Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. quem Paulus variis gentibus edidit!
  2. vix portu placido tuta quieverat
  3. victrix edomitis mille furoribus,
  4. vix adstricta suis iam retinaculis
  5. vectores stabili condiderat solo:
  6. erumpit subito triste periculum,
  7. nam dum praecalidos igniculos sibi
  8. solvendis adolent et senio et gelu,
  9. dum virgas steriles atque superfluas
  10. flammis de fidei palmite concremant,
  11. ut concreta vagis vinea crinibus
  12. silvosi inluviem poneret idoli,
  13. palpavit nimius perniciem tepor.
  14. seps insueta subit serpere flexibus
  15. et vibrare sagax eloquii caput:
  16. sed dextra inpatiens vulneris inritos
  17. oris rhetorici depulit halitus;
  18. effusum ingenii virus inaniter
  19. summa Christicolis in cute substitit.
  20. Salvator generis Romulei, precor,