Hamartigenia

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. vivit ob hanc causam, medicata ut fercula pigram
  2. ingluviem vegetamque gulam ganeonis inescent,
  3. per varios gustus instructa ut prandia ducat
  4. in noctem lassetque gravem sua crapula ventrem?
  5. quid durum, quid molle foret, quid lene, quid horrens,
  6. quid calidum gelidumve, Deus cognoscere nosmet
  7. ad tactum voluit palpandi interprete sensu,
  8. at nos delicias plumarum et linea texta
  9. sternimus atque cutem fulcro adtenuante polimus.
  10. felix qui indultis potuit mediocriter uti
  11. muneribus parcumque modum servare fruendi,
  12. quem locuples mundi species et amoena venustas
  13. et nitidis fallens circumflua copia rebus
  14. non capit, ut puerum, nec inepto addicit amori,
  15. qui sub adumbrata dulcedine triste venenum
  16. deprendit latitare boni mendacis operto,
  17. sed fuit id quondam nobis sanctumque bonumque
  18. p.228
  19. principio rerum, Christus cum conderet orbem,
  20. vidit enim Deus esse bonum velut ipse Moyses
  21. historicus mundi nascentis testificatus