Hamartigenia

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. hinc illa est Domini iusta obiurgatio Christi:
  2. ‘nonne pater daemon, vos increpo, peccatores,
  3. concubitu carnis semen sitientis iniquum
  4. vos genuit?’ sanctum, lector, percense volumen:
  5. quod loquor, invenies Dominum dixisse profanis
  6. vera obiectantem mortalibus: ‘ex Patre nam vos
  7. esse meo genitos pietas,’ ait, ‘ipsa probaret
  8. ac pietatis opus.’ pro caeca libido! quid hoc est,
  9. quod cum se thalamis desponsam mens bona iustis
  10. noverit, inque torum regis nuptura vocetur,
  11. et regis semper iuvenis senioque repulso
  12. divinum decus aeterno servantis in ore,
  13. malit adulterium fulvo et se munere vilem
  14. vendat nocticolae spurcis conplexibus Indi,
  15. aspernata Dei fusam per virginis artus
  16. progeniem dulcesque vocans in fornice natos?
  17. sentio quam contra moveat pellacia litem,
  18. quo dente obnitens spinosa calumnia pugnet
  19. nosque lacessito vocet ad luctamina vero.
  20. si non vult Deus esse malum, cur non vetat? inquit.