem gratia spontaneum donum, quod sine merito alicui impenditur, acsi diceret dominus: Et uos mei estis et oues meae sunt et pascua mea sunt. Nolite ergo uendere meis ouibus pascua doctrinam uel spiritum sanctum, qui datur per inpositionem manus. Hoc dixit, ut sacerdotes exemplum haberent, quatenus ne uenderent sacerdotale ministerium. In paradyso quidam fons est, ex quo procedunt quattuor flumina : Geon ipse est Nilus; Phison ipse est Ganges; Tigris et Euphrates propriis nominibus uocantur. Synagoga dicitur congregatio, sicut ecclesia conuocatio. Dimenso diminuto. Reduci reuertenti. Nil tollit sicut solent medici quiddam praecidere de membris, ut totum corpus sanetur. Instaurans reparans. Chelydrus diabolus. Cherson, terra; ydor aqua, inde chelidrus serpens, quia in terra et in aqua potest esse. Despectans deorsum aspiciens. Iuges continuos, ideo dicit iuges, ne per aliquot annos putares currere infirmitatem. Ima petunt terrenis opibus inhiant; inhiare est intendere. Modo allegorizat. Illa mulier significat illos, qui pondere peccatorum pressi terrenis opibus delectantur. Maioribus maiora miracula quam sicut fecit Moyses, plus enim fuit de duobus piscibus et quinque panibus magnam multitudinem satiare quam de inmensa largitione , coturnica. Coturnix idem est et ortigometra. Cophinus et corbis 35 et canthara idem sunt. Aucta amplificata ; tanta copia fragmentorum [*]( 6 anathos A 20 eufrates A 34 ozzigometra A corbes A )
342
[*]( T. 220—270 ) suscepta est, quanta non (fuerat apposita. Diem solem. Pallor nigredo. Poeticum est quod dicit rapiente, poetae enim dicunt solem sero mergi in oceano, mane surgere in oriente. Hesperus stella est, quae surgit post occasum solis et uocatur Venus media nocte, mane uero Lucifer. Arua planities maris. Arua sunt quicquid sustinent aliquid, arua auium sunt ager, arua nauium mare, arua hominum terra. Glaueis uiridis coloris; glaucus dicitur uiridis, est autem color inter album et nigrum. Sub calle pedestri sub itinere pedum. Genesar regio est trans mare Galileae et dicitur Genesar, generans auram sibi, sicut mare tempestatem. Quot quanti. TyrusetSidon ciuitates sunt maritimae, interpretatur autem Tyrus angustia, Sidon uenatio, quae etiam ante Sarra uocabatur ... Pro uitio infirmitate. Cham fuit filius Noe, unde omnes Chananei dicuntur. Odoratae, quia cibis odorem accipit; odorum est quod ex se ipso odorem dat, odoratum quod aliunde accipit sicut uestimentum, odorisecum quod insequitur odorem sicut canis. In sentibus in errore gentilitatis. De gramine de doctrina euangelii de scientia dininarum scripturarum, quae Hebreis datae sunt. Hebrei enim tunc in deum credebant, aliae uero gentes nondum credebant, unde psalmista: Notus in Iudea deus. Attemperat coaptat; organum uocat officia membrorum, nostrum enim corpus quasi ex officio musicae artis constat, quia sicut musica ars foris fidibus temperatur, ita corpus aequalitate elementorum. Nam infirmitas corporis nil aliud eat nisi inaequalitas elementorum, sanitas uero aequalitas illorum est. Organa concordia membrorum ; nerui sunt uincula corporis. Geminanda multiplicanda s- si ieiuni reuerterentur, ipse labor itineris famem augeret. Qua turba. Enorme inmensurabile; norma est regula uel mensura, inde enormis, cuius per sui magnitudinem mensura non potest inueniri. Secundi feminei, primus sexus uirilis, secundus muliebris. Et aetatis secundae pueri uel prima aetas est infantia, secunda pueritia. Reliquias suas et culmina eadem sunt, est autem [*]( 21 Psalm. 75, 2 ) [*]( 9 genaser (a tx e) A 11 tirus A 16 uestis êtum A, in mg. odorisecum m. 2 18 in °rore A1 )
343
epexegesis quae fit, quando una res aliis uerbis bis repetitur. Sportarum. Sporta est uas ex foliis palmarum contextum. Poetice- [*](T. 270-330 ) tice dixit expauisse ipsam famem, messem uocat ipsas reliquias. Lichnus. Lichnus graece, latine lucerna. Clarum communis figura est, quae graece dicitur ϰοιυου̃. Ignotos, quia antea ees non uiderunt Alfa prima littera est Graecorum, w ultima. Enachos licet postea sit, non est littera sed character numeri, et per haec significatur \'deus initium et finis\', sicut ipse dicit in apocalypsi: Ego sum alfa et w, primus et nouissimus. Principium intelligitur Christus per Moysen, qui in tertia mundi aetate fuit, finis per Heliam, qui in quinta aetate fuit prope iam sextam, et adhuc uiuit uel inter Heliam et Moysen stetit, quia ipse initium et finis prophetiae. Limine uitae in ingressu quasi in ostio resurrectionis stans, quia iam ultima aduenerat aetas, in qua electi resurgentes ad uitam aeternam erant transituri. Deiectus lumina. Figurata locutio deiecta lumina habens, in deiectione oculorum eius humilitas ostenditur. Tributum uectigal et dicitur a uehendo. Totus mundus reddebat censum Caesari V. anno unum nummum aureum. Per alios V. unum argenteum et per alios aereum; ter quini XV. et hoc est indictum uel indictio. Gerulum portitorem, piscem uidelicet qui habebat in ore staterem duo dragmata. Dragma est genus nummi, quod appendit X. denarios, hinc dicitur quasi decima pars dragmatis sit, dragma uero aliter est duo denarii et dimidium. Idem est et stater, praeterea statera dicitur ubi aliquid ponderatur. Aliter dragma dicitur graece, latine fabula; inde dragmaticum carmen dicitur fabulosum. Aulae in aula in palatio. Aula dicta est ab aulaeis cortinis. Est autem aula domus regalis. Non annis, quia non possumus, sicut apostolus \'Estote paruuli \' malitia, sensu autem perfecti\'. Nec resupina superba, resupinos dicimus superbos, qui resupini et erecti solent incedere. [*]( 8 Apoc. 1, 8 29 I Cor. 14, 20 ) [*]( 1 repetit A 5 KOENY A 9 apocalipsis A 11 Heliā A 12 fecit A1, corr. stetit m. 2 )
344

IN LIBRVM IIII.

[*](T. 1—52 )Placidas tranquillas. Iudea generaliter regnum omne Iudeorum dicitur, specialiter uero illa pars meridiana, in qua erat Hierusalem et tribus Iudea et Beniamin cum tribu sacerdotali, quae etiam Iudea appellatur. Camelus a graeco uenit, quod est camir curuum, est enim curuum animal, curuum et gibberosum aptum ferendis oneribus. Fertilitate habundantia. Velle est uoluntas illius opus est. Mitescere uilescere. Sensum substantiam s- auferendo ab eis sollicitudinem diuitiarum. Hoc impossibile est, ut diues amator diuitiarum ingrediatur in regnum caelorum. At alto deo possibile est omneuis, quia ipse potest facere, ut diues diuitias suas pauperibus tribuat et pauper factus deum sequatur. Aerugo et rubigo uitium est metallorum; aerugo uero segetum dicta ab auro, eo quod aureum colorem in se habeat. Tinea est uermis quicquid conterit adurens, et pertinet ad uestes, aerugo uero ad aurum. Nec famulatur oboedit, quia hic famulatur aurum furibus, cum se permittit auferri. Considere a uerbo sido sidis, considere residere. Vagas auras uacuum aerem. Bethania uiculus est in latere montis oliueti mille passibus ab Hierusalem distans. Ficus dicitur a fecunditate, aliquando enim pomum maturum habet, aliquando acerbum. Frondea pro frondosa dixit. Frondeum est quod constat ex frondibus ex uirgis, unde fit scena umbraculum, frondosum uero quod habet frondes sicut arbor. Repperit esuriens non ideo quaesiuit dominus fructum in ficu uel quod ignorat, quia non erat tempus, et secundum euangelistam non erat tempus, ut haberet fructum. Quid ergo peccauit arbor? Nihil, sed illa arbor significat synagogam Iudeorum, ubi Dominus nullum fructum inuenit et ideo maledixit illi. Stipite. Stipes est proprie truncus, de quo rami procedunt hic pro tota arbore posuit. Sucis uirore, uiduare est derelinquere, inde uidua derelicta. Nil fertile nutrit nihil boni. Modo allegorizat. Allegoria est inuersio, quando [*]( 6 giberoaum A 9 aferendo A 19 uictulus A 20 ad A )

345
de littera transit ad spiritalem intellectum. Amoeno pulchro. [*]( Y. 54—92 ) Amoenus locus dicitur aptus uoluptati. Palma. Palma dicitur quasi pacis alma, eo quod uictoribus datur uel eo quod ad similitudinem manus sit insita. Et bene iustus comparatur palmae, quia non habet palma fortitudinem et fundamentum in radice, sicut aliae arbores, sed exilis est et in summitate crassa ibique habet fundamentum, ita et sancti non respiciunt in terram nec curant de terrenis in caelestibus habent omnem fortitudinem. Libanus mons est in Iudea, ubi nascuntur cedri, altissimae arbores et interpretatur Libanus dealbatio. Tacendo: quia tacendo demonstrauit se mutum esse, cum solitum sit hominibus suas infirmitates loquendo declarare. Pharisei interpretantur diuisi, qui merito speciali sanctitatis se a cetero populo diuidebant. Dicti a Phares filio Iudae. Incumbens retro stans. Flagrante nardo pretioso redolente. Fouens ungens; pedes domini significant eius humilia membra, ille pedes domini lauat lacrimis et tergit capillis, qui pauperibus compatitur et necessitatem illorum suam putat. Vnguento fouet eos cum bonae opinionis odorem de se emittit. Nulla enim manus uacua a munere, cuius area cordis plena fuerit bona uoluntate. Capharnaum ciuitas est in monte Tabor posita. Synagoga dicitur congregatio sicut ecclesia conuocatio uel conuentus. Erat domus apud Iudeos, quae synagoga uocabatur, in quam conueniebant die sabbati ad audiendam et docendam legem, sicut nunc in ecclesia fit. Proteruo horribili, proteruus dicitur quasi porro toruus ualde horribilis. Quid nobis et tibi commune est uel quod nobis pertinet. Cur nos uenisti perdere damnare. Et sanctum- , tu m te esse filium dei. Minora enim dicebant demonibus, quibus utcumque promissum est nosse filium sanctum Dei, minora uero nescierunt, usque dum gloria et fortitudo eius fregit infernum. Demones enim quamuis dignitatem perdiderunt, naturam tamen non. Sunt enim ut dicit Augustinus corpore aeria animalia, spiritu aeterna, animo maligna et sunt naturae subtilioris ideoque futura aliquando praeuident Tria latuere diabolum: partus uirginis, diuinitas hominis, passio redemptoris. Demonas accentus graecus, [*]( 21 Thabor A 24 ad] & A 28 dicebat A 80 nescirent A )
346
[*]( T. 99—148 ) ideoque corripitur. Prohibet non uult, ut per talem testem annuntietur, quia non est pretiosa in ore peccatoris. Nigrae mortis. Nigram mortem dicit a graeco, quod est nicros. Nam nigros appellamus mortuos, sicut et candidos uiuentes. Amicum. Amicum illius dicimus, amicum illi possessiuum est, amicus. illi adquisitiuum. Legens nauigans, unde Virgilius: Legunt uela nauigant. Spiramina. Spiramina uocat sensus, per quos spiramus. Ruptis penetralibus interioribus reseratis; penetrale est secretum penetrabile, quod penetrari potest. Procumbens damnate oculis. Speciem simulatae mortis uocat caecitatem, qua mortui non uident. Stagna mare. Stagnum dicitur a stando, ubi aqua stat. In alno in nauicula. Alnus est species arboris, de qua sunt naues, ponit autem speciem pro genere. Aquosis gentibus piscibus. De piscibus gentes dicit, sicut Virgilius de apibus \'gentis adultos educunt foetus\' et idem ipse de piscibus \'ibat eum uasti circum gens humida ponti\', cum de Proteo loqueretur. Exequiis. Exequiae sunt officia, quae mortuis inpenduntur, dicta ab exequendo. Funere morte, funus dicitur mors a funibus candelis. Candelae sunt funes cera obliti. Vrna sepultura uel mariti uel filii. Vrna uas erat apud antiquos, ubi cineres mortuorum solebant recondi, unde pro sepultura ponitur, idem est et memoria. Feretro. Feretrum graece, latine capulus a capiendo. Feretrum et faretra ab uno graeco, quod est foron ueniunt ferre. Vnum enim fert mortuum, alterum mortem. Residens et loquens duo signa sunt uitae, et est hysterologia, primum enim reuixit, deinde resedit. Candida pompa i. laeta gloria. Mos antiquus erat, ut in aduersitatibus et doloribus pullis uestibus nigris induerentur, in prosperitate uero et in laetitia candidis, hoc est quod dicit candida pompa. Squameus pro squamosus. Anguis dicitur squamosus squamas habena, sicut piscis ad modum loricae, unde inuulnerabiles sunt. Gehenna compositum est ex ge et enna et interpretatur uallis gratuita; ge enim hebraice uallis dicitur, Hennon quidam homo [*]( 6 cf. Aen. III 632 15 Ge. IV 162 16 Ge. IV 430 ) [*]( 15 eidem A 16 enim A 22 Aordia A )
347
fuit, a quo dicta est ista uallis, ad quam confugerunt filii Israel recedentes a templo dei propter amoenitatem illius loci, ubi adorauerunt idola, quia fons Siloa irrigabat eam. Tunc dupliciter ibi perierunt: anima, quia idola coluerunt, corpore, quia ab hostibus interfecti; inde gehenna ponitur pro inferno, quia ibi est duplex poena: calor et frigus. Septem gyros. -VII- reuolutiones; idem [*]( T. 149—192 ) est septena uolumina, septenarius numerus pro plenitudine ponitur, quia omne tempus huius saeculi per VII- dies uoluitur; unde VII. pro plenitudine demoniorum, quae in ipsa erant, posuit. Vipereas uenena diaboli. Vipera dicitur eo quod ui pariat, nam interfecta matre nati exeunt. Cessante quiescente. Simulastis finxistis praue uiuendo, per miracula bonos uos uoluistis ostendere et cum iniquas res ageretis, diuina fingebatis uos opera facere. Quidam sunt, qui cum uiderint homines facientes miracula, non uitam sed miracula attendunt; deus uero potius bonam uitam quam miracula respicit. Carminibus incantationibus. Figuras non ueras sed falsas. Nota est historia: uirga uersa in ueracem draconem. Deus enim potestatem habet creaturam suam mutare inquamcumque uoluerit. Magi uero non habent potestatem creaturae, sed oculos intuentium fascinant decipiunt. Fascinum dicitur laus inuidiosa, inde fascino, fascinas. Post posthac. Facili leni, quia mos est diuitum ut difficile inuitentur, sed dominus facili precatu uenerat ad domum Pharisei. Phares fuit filius Iudae, a quo Pharisei dicuntur et interpretantur diuisi. In spatium uteri quasi totum effectum fuerat uenter. Ydrops: ydor graece aqua, inde ydropicus aquaticus, ydrops est intercutaneus morbus et dicitur latine ueternus, ydropicus morbus est ex uitio uesicae natus cum turgido uentre et anhelitu foetido. Fluuidus, quia quo plus bibit, eo amplius sitit. Lacum corpus ydropici; lacum appellat uentrem, aqua ueluti in lacu. Adibat dominus domos principum, non quo indigeret eorum epulis, sed ob eorum famulos, quia seruitio detenti eum adire non poterant et eius praedicationem audire, nam aeque de omnibus curabat. Portenta. Portentum est quod subito apparet et aliquid praetendit. Idem est [*]( - 1 — 1 cfuger A 10 pareat A 81 domos ex domus A principiu A 34 fori. portendit )
348
1 et prodigium, signum quod subito tantum est et nihil significat. [*]( T 188-266 ) Lepra. Lepra est porrigo uel prurigo siue ebullitio,. quia humor putridus a corpore defluit; ipsa lepra portentum. Obscenis cum turpibus. Obscenas aues dicimus, quae malum omen augurium ferunt et tunc componitur a cano uerbo. Obscenus uero turpis a ceno componitur ab luto. Reduci conuerso. Redux dicitur qui de aliquo periculo uenit. Christus namque est uerus sacerdos, qui se ipsum et non aliam hostiam pro mundi salute in ara crucis obtulit. Melchisedech interpretatur rex iustitiae. Melchus rex, side iustitiae, qui nomine et actu Christum ostendit; actu quia Christus panem et uinum in mysterium corporis et sanguinis sui instituit, sicut enim Melchisedech legitur primum pa-. nent et uinum deo in sacrificium obtulisse. Importuna infesta perseuerans . Portus eat statio et requies nauium, hinc inportunus dicitur quasi sine portu et sine requie. Vnanimum carum, fidum. Petebat panem rogabat. Peto te illam rem, et peto a te illam rem. Foribus clausis. Fores proprie sunt portae, quae foris aperiuntur, ualuae quae intus. Obnixe et confidenter; tot aduerbia ponit, ut ostendat instantiam negantis. Accola alienigena. Accola dicitur qui aliunde ueniens alienam terram incolit. Testudine. Testudo dicitur instar huius animalis facta testudo. Testudo est camera curua domus, quae in templis fiebat ad similitudinem scenae. Testudo etiam densitas scutorum, qua militum capita protegebantur ad similitudinem animalis testudinis, quod durissima testa munitur. Ad peruia ad rectitudinem boni operis. Peruius est locus, ubi est uia. Reatus omnis culpa, quae reum facit. Moechae adulterae. Moechus dicitur adulter, inde mechanica ars uocatur, quae tanta subtilitate fit, ut oculos intuentis fallat. Per claustra per orbes oculorum. Consanguinei limi. Affectate dixit consanquinei, quia homo et limus consanguinei sibi sunt uicini. Nam homo ex limo formatus in limum reuertitur. Mystica: mysticen dicunt Graeci secretum, inde mystica miracula dicuntur Christi, quia licet corporaliter fierent, spiritaliter tamen aliquid insinuant. Natas, quia in tenebris eramus. Iste caecus genus humanum significat. Per sputum sapientia. dei designatur. Spiritus enim a capite in os defluit, similiter
349
sapientia defluit sicut ipsa dicit per Salamonem: Ego ex ore altissimi prodii. Ex sputo ergo et terra dominus lutum fecit, quia diuinitas humanae naturae sociata est. Allegorizat. Per sputum intellegitur diuinitas, per terram humanitas, quae simul in Christo coniunctae causa nostrae salutis extiterunt. Abluta causa [*]( v.269—503 ) metri corripuit. Bethania ciuitatula in radice montis oliueti non longe ab Hierusalem distans, stadiis XV-, et interpretatur domus oboedientiae. Lazarus interpretatur adiutus. Populatio i. multitudo populi et est uerbum affectatum et noue inuentum. Secundum hominem flebat deus, quia diuinitas inpassibilis non subiacet passioni. P ost funera post mortem. Funus est proprie cadauer mortui hominis dictum a funibus candelis. Lethale chaos mortalis confusio. Lex perit. Lex mortis est, ut semel acceptum retineat et nunquam reddat. Caduca culmina transitorios honores. Phaleris bunis. Phalei-ae dicuntur generaliter omnia ornamenta equorum, graece ephippia dicuntur. Ostro purpura. Ostrum dicitur purpura ab ostreis pisciculis, quorum sanguine tinguitur. Aurum frenum aureum, indicium opimi equi est sanguinolentas ab ore spumas eicere. Honos pro honor, Non fuit impar aequalis dignitatis fuit iste asinus, cuius et ille, qui agnouit Christum in praesepi. In solido duro. Alloquitur gentiles.

IN LIBRVM V.

Coeperat aduenerat dies, in qua ludei pascha celebrare [*]( T, 1—19 ) debebant. Pascha dicitur a transitu, non a passione ut quidam dicunt. Ista enim die transierunt filii Israel ex Aegypto. Pascha autem erat apud Iudeos agnus, qui immolabatur ad uesperum. Gloria maiestas Christi. Pulchra locutio est, quando pro persona per circumlocutionem declaratur qualitas, ut Virgilius \'robur Troianorum\' Hector, ita dicitur gloria domini Christus. Clarificem in resurrectione. Consonam consors; quia [*](1 Eccl. 24, 5 29 cf. Aen. II 281 ) [*]( 6 cauicula A 23 lit III (in marg. m. 2) A )

350
patrem uocauerat, respondit ei pater. Ita uox non fnit dei patris substantialiter, sicut columba non fuit Spiritus sanctus nec ex aliis columbis generata, sed ex aere, ita ista nox non fuit patris substantialiter, sed signum ut demonstraretur Christus filius dei. [*]( v. 20—97 ) Annua, quae singulis annis celebrabat; annua uniuersalis, quia uno quoque anno in mense primo Aprili, qui hebraice nisan uocatur, apud Iudeos pascha celebratur. Et sciendum, quia Iudei non habebant computum, sed per XXX dies numerabant mensem et lunam. Prima die mensis faciebant primam lunam, decima die decimam, quarta decima die quartam decimam et tunc immolabatur agnus et fiebat pascha. Ex more in comedendo agnum cum suis discipulis secundum consuetudinem Iudeorum. Humilem. Humilis dicitur quasi adclinis. Sepulchrum albae formae est deforis, intus uero corruptione plenum mortuorum, dicitur autem sepulchrum quasi sine pulsu sine flatu. Liuor proprie est tumor plagarum, aliquando autem pro inuidia ponitur ut in hoc loco. Pactus promittens, pollicens. Paciscor duo praeterita habet, pepigi et pactus sum et est polissemus sermo multa significans. Paciscor pacem facio et promitto sicut in hoc loco. Paciscor adipiscor, ut Virgilius mortem pro laude pascisci adipisci. Nomisma a nomine dicitur, quia denarius nomine regis insignitur. Sterili matre utinam fuisset mater eius sterilis, ut non potuisset nasci. Sors melior fortuna. Primum optat poeta, ut non fuisset ille natus, et si natus, ut cito mortuus esset. Fusus natus. Signifer signa ferens. Ipse enim signum osculo ferebat. Premis est imprimis. Pax in enses in praelia. Enses pro bello posuit. Per id quod efficit, id quod. efficitur, intellegitur. Aut. Lupus numquam osculatur agnum. Puero Malcho. Parce cessa. Parco multa significat indulgeo uel seruo, inde parcas apes dicimus seruatrices mellis. Et parco est cesso, sicut in hoc loco. Aliger alas gerens. Concilium ipsa multitudo, consilium res de qua agitur, conciliabulum ipse locus. M i 11 e, finitus numerus est pro infinito. Vanis fauillis sententiis uel mala intentione. Fauilla est cibi ignis et dicitur a graeco, quod est fage comedere. [*]( 20 cf. Aen. XII 49 )
351
Pulsare percutere, colapte graece cudere, inde colaphus\' colli incussio, uel caedere alapas dare. Plausit fauit, [*]( T. 103-156 ) arrisit, quia ante sub seruitute diaboli eramus. Alapa est incussio faciei dicta a lata palma. Infectum inperfectum sed factum. Sanctio promissio. Damnauit puniuit sillud opus, quod fecit quando erat inmemor, damnauit quando fuit memor. Cedunt recedunt. Delicta. Delictum est, quando id quod agere debemus dimittimus, et dicitur quasi derelictum. Rigeo facit praeteritum rigui, inde dirigeo durum facio. Commercia pretia. Commercium commutatio mercium et proiecit in corbanan. Corbanan enim est gazophilatium, ubi dona populi recondebantur. Corban donum, inde corbanan donarium, ubi reges et principes dona condebant in sabbato. Incassum. Casses dicuntur retia aranearum, inde aduerbium incassum inutiliter., Vertat subuertat. Sanior iustior. Angens constringens, suffocans. Recte per guttur suspensus fuit, quia de illo male locutus est, de Christo. Iudas inter caelum et terram periit, et ut quidam dicunt in ficu, quia non erat dignus, ut ab his elementis reciperetur. Refuga, retrorsum uadens. Apostata graece, retro conuersus latine uel retro cedens. Hinc uerbum apostato, apostatas et nomen apostasia ipsa res retrocessio. Et iste ludas apostata fuit, quia apostolorum dimisit consortium et Iudeorum caecitati se sociauit. Ad iugulum ad decollationem. Iugulum prope est collum, inde est quod iugulare dicimus decollare. Lucus. Lucus est locus amoenus et arborosus. Iudei in siluis et in excelsis locis adorabant idola. Idolum dicitur quasi idos dulos seruitus formae et deriuatur idolum ab idea sicut formula a forma. Tunc antiquo tempore. Barrabbas interpretatur filius patris eorum diaboli, bar graece filius, abbas pater uel barrabas per duo r. filius magistri eorum. Rabbi enim hebraice, latine magister. Iussus fuit, pro omnibus Christus passus fuit, etiam pro latrone. Omnis enim non semper generaliter ponitur sed particulariter, quia dominus passus est non pro malis. Toruafalx. Falx est ferrum unde inciditur foenum, per falcem intellegitur maledictio Iudeorum, [*]( T 1 24 locus(u a m. 2) A 25 siliuf (i eras.) A 26 fort. idodulos 27 diriuat A )
352
quando dixerunt: Sanguis eius super nos et super filios nostros. Sicut enim falce inciditur foenum, ita Iudei ista maledictione incisi [*]( r. 158—108 ) sunt. Vigili sagaci. Lauisse pro lauare. Sacrum, quod praestat ueniam. Implet arundo manum: cum dicit implet, demonstrat, quod magna fuit. Arundo idem est et ferula. Sceptrum inualidum infirmum, quia exilis et flexibilis herba est. Vacuum quia non habet medullam. Moxque postquam illusus fuit, Christus in alienis uestibus illusus fuit. Allegorizat. Hoc accepto alieno dimisit proprium uestimentum et iterum accepit, significat quod depositurus erat mortalem carnem et iterum sumpturus resurgendo inmortalem. Vt mutabile mortale. Vinum felle. Mirra et fel amarissimum reddunt uinum. Discriminis supplicii. Supplicium tormentum. Ideo crucem elegit, ut leuius nos saluaremus a diabolo et eius fraudibus inposito signo crucis, quia si lapidatus fuisset, ut Iudei uoluerunt, portaremus lapidem in signum eius. Cruce sua dominus continet totum mundum sicut ipse dicit: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Positus ergo in cruce dominus uertice tenuit orientem, pedibus occidentem, dextra septentrionem, laeua meridiem. Hae sunt quattuor partes mundi, quae graece ita uocantur: Oriens anathole, occidens disis, septentrio arctos, meridies mesimbria. Colligit coniungit. Tribus linguis scriptus est iste titulus: hebraice propter diuinam scripturam, ut uidelicet omnis lingua secundum uocem apostoli confiteatur, quia dominus Iesus Christus in gloria est dei patris. Ergo Iudei uelint nolint confitentur, quia Christus rex Iudeorum est; graece propter humanam sapientiam, quia Graeci multas artes inueneruut; latine propter romanam potentiam, omnibus gentibus paene imperabant. Exuuiis spoliis, exuuiae sunt proprie pelles ferarum exutae a membris earum, sed abusiue pro omni spolio ponuntur. Scisma graece scissio, hinc et scismatici haeretici, qui se scindunt a fide catholica. Licet unum fuerit iudicium supplicium crucis Christo uidelicet et latronibus, non fuit tamen unum meritum, quia Christus propter nostram salutem pendebat. Sententia iudicium. Beas [*]( 1 Matth. 37, 25 17 cf. Ioh. 12, 32 I ) [*]( 6 fexibilis A 7 quia] Iq( A 81 scismata A )
353
ton meson in bono et in malo, in malo sicut in hoc uersu, ubi hi mundo damnabiles rei; in bono sicut in sequenti uersu, ubi reus est mundus obnoxius et debitor, quia debet illi aeternam fidelitatem. Conuicia a uicinis dicuntur, quia uicini inter se [*]( v. 314—265 )probra iactant. Colligit coadunat, facit apostropham ad paradisum. Edem hebraice, paradisus graece, hortus latine. Violentum pro grandi uiolentia. Facinus ton meson est, sicut et facio, a quo deriuatur. Aliquando enim bonum facinus dicitur. Polum caelum, non partem sed totum nuncupauit, quia eclipsis partem poli tenet, quando fit secundum naturam. Sed tunc non fuit naturalis, sed signum. Et sciendum quia eclipsis solis nunquam fit nisi in tricesima luna uel in prima, tunc quarta decima erat. Exequiis seruitiis: exequiae dicuntur, quae secuntur cadauera mortuorum. Delituit abscondit. A lateo componitur deliteo. Non mansura diu .8. ipsa lux solis, nisi per tres horas. Mystica figurata. Per spatium trium horarum significabatur, quod tribus diebus iaceret dominus in sepulchro, a sexta hora usque ad nonam. Tres horae sunt, quibus occultatus est sol. Verbum de uerbo transtulit, cum dixit mystica, secreta. Mysticon enim Graeci dicunt secretum. Ne-c tellus sine clade fuit sine damno. Modo dicit, quomodo condoluit terra, quia iam dictum habet de caelo. Supremum ultimum. Suppremo per duo pp. significat ultimum et uenit a uerbo supprimo, sed hic non potuit propter metrum, supremus uero per unum p. summum deum significat. Apex sublimitas Christi. Succumbere deorsum cadere, putans cum auctore, suo ad infernum descendere. Vagas mutabiles. Perdita genus humanum. Consistentia manentia mundus. Penniculo spongiae, quam circumdederunt hysopo cum arundine. Manzeribus de scorto natis. Ideo Iudeos de scorto natos dicit, quia uirum animae suae Christum deserentes Barraban latronem quasi adulterum eligendo secuti sunt. Acetum ex optimo uino fit et dicitur quasi acidum acerbum. Ita et Iudei de patribus de patriarchis nati sunt. Odiosa propago ini-. mica generatio. Bonus Christus dicitur a graeco, quod est boo [*]( H Ils 13 equf (ii a m. 2) A seruit\' (iis a m. 2) A 19 mistichon A 31 x (e a m. 2) A ) [*]( x. ) [*]( 23 )
354
[*]( T. 266-323 ) I uoco, eo quod omnes naturali bonitate uocat. Dimisit, quia uoluntate mortuus est. Mors non adiit illum sicut homines. Non obeunte deo non moriente diuinitate, obeo significat circumdo, significat et morior. Fatiscunt habundanter resoluuntur, hio hias os aperio. Facit inchoatiuum hisco, hiscis, hinc conponitur fatisco ex graeco, quod est fatos multum, unde affatim aduerbium et fatisco uerbum, quod significat habundanter. Fragore sonitu. Fragor dicitur magnus sonitus, tractum a fractis rebus. Maius templum uocat corpus Christi, quia erat plenum diuinitate. Alumni socii, sicut socius gemit alterum uel discipulus magistrum, ita et illud Christum. Poetice dixit ob dolorem nudasse templum sua pectora uidens Christum mori et hoc secundum Iudeos, apud quos uestis scindebatur, si eis accideret aliquis dolor. Sciendum uero quod duo uela erant in templo: unum interius, alterum exterius, quod exscissum est. Patescit aperitur, ostendit quod significat scissio ueli, reserationem uidelicet legis. Sicut enim facies Moysi uelamine operiebatur, ita lex ante aduentum Christi carnali et litterali intellectu tecta erat Non formauit, non creauit te. Vipereo serpentino. Poetice mortem patrem habuisse illum serpentem, per quem primus homo seductus est, matrem uero eius culpam fuisse, quam idem homo commisit. Ad tempus, ideo dicit ad tempus, quia mox resurrecturus erat post tertium. diem. Per ecbasin per euagationem, quando redit ad narrationem. Et patenti aperto. Cruor dicitur a currendo, quamdiu currit, etiam sanguis cruor uocatur. Mansore habitatore. Nobilis s. locus ex eo, qui illic iacuit. Nobilior, qui inde surrexit. Augebat multiplicabatur. Et referrent illi discipuli dicerent. Signate anulo praesidis. Sigillauerunt sepulchrum sigillo et bulla anulo ipsius Pilati. Excubiis uigiliis. Excubiae dicuntur uigiliae diurnae, sicut uigiliae nocturnae. Sabbata. Sabbata et sabbatum singulariter unum diem demonstrant. Per hoc quod dicit septimum diem, commemorat ultimum ostenditque diem dominicum, qui sequitur, primum esse, quia omne tempus per . VII. dies uoluitur huius saeculi. Cum munere cum unguento aromatibus perfecto. Aromatum genus est unguenti [*](6 anᾰὄος?17 ita-erat in marg. m. al. scr. A 27 referunt A )
355
et colligitur sicut messis. Dispensans l. perficiens quae [*]( v. 933-409 )circa sepulturam domini erant. Angelica fide fideli narratione angeli; ideo in specie ignis apparuit angelus, ut terreret custodes. Sopitos dormientes. Exuuiae sunt uestimenta mortuorum. Soluere disligare. Contectum uestitum, coopertum. D euectare portare. Fur nunquam diligit moram. Perituros άπὸ ϰοιυου̃est figura a communi. Non tuba festiuitas, in qua tuba canitis. Non unctus tuus rex. Nec tua uictima, quia in kalendis et in neomeniis in noua luna faciebant Iudei uictimas et elemosynas et magna conuiuia. F u scata denigrata. Synagoga primum sponsa Christi fuit et postea adoratis idolis adulterina facta est et in loco illius Christus sibi, sociauit ecclesiam sicut apostolus dicit: Desponsauit sibi ecclesiam non habentem maculam neque rugam. Beata uirgo Maria praesignat ecclesiam, quia illa casta et uirgo fuit ante partum et post partum, ita ecclesia cottidie spiritaliter filios deo gignit in baptismo et tamen casta permanet fidei integritate. Diuulgans annuntians. Hoc poeticum est. Index indicatrix redeuntis Christi. Duobus discipulis euntibus in castellum Emaus apparuit et in fractione panis se demonstrauit. Obusti assati. Apostatice incredule. Thomas. Thomas interpretatur abyssus. Didym u 8. Didymus interpretatur dubius uel simillimus, quia ex parte similis erat Christo. Limine ianua. Quisquis magus. Ars magica semper uult latere et nunquam demonstrare se nec magus diligit eos, qui requirunt artem eius. Pendula pendentia. Fluctiuagam pisces, qui in fluctibus uagantur. Viam rationem, non uacat a mysterio. Rete plenum fuit. CLIIII. Iste numerus significat numerum electorum. Ret e praedicationem uocat, quia sicut reti pisces, ita animae piorum praedicationibus discipulorum coniunguntur. Dignis fidelibus. Concluditur capitur. Sicut illi rete miserunt in dextra, ita Christus suos in dextera parte beatitudinis. Vlnis brachiis. Ad uestigia imitationem. Olenos graece cubitus, inde ulna dicitur pars brachii. Vnam fidem. Constare permanere. Allegorizat. Piscem aqua [*]( 13 cf. Paul. ad Eph. 5, 27 ) [*]( 2 lepultura dfie A 7 AIIOKENT A 21 apyssna A, ) [*]( 23* )
356
baptismum, Christus est panis sicut ipse, Ego sum, inquit, panis uiuus. Spiritus sanctus ignis, quia Spiritus sanctus in linguis igneis apparuit discipulis in die pentecostes. Hinc aqua [*]( T. 405—436 ) baptismatis. Epulis ad epulas edendas. Modico paratu parua praeparatione; parua, non luxuriosa, sicut solent facere reges et principes. Ritu ex more, quia antiqui prandentes toris discumbebant. Toris herbis, ubi discubuerunt cum magistro. Operario Petro, oues dicit praedicatores. Bethania ciuitatula est in monte oliueti posita et interpretatur domus oboediens. Dextra aequalem gloriam significat. Dominus non habet dextram dextra pro aequalitate et potestate ponitur. Plurima innumerabilium bonorum discipuli non scripserunt omnia, quae fecit Dominus, sed tantum scripserunt, quantum pertinet ad saluandum genus humanum, quia si facerent, non potuisset mundus capere. Carta dicta a Cartano oppido, ubi primum repertus est usus cartarum, sicut pergamentum a Pergamo oppido. Cartae sunt membranae, membranae autem sunt pelles ouium et dicuntur eo quod a membris ouium exuantur. Descriptis miraculis hortatur poeta secum omnes canere Christo et gratias referre.

IN HVMNVM I.

[*]( v. 1—14 ) Honorem gloriam. O re nostro. Pio i. glorioso. Paractera graece repercussio, inde paractericum carmen, dicitur repercussum eo quod repercutitur unus uersus ab altero, hoc est initium primi fit ultimum secundi. Vnius Adae. Ob meritum ob causam. Minores i. posteri. Vnius Christi. Quae patuit fuit ianua, quia per illam mors intrauit. Iudam uocat iniquum fratrem, quia Christus omnes discipulos suos fratres appellat. Transitus translatio Enoch. Quid amisit qualem locum perdidit. Parent praeparent. De transitu Christi, quia et nos ita transiemus. Aequor diluuium. Archa Noe ex lignis leuigatis fuit dolatis et non habuit magnum pondus. [*]( 1 Ioh. 41, 51 ) [*]( 20 caiTem* m. 2 in mg. A 24 ũciũ (tn marg. initiG m. 2) A )

357
Similiter iusti non habent pondera criminum. Hostia summa [*]( T. 17-41 ) est Isaac. Tacitis tectis, quia immolationem Christi futuram tegebat. Reserat aperit. Heres Iacob, ad quem uenit hereditas Isaac. De Iacob loquitur, quomodo proeliatus est cum angelo. Iacob claudus fuit, quia angelus eum tetigit in neruis, et propter mysterium et ideo Iudei non manducant neruos. Gens Iudeorum. Claudicat in credendo. Venitus uenditus. Venundatus a ueneo, is, quasi uenum eo, sed uenum non est in usu. Fratrem suorum. De Ioseph loquitur. Venditus a Iuda. Reppulit a nobis. Omnia totam terram Aegypti. De Pharaone loquitur. Dum cessant tu similiter semper peris. Sanguine suo. De agno loquitur, quem immolauerunt filii Israel in pascha, de cuius sanguine fecerunt signa in ostiis, quia angelus illa nocte transiebat per totam Aegyptum interficiens omnia primogenita Aegypti, et ubi sanguis erat, nullum malum faciebat. Obruit dimergit. Vnda baptismatis. Refecta saturata. De filiis Israel loquitur, quando pluit illis deus manna. Adoptat eligit. De filiis Israel loquitur, quando adorauerunt idola. Sibi a se. Indicium signum, quia homines ante legem nesciebant habere peccatum, non concupiscentiam, nec ipsam sentiebant esse peccatum, donec insinuant, ut lex dicens \'nec concupisces rem proximi tui\'. En lapis ecce de lapide dicit, unde fluxerunt aquae. Iste lapis significat Christum,, sicut ait apostolus petra autem erat Christus\'. Munus holocausta. Seditiosa: Dathan et Abiron, De filiis Israel loquitur, quando insurgentes contra Moysen uoluerunt eum lapidare, et tunc descendit ignis de caelo super holocaustum et consumpsit illud et maximam partem castrorum in tantum, ut, si Aaron tenens turibulum cum incenso non stetit inter mortuos et uiuos, paene omnes. morerentur. Heres populus, qui egressus est de Aegypto et in deserto fuit mortuus excepto Iosue et Caleb. Et Iosue diuisit terram populo suo; ita Christus disponit beata regna patris suis fidelibus. Muros de Iericho dicit, quando filii Israel ueniebant de Aegypto [*]( 22 cf. Exod. 20, 17 24 I Cor. 10, 4 ) [*]( 13 pasca A 20 nesciebat A 25 abyran A 29 incenaio A 31 Calep A )
358
sacerdotes portauerunt archam per sex dies, in septima ceperunt [*]( v. 41—110 )ciuitatem. Archa dei caro Christi uel ecclesia. Vellere sub ; de Gedeon loquitur, qui cum uellet proeliari contra Madianitas, petiit signum, ut esset ros super uellus siccata terra et alia nocte esset ros super terram siccato uellero. Vincis o Iephte. Gentes Madianitas; de Iephte loquitur, qui cum pergeret in bellum promisit deo dare in munere quicquid primum inuenisset. Qui et inuenit suam filiam dicens: Non claudam os meum super te, sed deo implebo, quod dixi. Tamen dedit ei spatium II- mensium, ut lugeret uirginitatem suam. Quare hoc? Quia lex maledicebat omnes feminas, quae non haberent semen. Affectum dilectionem, quia plus dilexit deum quam, filiam. Tulit abstulit a nobis. Mandati euangelii de noua lege, ubi legitur: Si aliquis percusserit te in maxillam, praebe ei alteram. Temerante maculante. Mouent ad credulitatem duros Iudeos, licet omnes crederent et signa mouerent, sed omnes duri Iudei credere noluerunt* Tulit attulit. Seruuis generi humano cum debuisset afferre poenas, attulit pro poenis munera. Tulit sustinuit. Vita Christus. Tartarus infernus, tartarus dicitur profunditas inferni apo tartarizin a tremore, quia profunditas alicuius rei tremet. Profanus Adam, quasi sacrilegus peccando. Dura rebelli, quia ex illis discipuli eius fuerunt. Gustato potato, quia pro nostra gente sanguis eius fuit effusus et cotidie potamus ex co. Euinxerat ualde ligauerat. Vincla caritatis apostolis et martyribus, quos non poterant supplicio terrere. Hostes inimici Iudei. Properare aduenturn indicum priorum prophetarum. Munera nostra corpus et sanguinem nostrorum. Priorum prophetarum. Piis sanctis. Sectae hereses plenae sunt in ecclesia. C Corui impii. Columba ecclesia. Prauis, dicitur toruosus, non rectus. Visio Christi remuneratio erit electis et damnatio reprobis. Spiritus longum habet spi, sed maluit poeta corrumpere regulam quam minuere Trinitatem. [*](9 cf. ludic. 11, 36 14 Luc. 6, 29 ) [*]( 3 dege deom A 6 Iepte A (bis) 15 mouna A 20 a portarrixin A = ixo ταϱταϱίξειν )
359

IN HVMNVM II.

Baiolat portat. Secreta caelestia. Collisa pignora [*]( v. 1—35 ) interfectos filios. Flexus genu per genu. Centurio dicitur C. homines habens, graece hecatontarchos sicut chiliarchos mille homines habens. Chile mille. Fletu rogitantis supplicantis. Quaedam mulieres. Cheromirram: sicca unguenta, quasi manibus confecta. gero graece siccum, miron unguentum, inde xerofagi sicca comedentes. Et inde miropole taberna dicitur, ubi uenduntur unguenta. Idem est et farmacopole, farma est unguentum, cuius uenditores atque cultores mirocopi uocantur. Chira graece manus, copos labor, inde chirocopi; hinc et copia dicitur, quia omnis substantia ex labore constat. Sic bibliopole dicitur locus, ubi libri uenduntur, quorum uenditores Sosii uocantur. Sanna est obscenus sonitus narium, unde et pro irrisione ponitur. Venditus a Iuda. Leonispessimi. Leo dicitur deus propter fortitudinem, et leo diabolus propter saeuitiam. [*]( e 4 acatontarchos A 7 miro nunguentQ A 16 saeuitiam] finit A)

360
361