Dittochaeon
Prudentius
Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).
- Ter centum vulpes Samson capit, ignibus armat,
- pone faces caudis circumligat, in sata mittit
- allophylum segetesque cremat: sic callida vulpes
- nunc heresis flammas vitiorum spargit in agros.
- David parvus erat, fratrum ultimus, et modo Iesse
- cura gregis, citharam formans ad ovile paternum,
- inde ad delicias regis; mox horrida bella
- conserit et funda sternit stridente Golian.
p.356
- Regia mirifici fulgent insignia David,
- sceptrum, oleum, cornu, diadema et purpura et ara.
- omnia conveniunt Christo, chlamys atque corona,
- virga potestatis, cornu crucis, altar, olivum.
- Aedificat templum Sapientia per Solomonis
- obsequium; regina austri grave congerit aurum,
- tempus adest quo templum hominis sub pectore Christus
- aedificet, quod Graia colant, quod barbara ditent.