Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. qui cunctis veniam das pereuntibus,
  2. qui nullum statuis non operis tui
  3. mortalem, facili quem releves manu,
  4. huius, si potis est, iam miserescito
  5. praeruptam in foveam praecipitis viri.
  6. spirat sacrilegis flatibus inscius
  7. erroresque suos indocilis fovet,
  8. obtestor, iubeas ne citus inpetus
  9. arsurum mediis inferat ignibus.