Hamartigenia

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. vidit, ait, Deus esse bonum quodcumque creavit.
  2. hoc sequar, hoc stabili conceptum mente tenebo,
  3. inspirante Deo quod sanctus vaticinator
  4. prodidit antiquae recolens primordia lucis,
  5. esse bonum quidquid Deus et Sapientia fecit.
  6. conditor ergo boni Pater est et cum Patre Christus,
  7. nam Deus, atque Deus Pater est et Filius unum;
  8. quippe unum natura facit, quae constat utrique
  9. una voluntatis, iuris, virtutis, amoris,
  10. non tamen idcirco duo numina nec duo rerum
  11. artifices, quoniam generis dissensio nulla est,
  12. atque ideo nulla est operis distantia, nulla
  13. ingenii, peperit bona omnia conditor unus.
  14. nil luteum de fonte fluit nec turbidus umor
  15. nascitur aut primae violatur origine venae,
  16. sed dum liventes liquor incorruptus harenas
  17. praelambit, putrefacta inter contagia sordet.
  18. numquid equus, ferrum, taurus, leo, funis, olivum
  19. in se vim sceleris, cum formarentur, habebant?
  20. quod iugulatur homo, non ferrum causa furoris