Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. splendorem dentis nitidi scrobis inquinat atra,
  2. et pretiosa acies squalenti sordet in arvo.
  3. non vereor ne me nimium confidere quisquam
  4. arguat ingeniique putet luctamen inire,
  5. sum memor ipse mei, satis et mea frivola novi;
  6. non ausim conferre pedem nec spicula tantae
  7. indocilis fandi coniecta lacessere linguae.
  8. inlaesus maneat liber excellensque volumen
  9. obtineat partam dicendi fulmine famam,
  10. sed liceat tectum servare a vulnere pectus
  11. v.1.p.400
  12. oppositaque volans iaculum depellere parma,
  13. nam si nostra fides, saeclo iam tuta quieto,
  14. viribus infestis hostilique arte petita est,
  15. cur mihi fas non sit lateris sinuamine flexi
  16. ludere ventosas iactu pereunte sagittas?
  17. sed iam tempus iter longi cohibere libelli,
  18. ne tractum sine fine. ferat fastidia carmen.