Hamartigenia
Prudentius
Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).
- ‘nil refert auctor fuerit factorque malorum,
- anne opera in vitium sceleris pulcherrima verti,
- cum possit prohibere, sinat; qui si velit omnes
- innocuos agere omnipotens, nec sancta voluntas
- degeneret, facto nec se manus inquinet ullo.
- condidit ergo malum Dominus quod spectat ab alto
- et patitur fierique probat, tamquam ipse crearit;
- ipse creavit enim quod, cum discludere possit,
- non abolet longoque sinit grassarier usu.’
- damna aures, Pater alme, meas, et claude meatus
- obbrutescentis capitis, ne pervia tales
- concipiat flexura sonos; est perdere tanti
- extinctum vitae officium de parte cerebri,
- inmunem modo sese anima expertemque nefandi
- auditus felix stolida conservet ab aure.
- quis ferat haec iniecta Deo convicia, qui se
- divinis meminit praecellere nobilitatum
- muneribus? multa ut taceam, vel sola benignum
- res probat esse Deum, vetiti quod amore peremptos
- excitat e tumulis homines regnique per aevum
p.250