Hamartigenia

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. particulam, qui vas tenerum dicione gubernat,
  2. solvitur in luxum? cernas mollescere cultu
  3. heroas vetulos, opifex quibus aspera membra
  4. finxerat et rigidos duraverat ossibus artus,
  5. sed pudet esse viros, quaerunt vanissima quaeque
  6. quis niteant,genuina leves ut robora solvant,
  7. vellere non ovium, sed Eoo ex orbe petitis
  8. ramorum spoliis fluitantes sumere amictus
  9. gaudent et durum scutulis perfundere corpus.
  10. additur ars, ut fila herbis saturata recoctis
  11. inludant varias distincto stamine formas,
  12. ut quaeque est lanugo ferae mollissima tactu,
  13. pectitur. hunc videas lascivas praepete cursu
  14. venantem tunicas, avium quoque versicolorum
  15. indumenta novis texentem plumea telis,
  16. illum pigmentis redolentibus et peregrino
  17. pulvere femineas spargentem turpiter auras,
  18. omnia luxus habet nostrae vegetamina vitae,
  19. sensibus in quinque statuens quae condidit auctor,
  20. auribus atque oculis, tum naribus atque palato