Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. posthinc ad populum converte oculos, quota pars est
  2. quae Iovis infectam sanie non despuat aram?
  3. omnis qui celsa scandit cenacula vulgus
  4. quique terit silicem variis discursibus atram
  5. et quem panis alit gradibus dispensus ab altis,
  6. aut Vaticano tumulum sub monte frequentat,
  7. quo cinis ille latet genitoris amabilis obses,
  8. coetibus aut magnis Lateranas currit ad aedes,
  9. unde sacrum referat regali chrismate signum.
  10. et dubitamus adhuc Romam tibi, Christe, dicatam
  11. in leges transisse tuas omnique volentem
  12. cum populo et summis cum civibus ardua magni
  13. iam super astra poli terrenum extendere regnum?
  14. nec moveor quod pars hominum rarissima clausos
  15. non aperit sub luce oculos et gressibus errat.
  16. quamlibet inlustres meritis et sanguine clari
  17. praemia virtutum titulis et honoribus aucti
  18. ardua rettulerint fastorumque arce potiti
  19. annales proprio signarint nomine chartas,
  20. atque inter veteres cera numerentur et aere,