Hamartigenia

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. qui prius augustum radiabat sidus et ingens
  2. ex nihilo splendor nutrito ardebat honore.
  3. p.216
  4. ex nihilo nam cuncta retro, factumque quod usquam est,
  5. at non ex nihilo Deus et Sapientia vera
  6. Spiritus et Sanctus, res semper viva nec umquam
  7. coepta, sed aerios etiam molita ministros,
  8. horum de numero quidam pulcherrimus ore,
  9. maiestate ferox, nimiis dum viribus auctus
  10. inflatur, dum grande tumens sese altius effert
  11. ostentatque suos licito iactantius ignes,
  12. persuasit propriis genitum se viribus ex se
  13. materiam sumpsisse sibi, qua primitus esse
  14. inciperet, nascique suum sine principe coeptum,
  15. hinc schola subtacitam meditatur gignere sectam,
  16. quae docet e tenebris subitum micuisse tyrannum,
  17. qui velut aeterna latitans sub nocte retrorsum
  18. vixerit et tecto semper regnaverit aevo.
  19. aemulus, ut memorant, opera ad divina repente
  20. corrumpenda caput caligine protulit atra.
  21. hoc ratio sed nostra negat, cui non licet unam