Hamartigenia

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. imperiis, cumque arva, polum, mare, flumina, ventos
  2. dederet, arbitrium de te tibi credere avarus
  3. nollet ut indigno libertatemque negaret?
  4. quale erat electus magni rex orbis ut esset
  5. non rex ipse sui, curto foedatus honore?
  6. nam quis honos domini est, cuius mens libera non est,
  7. una sed inpositae servit sententia legi?
  8. quae laus porro hominis vel quod meritum, sine certo
  9. inter utramque viam discrimine vivere iuste?
  10. non fit sponte bonus, cui non est prompta potestas
  11. velle aliud flexosque animi convertere sensus,
  12. atqui nec bonus est nec conlaudabilis ille
  13. qui non sponte bonus, quoniam probitate coacta
  14. gloria nulla venit sordetque ingloria virtus;
  15. nec tamen est virtus, ni deteriora refutans
  16. emicet et meliore viam petat indole rectam.
  17. vade, ait ipse parens opifexque et conditor Adae,
  18. ‘vade, homo, adflatu nostri praenobilis oris,
  19. insubiecte, potens, rerum arbiter, arbiter idem
  20. et iudex mentis propriae, mihi subdere soli