Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. hostibus hanc vestro sancte negat esse colendam
  2. imperio, cui semper adest, quod laudibus inplet?’
  3. v.2.p.8
  4. haec ubi legatus, reddunt placidissima fratrum
  5. ora ducum: ‘scimus quam sit victoria dulcis
  6. fortibus, Ausoniae vir facundissime linguae,
  7. sed quibus illa modis, qua sit ratione vocanda .
  8. novimus; hac primum pueros pater imbuit arte,
  9. hanc genitore suo didicit puer ipse magistro,
  10. non aris, non farre molae victoria felix
  11. exorata venit: labor inpiger, aspera virtus,
  12. vis animi excellens, ardor, violentia, cura
  13. hanc tribuunt, durum tractandis robur in armis,
  14. quae si defuerint bellantibus, aurea quamvis
  15. marmoreo in templo rutilas Victoria pinnas
  16. explicet et multis surgat formata talentis,
  17. non aderit, versisque offensa videbitur hastis.
  18. quid, miles, propriis diffisus viribus aptas
  19. inrita femineae tibimet solacia formae?
  20. numquam pinnigeram legio ferrata puellam
  21. vidit, anhelantum regeret quae tela virorum,